V. 9 :
et dixerunt nuntiis qui venerant sic dicetis viris qui sunt in Iabesgalaad cras erit
vobis salus cum incaluerit sol venerunt ergo nuntii et adnuntiaverunt viris Iabes
qui
laetati sunt
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 5, Caput 1
Prius dicuntur filii Israel egressi, deinde a Saul recensiti, quia
electus praedicator, cum contra occultos hostes movere subjectorum
suorum militiam tentat, prius eorum forte propositum aspicit, deinde eos
in numero bellatorum ponit. Quasi enim intus sumus, et
recenseri non possumus, quandiu virtus nostrae mentis nostris pastoribus
occultatur. Et cum egredimur recensemur, quia cum mentium
nostrarum eis fortitudinem pandimus, nos jam habere socios in spirituali
pugna confidunt. Sed cum infirmas mentes ad propositum boni
operis erigere appetunt, non solum majorum doctrinis nos erudire
conantur, sed etiam minorum electorum exemplis accendere.
Bene ergo filiorum Israel trecenta millia, virorum autem Juda triginta
millia, recensita fuisse perhibentur. Tricenarius quippe
numerus ad rectitudinem fidei et studium pertinet bonae operationis:
quia nulla sunt praecepta legis, si ad contemplationem non tendunt
summae Trinitatis. Apte ergo viri Juda dicuntur, qui triginta
millibus continentur, quia confessionem habent rectae fidei, et robur
bonae operationis. Patres autem nostri ejusdem fidei atque
operationis fuere, sed in contemplatione divinitatis, quo longe altius
quam nos profecerant, eo et opera fidei fortiora exhibebant.
Quare etiam filiorum Israel trecenta millia recensentur.
Triginta quidem a tribus, et decem in triginta veniunt, sed in
tricenario numero tam denarius, quam ternarius simplex est; sed ut usque
ad trecentos numeremus, et denarium tricesies, tricenarium decies
multiplicamus, quia et si magna est contemplatio, magna sunt opera
subjectae plebis, illa tamen quae praecesserunt in patribus nostris
incomparabilia fuerunt. Velut enim denarius noster numerus
decies in illorum perfectione glomeratur, dum eorum perfectioni valde
nostra submittuntur. Triginta ergo millia virorum Juda, et
trecenta filiorum Israel nobiscum recensita, ad pugnandum contra Naas
praedicatores ducunt; si cum adjuvare tentatos abstinentes subditos
volunt, et fortissimorum patrum eis eximia facta proponunt et
minorum. Israel quidem dicitur Videns Deum, sive, in quo est
Deus; quod profecto nomen infirmo adhuc aut imperito non
convenit. Quotquot perfectos viros in afflictione carnis et
contemplatione mentis proferimus, serpentem Naas tot armatis
elidimus. Sed jam obsessos quibus verbis regis exercitus
confortet audiamus.
Et dixerunt iis qui venerant: Sic dicetis viris, qui sunt
Jabes Galaad: Cras erit vobis salus, cum incaluerit sol.
(
S1, 11, 9)
Liber 5, Caput 1
Tale fortasse est illud, quod nobis sapientis illius consilio dicitur:
Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum
tuum cito non deseras.
(
Ec, 10, 4) Locus uniuscujusque electi est situs bonae
conversationis. Quando autem permittitur, impugnans spiritus
potestatem habere potest, quia impugnare electorum corda nullatenus
posset, nisi hoc dispensatio divina permitteret. Praecipit
ergo, ut locum nostrum non deseramus, quia si inter tentationum breves
tenebras fortes sumus, cito divina lux aderit, in cujus adventu
tenebrarum virtus evanescit. Bene ergo dicitur:
Cras enim, cum incaluerit sol, erit vobis salus.
(
S1, 11, 9) Sanctorum praedicatorum exhortatio dies est, quia dum
tentata minorum corda tangit, ad spem victoriae erigit. Sed
hanc nox sequitur, quia etsi divina auxilia separantur, adhuc tamen
irruentes desideriorum carnalium tenebrae non discedunt. Quis
est ergo dies crastinus nisi divinae visitationis adventus?
Crastinus enim dies dicitur, quia tentatis electis divini auxilii
splendor valde vicinus est. Unde et per prophetam Dominus
dicit:
Ego Deus de vicino, et non Deus de longe.
(
Jr, 23, 23)
Hinc Psalmista dicit:
Prope est Dominus omnibus invocantibus eum in
veritate.
(
Ps, 144, 18) Hinc item ipse Dominus repromittit, dicens:
Antequam me invocetis, dicam: Ecce, adsum
(
Es, 58, 9) Dies ergo primus, lux praedicationis, crastinus
divinae gratiae est. Sed notandum quia dixit:
Cum incaluerit sol;
(
S1, 11, 9) ut diei claritas obscuritatem sensus illuminet, et calor solis
accendat amorem cordis; ut mens bonum quod cupiat per lucem videat, et
quod videt per calorem mentis concupiscat. Geminum quippe hoc
mentis remedium contra duplum diaboli bellum exhibetur. Nam
malignus spiritus, ut mentes electorum tentando superet, prius tenebras
cogitationum malarum objicit, deinde concupiscentiarum flammas accendit,
quia nisi prius mentem caecaverit, ad pravitatem concupiscentiae non
impellit. Electa vero mens dum tentari permittitur, ejus
status in utroque turbatur, quia in tantum concupiscentiarum molestias
sentire potest, in quantum, permittente Deo, cogitationum tenebras
abjicere a se non potest. Sed quia a Deo tentari permittitur,
in adventu ejus gratiae, ab utroque malo relevatur: dum contra tenebras
lucem accipit, et per calorem advenientis spiritus, abjicit frigus
mentis. Incipit enim videre coelestia qui levare mentem a
carnalibus non valebat, et quae amanter aspicit ardenter
cupit. Bene ergo dicitur:
Cras erit vobis salus, cum incaluerit sol;
(
S1, 11, 9) quia si validas antiqui hostis impugnationes viriliter ferimus,
divinae gratiae celeritate sublevamur ad lucem cordis et virtutem magnae
charitatis. Et quia hoc sanctorum praedicatorum consilium
electa subditorum corda gratanter excipiunt, sequitur:
Venerunt ergo nuntii et annuntiaverunt viris
Jabes. Qui laetati sunt.
(
S1, 11, 9)
Sed etiam promisso sibi auxilio, quid Ammonitis respondeant
audiamus. Nam sequitur:
Et dixerunt: Mane exibimus ad vos, et facietis nobis omne
quod placuerit vobis.
(
S1, 11, 10)
Commentaires
Gregorius I (540-604)