Liber Psalmorum

Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9
PrécédentSuivant

V. 2 : Exaudi, Deus, deprecationem meam; intende orationi meae.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 3, Caput 3
    • Quorum profecto clamor in coelum ascendit quia omnipotens Deus conversorum gemitus clementer accipit. Et quia in tempore conversionis Gentium magnus erat ad fidem concursus, non ab aliqua una, sed a pluribus civitatibus clamor ascendisse per hibetur. Unde et in persona universalis Ecclesiae propheta deprecatur, dicens: Intende orationi meae, a finibus terrae ad te clamavi ( Ps, 60, 2 et Ps, 60, 3). Et in coelum ascendisse clamorem a finibus terrae clamantis ostendens, ait: Exaudivit de templo sancto suo vocem meam, et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus ( Ps, 17, 7). Cum ergo unaquaeque civitas in coelum clamasse dicitur, universalis poenitentia conversionis commendatur. Quod si percussio ad conversionem, clamor autem refertur ad divinae laudis devotionem; hoc profecto in mysteriis Scripturarum legimus, quod videmus. In Dei namque omnipotentis laudibus unaquaeque civitas clamat: quia Redemptoris praeconia orbis universus nequaquam tacet; quam non absconse praedicat, sed ineffabilis laetitiae jubilatione collaudat. Quid enim aliud, quam universas civitates ad clamorem cohortabatur, qui dicebat: Omnes Gentes, plaudite manibus, jubilate Deo in voce exsultationis, quoniam Deus summus et terribilis, et rex magnus super omnes deos ( Ps, 46, 2 et Ps, 46, 3). Hinc iterum admonens, ait: Jubilate Deo omnis terra, servite Domino in laetitia ( Ps, 99, 2). Hinc rursum, tam plagam mordentium murium, quam clamorem civitatum exprimit, dicens: Commoveatur a facie ejus universa terra, dicite in Gentibus, quia Dominus regnavit ( Ps, 95, 9 et Ps, 95, 10). Praemiserat enim: Cantate Domino canticum novum, cantate Domino omnis terra ( Ps, 95, 1). Commotio quippe terrae pertinet ad dolorem poenitentiae: cantare Domino, sive annuntiare in Gentibus quia Dominus regnavit, ad studium praedicationis, et ad devotionem divinae laudis. Uniuscujusque civitatis clamor in coelum ascendit: quia in universo orbe tam praedicationis veritas, quam devotionum laudes a fidelibus sanctae Ecclesiae declamantur, quae ad superni auditus celsitudinem per susceptionem divinae dignationis assumuntur.