V. 15 :
iudicabat quoque Samuhel Israhel cunctis diebus vitae suae
Poètes
Petrus Riga
liber 1 , v. 255. 256. 257. : ubi populus Israel regem sibi constitui petiit
In populo iudex Samuel permansit Hebreo
Tempore non modico, iura tenenda docens.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 3, Caput 5
Quae est ista pax, nisi quam propheta Michaeas asserit, dicens:
Et erit iste pax in terra, cum venerit
(
Mi, 5, 5)
. Hinc Paulus ait:
Ipse est pax nostra, qui facit utraque unum
(
Ep, 2, 14). Quid est autem, quod inter Israelem, et
Amorrhaeum pax ostenditur? Sed quid per Amorrhaeum, nisi pars
hominum reproba designatur? Qui vero per Israelem figurantur,
nisi electi? Et quia electi in dextera Dei, reprobi vero in
sinistra futuri sunt
(voir:
Mt, 25, 33)
, dum pax esse inter utrosque asseritur, sanctorum
beatitudo inclyta demonstratur; qui justitiae Conditoris tanta aequitate
conveniunt, ut de conspecta reproborum poena nulla compassione
moveantur. Dum ergo inter Israelem, et Amorrhaeum pax esse
ostenditur, non demonstratur bonum, quod commune cum sanctis habeant
reprobi, sed quo muniantur electi. Unde et sub Israelis
specie per prophetam sanctae Ecclesiae repromittitur:
Qui posuit fines tuos pacem, et adipe frumenti satiat
te
(
Ps, 147, 3) [mauvais référencement: Ps, 147, 14]
. Pacem quippe Ecclesiae fines ponit: quia dum
Redemptoris potentia eam in intimae aequitatis celsitudinem erigit, per
dolorem compassionis, perditorum miseria non affligit. Sed ad
tantam beatitudinem quo pastorum studio boni subditi promoveantur,
exponit, dicens:
Judicavit quoque Samuel Israelem omnibus diebus vitae
suae
(
S1, 7, 15).
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 7
Judicabat Samuel Israel cunctis diebus vitae suae, et ibat per singulos
annos circumveniens Bethel, et Galgala, et Masphath, et judicabat Israel in
supradictis locis.
(
S1, 7, 15 et
S1, 7, 16) Non enim vacat a mysterio quod Samuel in supradictis locis conveniens
judicabatIsrael. In hoc enim typum tenuit doctorum sanctae Ecclesiae, et ut
hoc manifestius pateat,manifestemus clarius: Bethel enim, quae interpretatur domus
Dei, sanctamsignificat Ecclesiam quae domus Dei dicitur, in qua Dominus sua
gratia videlicet inmentibus electorum habitare dignatus est. Juxta quod
ait:
Et inambulabo et inhabitabo in eis.
(
2Co, 6 et
Lv, 26) Unde et Galgala, quae interpretatur revelatio, eamdem
significatEcclesiam, de qua Dominus dicit.
Ubi fuerint duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio
eorum,
(
Mt, 18, 20) [mauvais référencement: Mt, 18]
videlicet per gratiam suae revelationis ac praesentiae
suaeDivinitatis. Et Masphath, quae interpretatur intentio, bene
sequitur: quia videlicetin supradicta Ecclesia sancta Dei, est pura in mentibus
electorum intentio, qua semperesurit, et anhelat ad Deum. In qua Samuel
propheta judicat filios Israel, videlicet ut doctor fidelis fidelesin Ecclesia
decernit. Unde bene dicitur, quod revertens habitat in Rama Samuel, ubi
erat domus ejus,quia videlicet hoc indicasse videtur, quod omnis ecclesiasticus
doctor, vir spiritalisinEcclesia, licet semper in altitudine contemplationis (hoc
enim
significat Rama, quaeinterpretatur excelsa mente ), habitare delectetur, per
actiones tamencompassionum, ad infirma membra Ecclesiae condescendere non renuit,
et
quasi populumIsrael judicat, dum creditam sibi plebem, ad tenendam unitatem fidei,
et
caeterasvirtutes operandas, sua exhortatione instituit et docet: seu qui judex alieni
delictiefficitur, et judicium exercet in domo Dei: non propterea et malevola mente,
sedsecundum quod sacra Scriptura revelat, agere debet: ad domum proprii pectoris
etconscientiae tandem redire, et hostias bonae voluntatis Deo
immolare.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 7
Judicabat quoque Samuel Israel cunctis diebus
vitae suae. Et ibat per singulos annos circuiens
Bethel, et Galgala et Masphat, et judicavit Israelem in
supradictis locis
(
S1, 7, 15 et
S1, 7, 16), etc. Bethel est civitas in duodecimo ab Hierosolyma lapide, a
dextris euntibus Neapolim, quae prius Luza, id est, amigdalon vocabatur,
et cecidit in sortem tribus Benjamin. Vocabatur autem prius
Luza Bethel, ut diximus. Nam et hoc quod Bethauen aliud
oppidum suspicantur, non ita est, sed ex eo tempore quo ibi a Jeroboam,
filio Nabath, vituli aurei fabricati sunt et a decem tribubus adorati
(voir:
R3, 12)
, vocatum esse Bethauen, id est, domus idoli, quae antea
vocabatur Domus Dei. Galgala haec est, quam supra posuimus,
Galgol, ad orientalem plagam antiquae Jericho cis Jordanem, ubi Jesus
secundo populum circumcidit, et pascha celebravit, ac, deficiente manna,
triticeis panibus usus est Israel . In ipso loco lapides quoque quos de alveo Jordanis
tulerant, statuerunt, ubi et tabernaculum testimonii fixum multo tempore
fuit
(voir:
Js, 4)
. Cecidit autem in sortem tribus Juda, et ostenditur
usque hodie locus desertus in secundo a Jericho milliario, ab illius
regionis mortalibus miro cultu habitus. Sed et juxta Bethel
quidam aliam Galgalam suspicantur. Galgala interpretatur
volutatio sive revelatio. Apte igitur propheta Dei
in Bethel, Galgala et Masphat judicavit Israel. Sicque
revertens in Ramatha, ubi erat domus ejus, ibi judicavit Israel,
aedificavitque ibi altare Domino: nobis exemplum tribuens, cum consistit
nobis faciendum judicium in domo Dei, non proterve vel inconsiderate,
vel malivola mente, sed juxta id quod nobis revelat sacra Scriptura, et
intentione bona, et amore fraterno judicemus proximos nostros.
Sicque in Ramatha domum nostram revertamur: hoc est, ad
interna pectoribus nostris redeamus, ut contemplationi Dei vacemus, et
vitam nostram in nobismetipsis dijudicemus, quatenus in altari fidei
gratas hostias bonorum actuum et bonae voluntatis Domino
immolemus.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Proemium, Caput 3
Quare de Samuel scribitur, quod judicaverit
Israel cunctis diebus vitae suae,
(
S1, 7, 15) cum in vita sua amiserit principatum ?
Liber 1, Caput 1
Judicavit autem Samuel Israel omnibus diebus vitae suae
(
S1, 7, 15), fueruntque usque ad eum judices et principes super Israel.
Porro filii Samuel declinaverunt post avaritiam, et accipiebant munera
(
S1, 8, 3): et tam iniqui judices exstiterunt, ut populus nequaquam ferens, regem sibi in
similitudinem caeterarum gentium postularet. Quibus dedit Dominus Saul regem:
(voir:
S1, 9 et
S1, 10)
qui cum quaereret asinas patris sui, et veniret ad Samuel in Ramatha, inter caetera,
quae locuti sunt simul, praedixit ei signa Samuel, quae ventura erant ei eo die, cum
recederet
ab eo.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Theutmirus; Claudius Taurinensis