V. 17 :
revertebaturque in Ramatha ibi enim erat domus eius et ibi iudicabat Israhelem
aedificavit etiam ibi altare Domino.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 3, Caput 5
Samuel itaque Bethel circuit, cum praedicator Ecclesiae auctoritatem
disponendorum operum, de exemplis majorum quaerit. Galgal, id
est, rotam circuit, quando doctrinae suae auctoritatem de magisterio
sanctae Scripturae comprehendit. Masphath quoque circuit, cum
per secretae contemplationis meditationem, revelationem meretur
suscipere veritatis. Ibi enim judicat Israelem: quia quidquid
subditis proponit ad normam rectitudinis, aut de exemplis electorum
accipit, aut doctrina sacri eloquii, aut ex revelatione internae
contemplationis. Quibus profecto verbis ostenditur, non
tantum, quae doctor perfectus agat, sed etiam quia perfectus non sit, si
agere haec non possit. Nam si solum bonorum exempla noverit,
aut si sacrae Scripturae etiam quis eruditus sit, et contemplationis
revelatione caruerit, in ordine praedicationis vir perfectus non
erit. Contemplatio enim virtus est, per quam non solum ipsa
Scriptura condita recognoscitur, sed per quam nondum condita conderetur:
et per quam condita ad Dei voluntatem quotidie disponatur.
Bene ergo dicitur:
Et judicavit Israelem in supradictis locis
(
S1, 7, 16). Nam non solum in Bethel, et Galgal, sed
etiam in Masphath: ut qui ad perfectionem praedicationis innititur [
Forte leg. enititur], dum per
humilitatem exempla majorum sequitur, dum per studium sacri eloquii
eruditione fulcitur, curet omnino necesse est, ut puritate mentis, ea
quae disponenda sunt, contemplando cognoscat. Dei namque
debet esse docibilis, qui suscepto praedicationis officio, docere
homines cupit. Tamen sic praesumat de eo, qui secretae
contemplationis eruditione instruitur, ut nec editas per Spiritum
sanctum Scripturas fastidiat, nec sequi electorum exempla
dedignetur. Samuel enim Bethel, et Galgal, et Masphath
circuire describitur; ut alterum ab altero per discordiam nequaquam
dividatur: ut videlicet et exempla recipiat quae sacra Scriptura
approbat; et illas sacras Scripturas, quas electi homines scripserant,
recognoscat: atque eas revelationes contemplationis a Deo sibi ostensas
sentiat, quae nec ab electorum operibus, nec a sanctae Scripturae
auctoritate discordant. Sed et omne quod agit, ad
rectitudinem redigat supernae intentionis. Unde et subditur:
Revertebatur in Ramatha: ibi enim judicabat Israelem, et
ibi erat domus ejus
(
S1, 7, 17).
Liber 3, Caput 5
Ut longe supra jam diximus, Ramatha interpretatur visio consummata: et
supernorum civium illam beatam et perfectam societatem significat: ad
quam Samuel revertitur, ne laboris sui onere deprimatur. In
Ramatha quippe Samuel revertitur, cum mens praedicatoris per amorem
coelestium relevatur. Nam inter officii sui onera tam immensa
corrueret, si ad amorem coelestium per spei suae desiderium non
rediret. Reverti etenim praedicatoribus, est intentionem
mentis suae ad gaudia patriae coelestis reducere. Et ibi
Israelem judicant: quia supernae patriae pulchritudini, quam in mente
retinent, fideles subditos facere conformes praedicando,
student. Ibi judicant Israelem: quia ex illa jam perfecta
civitate formam videntes trahunt, quam filiorum mentibus loquentes
imprimunt: et quidquid illa pulchritudine indignum conspiciunt, ab eorum
mentibus abscindere conantur. Et quia in illius beatae
patriae gloria tota dilectione requiescunt, ibi ejus domus esse
perhibetur. Ejus namque domus esse cognoscitur, in qua amando
conversatur. Unde et ille egregius praedicator gloriatur,
dicens: Nostra conversatio in coelis est.
Bethel namque circuit, Galgal, et Masphath, et in earum aliqua non habet
domum, in Ramatha autem domum habet: quia doctores sanctae Ecclesiae
quidquid nunc accipiunt de exemplis electorum, quidquid de eruditione
sacrorum voluminum, quidquid de altitudine supernae revelationis
transitorie rimantur, ad adjutorium habent itineris, non ad amorem
remunerationis. Illud vero, quod in superna civitate
diligunt, non ad profectum itineris, sed ad sufficientem, imo ad
abundantem largitatem mercedis. Et quia illuc cuncta bona
congregantur, sequitur:
Aedificavit ibi etiam altare Domino
(
S1, 7, 17).
