Liber Psalmorum

PrécédentSuivant

V. 9 : Suavis Dominus universis, et miserationes eius super omnia opera eius.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 2, Caput 4
    • Omnipotens enim Deus, etsi aequitate justus est, abundantior tamen creditur miseratione pius. Unde et per Prophetam dicitur: Miserationes ejus super omnia opera ejus ( Ps, 144, 9) . Hinc est id quod per Jonam prophetam Ninivitis minas subversionis protulit, et tamen poenam evertendae civitatis poenitentibus indulsit (voir: Jn, 3, 1, Jn, 3, 2 et Jn, 3, seq) . Hinc est enim quod Ezechiae regi (voir: R4, 20, 1 et R4, 20, seq) per prophetae oraculum mortis poena promittitur (voir: Es, 38, 1 et Es, 38, seq) , sed quia rex, mori metuens, coram Domino se poenitentiae lacrymis afflixit, mortem, qua moreretur, apud eum, quem timuit, non invenit. Et supra quidem se Dominus locutum fuisse asseruit, ut domus Heli et patris ejus in conspectu suo usque in sempiternum ministraret, sed qui de bono agente, bona locutus fuerat, de domo reproba jam effecta sententiam permutavit, dicens: Nunc autem absit hoc a me ( S1, 2, 30). Si ergo bona promissa revocat omnipotens Deus, quia ii quibus promiserat male permutantur, quanto magis minarum effectus retrahit, cum bene conversos eos aspicit quibus pro admissis iniquitatibus poenam animadversionis intimavit? Quid ergo ad haec dicimus, qui quotidie delinquimus, atque in reatus nostri obligatione securi sumus? Hoc igitur ipsum, quod districtionem divinae justitiae non tenemus, nobis valde timendum est, quia ecce qui divina indignatione projicitur pro culpa perpetratae negligentiae nullo timore sollicitus fuisse perhibetur. Sed quia ad timorem reprobi praedicatoris repulsionem novimus, electi profectum audiamus. Nam sequitur: Crevit autem Samuel, et Dominus erat cum eo ( S1, 3, 19).
  • Liber 4, Caput 5
    • Hoc profecto hac unctione exprimitur, quod in sancta Ecclesia nunc etiam materialiter exhibetur: quia qui in culmine ponitur, sacramenta suscipit unctionis. Quia vero ipsa unctio sacramentum est, is qui promovetur, bene foris ungitur, si intus virtute sacramenti roboretur. Ipsas ergo olei virtutes prius videamus attentius. Oleum quippe liquoribus aliis superfertur, oleum ignem fovet, oleum vulnera curare consuevit. Per illud ergo misericordiae bonum significat, quia scriptum de Domino est: Miserationes ejus super omnia opera ejus. ( Ps, 144, 9) Quia ignem fovet,praedicationis gratiam designat, quae electorum mentes illuminat. Quia vero vulnera per oleum curantur, hoc profecto insinuat, quod detergenda sunt vulnera peccatorum.Ungatur ergo caput regis, quia spirituali gratia mens est replenda doctoris. Habeat in unctione sua oleum, habeat misericordiam abundantem, quae sibi virtutibus aliis praeferatur. Habeat oleum, ut dum ardorem sancti Spiritus in se nutrit, lucere vehementer aliis per verbum possit. Habeat nihilominus oleum medicinae, ut sapienter disponat, qualiter peccatorum foetores tergat, et aegras mentes saluti restituat. Sed lenticula Saul ungitur, non pro praesignanda doctrina, sed ad exprimenda futura. Lenticula quidem parvum est vas: quid ergo est, quod lenticula olei Saul ungitur, nisi quia in fine reprobatur? Nam quia obedire Deo postea noluit, a Samuele audivit: Quia projecisti sermonem Domini, projecit te Dominus, ne sis rex. ( S1, 15, 26) Velut enim lenticula olei parum habuit, qui spiritualem gratiam projiciendus accepit. Quod in rectoribus quoque sanctae Ecclesiae convenienter accipitur. Plerumque enim culmen praelationis accipiunt, qui in charitate Dei et proximi perfecti non sunt. Quemdam namque affectum charitatis habent, sed plenitudinem ejus non habent. Illa ergo rudis et imperfecta mentis affectio, quid est nisi lenticula olei? Nam dum ungit caput, et non replet: tota quidem effunditur, sed parum exhibet. E contra autem cum electus rex, ungi praecipitur, eidem prophetae Dominus ait: Imple cornu tuum oleo, et veni mittam te ad Isai Bethlehemitem: providi enim in filiis ejus mihi regem. ( S1, 16, 1) Hinc est, quod idem electus rex plenitudinem unctionis suae Dei laudibus imputans, ait: Impinguasti in oleo caput meum, et poculum meum inebrians quam praeclarum est. ( Ps, 22, 5) Qui ergo gratiam unctionis non perseveraturus accepit, dispensante Deo, per illius vasis liquorem ungitur, quo uncti defectio signaretur. Sequitur: