V. 18 :
Prope est Dominus omnibus invocantibus eum, omnibus invocantibus eum in
veritate.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 5, Caput 1
Tale fortasse est illud, quod nobis sapientis illius consilio dicitur:
Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum
tuum cito non deseras.
(
Ec, 10, 4) Locus uniuscujusque electi est situs bonae
conversationis. Quando autem permittitur, impugnans spiritus
potestatem habere potest, quia impugnare electorum corda nullatenus
posset, nisi hoc dispensatio divina permitteret. Praecipit
ergo, ut locum nostrum non deseramus, quia si inter tentationum breves
tenebras fortes sumus, cito divina lux aderit, in cujus adventu
tenebrarum virtus evanescit. Bene ergo dicitur:
Cras enim, cum incaluerit sol, erit vobis salus.
(
S1, 11, 9) Sanctorum praedicatorum exhortatio dies est, quia dum
tentata minorum corda tangit, ad spem victoriae erigit. Sed
hanc nox sequitur, quia etsi divina auxilia separantur, adhuc tamen
irruentes desideriorum carnalium tenebrae non discedunt. Quis
est ergo dies crastinus nisi divinae visitationis adventus?
Crastinus enim dies dicitur, quia tentatis electis divini auxilii
splendor valde vicinus est. Unde et per prophetam Dominus
dicit:
Ego Deus de vicino, et non Deus de longe.
(
Jr, 23, 23)
Hinc Psalmista dicit:
Prope est Dominus omnibus invocantibus eum in
veritate.
(
Ps, 144, 18) Hinc item ipse Dominus repromittit, dicens:
Antequam me invocetis, dicam: Ecce, adsum
(
Es, 58, 9) Dies ergo primus, lux praedicationis, crastinus
divinae gratiae est. Sed notandum quia dixit:
Cum incaluerit sol;
(
S1, 11, 9) ut diei claritas obscuritatem sensus illuminet, et calor solis
accendat amorem cordis; ut mens bonum quod cupiat per lucem videat, et
quod videt per calorem mentis concupiscat. Geminum quippe hoc
mentis remedium contra duplum diaboli bellum exhibetur. Nam
malignus spiritus, ut mentes electorum tentando superet, prius tenebras
cogitationum malarum objicit, deinde concupiscentiarum flammas accendit,
quia nisi prius mentem caecaverit, ad pravitatem concupiscentiae non
impellit. Electa vero mens dum tentari permittitur, ejus
status in utroque turbatur, quia in tantum concupiscentiarum molestias
sentire potest, in quantum, permittente Deo, cogitationum tenebras
abjicere a se non potest. Sed quia a Deo tentari permittitur,
in adventu ejus gratiae, ab utroque malo relevatur: dum contra tenebras
lucem accipit, et per calorem advenientis spiritus, abjicit frigus
mentis. Incipit enim videre coelestia qui levare mentem a
carnalibus non valebat, et quae amanter aspicit ardenter
cupit. Bene ergo dicitur:
Cras erit vobis salus, cum incaluerit sol;
(
S1, 11, 9) quia si validas antiqui hostis impugnationes viriliter ferimus,
divinae gratiae celeritate sublevamur ad lucem cordis et virtutem magnae
charitatis. Et quia hoc sanctorum praedicatorum consilium
electa subditorum corda gratanter excipiunt, sequitur:
Venerunt ergo nuntii et annuntiaverunt viris
Jabes. Qui laetati sunt.
(
S1, 11, 9)
Sed etiam promisso sibi auxilio, quid Ammonitis respondeant
audiamus. Nam sequitur:
Et dixerunt: Mane exibimus ad vos, et facietis nobis omne
quod placuerit vobis.
(
S1, 11, 10)
Commentaires
Gregorius I (540-604)