Liber Psalmorum

PrécédentSuivant

V. 1 : Davidi, cum immutavit vultum suum coram Achimelech, et dimisit eum, et abiit.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Proemium 1, Proemium 1
    • Cum a quampluribus fratribus, et etiam nonnullis prudentibus et nobilibus viris, rogarer ut secundum solertiam doctorum et traditionem magistri viri disertissimi, aliquod opusculum in volumina Regum digererem, ego quod a nullo doctorum per omnia expositum apud nos haberetur antiquorum, ob memoriam videlicet frequentata lectione recreandam, et praesertim propter illos qui aiunt, sicut in exordio hujusce voluminis notando tetigi, non alia contineri nisi praelia regum actusque multorum: quod ego diu multumque delitescendo facere distuli, maxime cum parva forem scientia praeditus, nec elucubratione artis saecularis sapientia fretus, et, ut ita dicam, indoctus eloquio, parvus ingenio, nec dicere poteram illud Psalmistae: A mandatis tuis intellexi. ( Ps, 118, 104) [mauvais référencement: Ps, 118] Necdignus eram, inquam, ut angelus carbone torrente de altari spurca purgaret labella, ut valerem Christi digne enucleare mysteria.Sed rursus his excusationibus reluctantem coeperunt me suasoris affaminibus, imo objurationibus, compellere ut aliquid juxta frugalitatem sensus, et ingenioli mei capacitatem, secundum quod a didascalo inculcata fuerant, describere nullatenus abnuerem.Sed cum negare non valerem, tandem assensum praebere decrevi, et ad aliqua, licet temere et formidolose, digerenda sum aggressus, eo videlicet jure ut intra domesticos parietes secretius retinerent, nec alicui ad legendum traderent, et [ne] mea imperitia, verum et temeritas,legentibus detecta, manifesta foret, et oblocutionibus occasio panderetur reprehendentium.Nam stylum cum ad primum librum describendo appulissem, ut abdite abdita auctore Deo congererem, exemplo mea impudentia est detecta, et sacris auribus magnifici Drogonis, egregii scilicet pontificis, quo nihil nobilius nihilque prudentius, est revelata nugacitas.Quo comperto, coepit ingenue libera auctoritate imperare ut darem operam, et coeptum opus non finirem, sed sagaciter ad calcem tenus perducerem.Cujus quoque praeconiis nullatenus resistere valui, verum nec tantae auctoritati renuere praesumpsi, non solum quidem quia filius erat praestantissimi Caroli Caesaris, imo frater mitissimi Ludovici principis, verum etiam quia erat praeclarus pontifex et abbas meus egregius.Hisenim necessitatibus adactus, praeconiisque multimodis compulsus, sed potius, ut ita dicam, Christi auxiliis fretus, qui praestat infirmis confidentiam et mutis locutionem, tentatum opus enucleare praesumpsi.Sed sciendum est quia quibusdam in locis totam sententiam, prout a doctoribus est exposita, digessi; quibusdam enim [vero] eorum sensum sequens, compendioso sermone multa inserui, et ex multis ad unum perduxi: quibusdam quoque quod in libris tractatorum non reperi, sicut a magistro aure accommodante didici, propriis intuli verbis.Nonnulla quippe, licet pauca, quae legenti patent, stipulata exemplis propria inserere praesumpsi, et in libellimodum Christo duce finire decrevi.In quo non persona est attendenda scribentis, sed qualitas consideranda est dictionis.In quam multos strenuos etiam doctorum modernos, qui multa quoque posteris dereliquerunt, ex dictis colligendo monumenta sanctorum.Non ideo dico ut eorum gressibus me coaequare valeam, praesertim cum illi rore coelestis nectaris campos maduerunt divinarum Scripturarum multimodos, et futuris saeculis dimisere proficua legentibus: ego vix aegreque saltem possum ex eorum dictis decerpere permodica et tandem intelligere vel minima: sed ne videret ingratus largitori, licet compulsus, contuli mediocriter qui potui praecipientibus.Simul etiam notandum est illis qui in hoc libro parum spiritale contineri contendant, quod hic Scriptura(sicut in multis divinis voluminibus) non solum tribus modis dignoscitur, juxta illud Salomonis: Ecce descripsi eam tripliciter: verumetiam multipliciter