Liber Primus Samuelis

Caput 11

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15
PrécédentSuivant

V. 1 : ascendit autem Naas Ammonites et pugnare coepit adversus Iabesgalaad dixeruntque omnes viri Iabes ad Naas habeto nos foederatos et serviemus tibi

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 1 , v. 45. 46. :

    Quosque Iabes Galaad, nisi dextris privet ocellis,

    Nulla Naas dare vult foedera pacis eis.

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 5, Caput 1
    • Cum sacrae hujus historiae profunditatem asserere in istius operis praefatione voluissem, in eo potissimum videri posse asserui, quod scripta fuerit a prophetis. Ipsi quidem mystica dicere, non solum verbis, sed etiam rebus consueverant; plana proferre, sed alta signare. Quia enim per eos Spiritus sanctus loquebatur, et planum erat, quod ipsi, velut homines dicebant, sed profundum et mysticum; quia locutionem hominibus summus et incircumscriptus Spiritus suggerebat. Quia ergo prophetam Samuelem loquentem exponimus, tanto majori studio indigemus, quanto ipse in Spiritus sancti gratia sublimiter assumptus, exteriora dixit, sed interiora vidit. Carnalia plerumque asseruit, sed intima et spiritualia signavit. Sed quia humano studio ad divina pervenire impossibile est, non est nobis confidendum de viribus propriis, sed de dignatione Spiritus sancti qui a Redemptore missus, Replevit orbem terrarum, et hoc, quod continet omnia, in omnibus jam scientiam habet vocis. ( Sg, 1, 7) Quid ergo jam idem propheta de incoeptis Israelitarum gestis exsequatur, audiamus. Et factum est (inquit) quasi post mensem, ascendit Naas Ammonites, et pugnare coepit adversus Jabes Galaad. Dixeruntque omnes viri Jabes ad Naas: Habeto nos faederatos, et serviemus tibi. Et respondit ad eos Naas Ammonites: In hoc feriam vobiscum foedus, ut eruam omnium vestrum oculos dextros, ponamque vos opprobrium in universo Israel. ( R3, 11, S1, 11, 1 et S1, 11, 2)
  • Liber 5, Caput 1
    • Sed perfectos viros gulae appetitus tentare potest, superare non potest. Bene ergo pugnare coepisse contra exsiccatam dicitur, non vicisse, quia electi viri desideriorum carnalium impetum sentiunt, sed eisdem desideriis sciunt virtute mentis obsistere, sciunt necessaria per discretionem providere. Sciunt quidem gulae impetum ferociter insurgentem deprimere, sciunt necessitati corporis alimenta justa praestare. Hinc namque Doctor egregius dicit: Scio manducare et esurire. ( Ph, 4, 12) Manducare quidem et esurire novit, qui et corpus moderate reficit, et ad immoderatam ciborum perceptionem suggerenti gulae vitio non consentit. Quare et ad Naas respondentes, dicunt: Habeto nos foederatos, et serviemus tibi. ( S1, 11, 1) Foedus quippe a gula petunt qui vellent carnem pro voto reficere, si in carne nulla possent incitamenta sentire luxuriae. Quasi dicant: Nos dabimus quod tibi justum est ut tu nobis non inferas quod justum non est. Justum quidem est ut reficiatur corpus, sed iniquum valde est ut refecta caro per ardorem libidinis ad contumeliam spiritus excitetur. Foedus ergo expetimus, cum sic favere carni ad ciborum perceptionem volumus, ut a carne nulla luxuriae mala sentiamus. Sed hoc profecto velle possumus, obtinere non possumus, quia nimirum nos justam refectionem quasi tributum carni offerimus, sed a carne nobis nulla pacis bona promittuntur. Nam cum auditum mentis ad vitiorum responsa bene dirigimus, hoc profecto in gulae voce cognoscimus, quia si carnem impinguemus per excrescentem concupiscentiam, cordis caecitate percutimur. Quare et idem Naas dicit: In hoc feriam vobiscum foedus, ut eruam omnium vestrum oculos ( S1, 11, 2) Dexter oculus noster est intuitus aeternae claritatis, sinister vero oculus est concupiscentia carnalis. Dexter ergo oculus eruitur, quando mens ea caecitate percutitur, ut ultra ad videnda coelestia non aperiatur. Eruitur quidem oculus quando a mente reproba sic lumen evellitur, ut radix ei nulla remaneat de qua redivivum lumen erumpat. Naas ergo dextros oculos foederatorum suorum eruit, quando gula sic devictis abstinentibus praevalet ut carnalia sola cupiant, et ultra quae solebant amare non attendant. Et quia quisquis in hac vita projicitur, in futura coram angelis et electis hominibus condemnatur, subjungitur: Ponamque vos opprobrium in universo Israel. ( S1, 11, 2) Tunc quippe reprobi in universo Israel opprobrium ponuntur, quando in extremo examine, coram electis omnibus de perpetratis iniquitatibus erubescunt. Vel in opprobrium in hac vita ponuntur: quia, dum ipsi obcaecato corde mala audacter perpetrant, sancti viri pro eorum culpis erubescunt. Sed qui turpes videri, avulsis dextris oculis, dedignantur, attendant quod sequitur: Et dixerunt ad eum habitatores Jabes: Concede nobis septem dies, ut mittamus nuntios ad terminos Israel; et si non fuerit qui defendat nos, egrediemur ad te. ( S1, 11, 3)