Liber 3, Caput 5
Quid est enim altare Domini, nisi cor justi? Veritatis autem
judicio dicitur:
Ubi est thesaurus tuus, ibi et cor tuum
(
Mt, 6, 21)
. Qui autem pro amore supernae patriae bona agit, dum
ardenter ad ea, quae sursum congregat, pervenire desiderat, profecto
altare aedificat, super quod quotidiani desiderii hostias
incendat. Bene autem dicitur:
Aedificavit ibi altare Domino
(
S1, 7, 17): quia ex incremento studii coelestis, sicut flamma
crescit in corde boni desiderii, ita et velut additis lapidibus, altare
sursum construitur, ubi Deo holocausta offerantur amoris.
Quod etiam ad lucrum animarum referri convenienter potest.
Doctor namque in Ramatha altare Domino aedificat, cum subditorum merita
in coelo locat, et dum quotidiano ejus studio electae animae ad
coelestia regna conscendunt, velut ad structuram superni altaris lapides
mittuntur. Dicatur ergo de Samuele, dicatur:
Aedificavit ibi altare Domino
(
S1, 7, 17): quia nimirum valde otiosum est doctoris studium, si
per hoc, quod ab illo in terris agitur, coeleste aedificium non
augetur.
Liber 6, Caput 2
Quae est mater carnalis sensus, nisi originalis culpa? Quia
enim ante peccatum primi hominis nulla membris libido inerat, rex
Amalechita non erat. Erat quippe sensus carnis, sed turpis ac
libidinosus non erat; sed statim ut ad culpam cecidit, pruritum
membrorum sensit: quia obedientem motum carnis habere non potuit, quando
ipse Deo inobediens fuit. Culpa ergo originalis mater
contumeliosi sensus carnis recte intelligitur, quia ex illa nascendo
prodit, qui esse ab illa coepit. Unde et Apostolus quasi
severissimi tyranni legem carnalis sensus exhorrens, non solum ipsum
regem, sed matrem ostendit, dicens:
Itaque jam non ego operor illud, sed quod inhabitat in me
peccatum.
(
Rm, 7, 29) Peccatum namque, quod se non operari perhibuit, motum
carnis intellexit; peccatum autem in se inhabitans, originalem
culpam. Quia ergo ex originali culpa fit peccatum motionis
carnis, dum regem carnalem sensum attendimus, matrem ejus esse primam
culpam recte nominamus. Liberi autem hujus matris sunt omnes
concupiscentiae, peccata, et vitia. Absque liberis utique fit
mater, quando omnis a carne, omnis a mente jam culpa remanere
videtur. Sine liberis namque tunc est, quia etsi a carne
nulla jam turpitudo est, si nulla jam regnat concupiscentia in mente,
manens tamen in nos illa culpa, nunc doctoris virtute perdi non
potest. Quid est enim, quod ait Apostolus:
Jam non ego operor illud, sed quod inhabitat in me
peccatum?
(
Rm, 7,
S1, 7, 17 et
S1, 7, 20) Ex illa quidem culpa, quam ex vitiosa naturae nostrae
radice contrahimus, habemus ut corrumpi vitiorum passionibus
valeamus. Lex ergo inordinata membrorum quando praeter
voluntatem nostram membra movet, nos non hoc operamur, sed quod
inhabitat in nos peccatum. Velle quidem nobis tunc adjacet,
sed adhuc posse non invenimus; siquidem vellemus, ut nobis invitis,
aliquid in nobis moveri non posset. Et hi fortasse pessimae
matris conceptus, quibus culpa illa impraegnatur, si in turpes actus et
obscoenos sinuntur effundi, quasi pasci perhibentur. Filii
ergo sunt motus, qui non solum naturaliter intus sunt, sed qui in
turpibus et obscoenis operibus manifestantur. Mater ergo Agag
sine liberis fit, quando originalis culpa sic restringitur, ut nullos
actus aut motus edere permittatur. Vel fortasse sine liberis
fit, quia liberos habuit. Quando ergo peccatores conversi,
esse turpes tam actu, quam gestibus luxuriae desinunt, quasi mater
habitans in eis culpa filiis orbatur.
Commentaires
Gregorius I (540-604)