V. 1 :
Canticum ipsi David, quando domus aedificabatur post captivitatem. Cantate
Domino canticum novum; cantate Domino omnis terra.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 3, Caput 3
Quorum profecto clamor in coelum ascendit quia omnipotens Deus
conversorum gemitus clementer accipit. Et quia in tempore
conversionis Gentium magnus erat ad fidem concursus, non ab aliqua una,
sed a pluribus civitatibus clamor ascendisse per hibetur.
Unde et in persona universalis Ecclesiae propheta deprecatur, dicens:
Intende orationi meae, a finibus terrae ad te
clamavi
(
Ps, 60, 2 et
Ps, 60, 3). Et in coelum ascendisse clamorem a finibus
terrae clamantis ostendens, ait:
Exaudivit de templo sancto suo vocem meam, et clamor meus
in conspectu ejus introivit in aures ejus
(
Ps, 17, 7). Cum ergo unaquaeque civitas in coelum
clamasse dicitur, universalis poenitentia conversionis
commendatur. Quod si percussio ad conversionem, clamor autem
refertur ad divinae laudis devotionem; hoc profecto in mysteriis
Scripturarum legimus, quod videmus. In Dei namque
omnipotentis laudibus unaquaeque civitas clamat: quia Redemptoris
praeconia orbis universus nequaquam tacet; quam non absconse praedicat,
sed ineffabilis laetitiae jubilatione collaudat. Quid enim
aliud, quam universas civitates ad clamorem cohortabatur, qui dicebat:
Omnes Gentes, plaudite manibus, jubilate Deo in
voce exsultationis, quoniam Deus summus et terribilis, et
rex magnus super omnes deos
(
Ps, 46, 2 et
Ps, 46, 3). Hinc iterum admonens, ait:
Jubilate Deo omnis terra, servite Domino in
laetitia
(
Ps, 99, 2). Hinc rursum, tam plagam mordentium murium,
quam clamorem civitatum exprimit, dicens:
Commoveatur a facie ejus universa terra, dicite in
Gentibus, quia Dominus regnavit
(
Ps, 95, 9 et
Ps, 95, 10). Praemiserat enim:
Cantate Domino canticum novum, cantate Domino omnis
terra
(
Ps, 95, 1). Commotio quippe terrae pertinet ad dolorem
poenitentiae: cantare Domino, sive annuntiare in Gentibus quia Dominus
regnavit, ad studium praedicationis, et ad devotionem divinae
laudis. Uniuscujusque civitatis clamor in coelum ascendit:
quia in universo orbe tam praedicationis veritas, quam devotionum laudes
a fidelibus sanctae Ecclesiae declamantur, quae ad superni auditus
celsitudinem per susceptionem divinae dignationis assumuntur.
Commentaires
Gregorius I (540-604)