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 10
    • Ascendit autem Naas Ammonites, et pugnare coepit adversum Jabes Galaad. Dixeruntque omnes viri Jabes ad Naas: Habeto nos foederatos, et serviemus tibi. Et respondit ad eos Naas Ammonites: In hoc faciam vobiscum foedus, ut eruam omnium vestrum oculos dextros. ( S1, 11, 1 et S1, 11, 2) Verum quia historia est, spiritalem intelligentiam brevissima insinuationeenucleare aggredimur. Naas enim, qui interpretatur serpens, significat diabolum: non solum quialubricus et tortuosus est, sed quia primum hominem per serpentem decepit. Ipse ascendit ad praeliandum contra Jabes, qui interpretatur sensus, quiadiabolus semper sensum divinae cognationis et bonitatis auferre ab hominibusconatur. Galaad vero, qui dicitur acervus testimonii, illos significat qui eruditisunt in Ecclesia testimoniis divinarum Scripturarum.Quorum oculos dexteros eruere cupit, videlicet illuminationem fidei, etpraedicationis auferre satagit. Sed hos Saul, videlicet Dominus ac Redemptor noster, liberat cum exercitu suo: idest auxilio angelorum seu praedicatorum suorum qui in Besech populum enumerat. Besech enim egestas interpretatur, quia in egestate praesentis vitaenovit Dominus qui sunt ejus. Et apud ipsum est certus numerus electorum, quos ad praelium contra diabolumexcitat. Nam possumus ad haereticos referre, qui populus est moeroris, quoniam gaudiumSpiritus sancti non habent. Disponit eorum perversitas in hoc foedus cum populo Ecclesiae, ut eruat oculosdextros, id est sensum vel visum sanae orthodoxae fidei auferat. Et vult ut sinistrum habeant, id est perversum sensum, et prava sentiant.Sed populus fidelis acervum testimonium divinarum Scripturarum congerit, unde suishostibus resistat, emittit in universos terminos Israel, hoc est ad doctoresEcclesiae, quatenus sibi opem ferant, et scutum fidei contra hostes ex adversoopponant.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 11
    • Post haec ascendit Naas Ammonites, et pugnare coepit adversum Jabes Galaad, ( S1, 11, 1) etc. Quid significat hoc factum quod Naas Ammonites in hoc ferire cum Jabes Galaad voluit foedus, ut erueret omnium oculos dextros, quatenus fierent opprobrium in universo Israel, nisi bellum haereticorum contra Ecclesiam? Naas quippe interpretatur serpens. Ammon, comprimens vel coangustans, vel populus moeroris. Jabes interpretatur exsiccata; Galaad, acervus testimonii. Ergo Naas serpens antiquus et princeps Ammonitarum, hoc est, haereticorum, qui bene populus moeroris dicitur, quoniam gaudium Spiritus sancti non habent, disponit foedus cum populo Ecclesiae, ut eruat omnium oculos dextros, hoc est, visum sanae et orthodoxae fidei auferat. Sic enim vult eos habere foederatos, ut sinistrum oculum habentes, ea tantum quae prava sunt, sentiant. Sed exsiccata mens fidelium ab omnibus sordibus vitiorum acervum testimonii, hoc est, sententias sanctarum Scripturarum congerit, quatenus hosti nefandissimo earum protectione muniti viriliter resistere valeant. Mittuntque in universos terminos Israel, hoc est, ad doctores Ecclesiae qui praesunt populis, quatenus sibi opem ferant, et scutum fidei contra hostes ex adverso opponant. Moxque Saul, Spiritu Domini instinctus, simul cum Samuele propheta et sacerdote, recensuit populum, « et invenit de filiis Israel trecenta millia bellatorum, virorum autem Juda triginta millia. »