V. 2 :
Omnes gentes, plaudite manibus; iubilate Deo in voce exsultationis:
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 1, Caput 1
Sed notandum, quia cum ad immolandum Ephrathaeus ascendere dicitur,
Deus omnipotens, cui immolat, Deus exercituum nominatur. Cur
hoc fieri cognoscitur nisi quia Redemptoris morte non unus Judaicus
populus, sed omnes Gentes redimebantur? Quid enim sunt
fideles multitudines nationum, nisi Dei omnipotentis
exercitus? Hos nimirum exercitus ad regis sui triumphum
Psalmista exsultare cohortans, ait:
Omnes gentes, plaudite manibus, jubilate Deo in voce
exsultationis
(
Ps, 46, 2) [mauvais référencement: Ps, 46]. Hos convenire item intuens, dixit:
Omnes gentes, quascunque fecisti, venient, et adorabunt coram
te, Domine, et honorificabunt nomen tuum
(
Ps, 85, 9). Dicitur ergo Dominus exercituum, quia profecto per
mortem Dominicam non solum electa Judaea colligitur, sed omnes gentes ad
Dei omnipotentis servitium perducuntur; quae dum contra occultos hostes
fideles acies virtutum armis robustas ducunt, per gloriam triumphi ad
superna regna perveniunt.
Liber 3, Caput 3
Quorum profecto clamor in coelum ascendit quia omnipotens Deus
conversorum gemitus clementer accipit. Et quia in tempore
conversionis Gentium magnus erat ad fidem concursus, non ab aliqua una,
sed a pluribus civitatibus clamor ascendisse per hibetur.
Unde et in persona universalis Ecclesiae propheta deprecatur, dicens:
Intende orationi meae, a finibus terrae ad te
clamavi
(
Ps, 60, 2 et
Ps, 60, 3). Et in coelum ascendisse clamorem a finibus
terrae clamantis ostendens, ait:
Exaudivit de templo sancto suo vocem meam, et clamor meus
in conspectu ejus introivit in aures ejus
(
Ps, 17, 7). Cum ergo unaquaeque civitas in coelum
clamasse dicitur, universalis poenitentia conversionis
commendatur. Quod si percussio ad conversionem, clamor autem
refertur ad divinae laudis devotionem; hoc profecto in mysteriis
Scripturarum legimus, quod videmus. In Dei namque
omnipotentis laudibus unaquaeque civitas clamat: quia Redemptoris
praeconia orbis universus nequaquam tacet; quam non absconse praedicat,
sed ineffabilis laetitiae jubilatione collaudat. Quid enim
aliud, quam universas civitates ad clamorem cohortabatur, qui dicebat:
Omnes Gentes, plaudite manibus, jubilate Deo in
voce exsultationis, quoniam Deus summus et terribilis, et
rex magnus super omnes deos
(
Ps, 46, 2 et
Ps, 46, 3). Hinc iterum admonens, ait:
Jubilate Deo omnis terra, servite Domino in
laetitia
(
Ps, 99, 2). Hinc rursum, tam plagam mordentium murium,
quam clamorem civitatum exprimit, dicens:
Commoveatur a facie ejus universa terra, dicite in
Gentibus, quia Dominus regnavit
(
Ps, 95, 9 et
Ps, 95, 10). Praemiserat enim:
Cantate Domino canticum novum, cantate Domino omnis
terra
(
Ps, 95, 1). Commotio quippe terrae pertinet ad dolorem
poenitentiae: cantare Domino, sive annuntiare in Gentibus quia Dominus
regnavit, ad studium praedicationis, et ad devotionem divinae
laudis. Uniuscujusque civitatis clamor in coelum ascendit:
quia in universo orbe tam praedicationis veritas, quam devotionum laudes
a fidelibus sanctae Ecclesiae declamantur, quae ad superni auditus
celsitudinem per susceptionem divinae dignationis assumuntur.
Commentaires
Gregorius I (540-604)