contineri, secundum quod in libro beati Job inscribitur.Atque utinam, inquit, Deus loqueretur tecum, et ostenderet tibi secreta sapientiae, et quod multiplex ejus esset lex.Quod doctorum solertia attestante septemforme dignoscuntur.Ipsi sunt enim septem sigilli, quibus iste liber, secundum Apocalypsim Joannis, signatus esse proclamatur, quem nemo potuit solvere, et aperire signacula ejus, nisi leo de tribu Juda, qui habet clavem David, qui hunc et signacula ejus aperuit.Sunt enim primus historialis, secundus allegorialis, tertius utriusque rei modus; quartus, de incommutabili divinae Trinitatisessentia: quando videlicet proprie, quando tropice sacris insinuetur oraculis.Quintus parabolaris, videlicet quando aliud dicitur, et aliud invenitur scriptum.Sextus de gemino Salvatoris adventu, ne aut primus pro secundo, aut secundus pro primo intelligatur.Septimus quo sic divinis praeceptis instruimur, ut certa vitae agendae forma, alius vero vitae significandae figura regulariter innotescat.Sed jam exemplis ex hoc volumine convenit edocere, ut his primum edocti sciant multa mysteria in eo contegi.Primus historicus ille est, ubi nihil spiritale continetur, sicut ait Samuel: Melior est obedientia quam victimae ( S1, 15, 22), et mille talia.Secundus allegorialis, ubi ait quod in omnibus finibus Israel puella speciosa regi David requiritur, in cujus sinu dormiat et calefiat:tam casta, ut calefactum ad libidinem non provocet; quae sapientiam figurat, quae etiam in senibus non senescit, sed frigescentibus membris dilectores suos igne ampliore succendit.Tertius, uterque modus sicut in David ostenditur, ubi Betsabee uxorem Uriae incaute respexisse dicitur, et peccasse: ut demonstretur quod nullus debeat juxta historiam mulieremincaute respicere.In quo facto allegorica etiam significatio continetur, sicut in suo loco abunde descripsimus. Quartus modus, ubi nobis aliquando proprie, aliquando tropice Divinitas sacris eloquiis intimatur: Proprie, sicut Elias ait: Vivit Dominus in cujus conspectu sto. ( R3, 17, 1) Et illud: Tu es enim Deus in coelo sursum, et in terra deorsum. ( Js, 2 et Dt, 4)Et: « Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob.» Tropice, juxta quod Michaeas: « Vidi Dominum sedentem, et omnem militiam coeli assistentem ei, » et caetera talia, quae de Deo translate non proprie accipi solent.Quintus parabolaris, quo cum aliud dicitur, aliud in sacris paginis invenitur.Hoc est quod in titulo psalmi XXXIV dicitur: Psalmus ipsi David, quando commutavit vultum suum coram Abimelech et dimisit eum ( Ps, 33, 1) [mauvais référencement: Ps, 34], cum in hoc libro coram Achis rege hoc fecisse narratur.Cum ergo pro Achis Abimelech posuit, legentem monuit, ex ipsius inter pretatione nominis, latens altius penetrare mysterium, de quo inferius suo in loco digessimus.Cui etiam convenit illud: Carduus qui est in Libano misit ad cedrum, quae est in Libano, ut daret ei filiam suam, ( Ch2, 25) et reliqua.De sexto vero, ubi geminus adventus Christi continetur, cunctis patet qui sit primus, quis erit futurus, qui uterque hic praefiguratur.Septimus proinde modus, qui geminam praeceptorum retinet qualitatem, ille est vitae agendae, ut exempli gratia: « Diliges proximum tuum tanquam te ipsum: Qui enim diligit proximum, legem ad implevit: » Quod David non solum in Jonatha implevit, verum etin Saul, quem inimicum dilexit: de quo Scriptura ait: Planxit autem David super Saul et filium ejus, ( S2, 1, 17) et reliqua.Ipse est et figurandae vitae, carnalium videlicet victimarum et vasorum compositione.Victimae enim hoc praefigurabant quod hortatur Apostolus, ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem. ( Rm, 12) Vasa vero similiter electos designabant, divinis officiis occupatos.Qui modus cum secundo similis videatur, illa tamen ratione discernitur quod hic ad mores tantum, ille etiam redigendus est ad fidem.Verum licet isti modi multi pliciter istic inveniantur, tamen juxta jugitatem triplicis divisionis, studuimus primum historicam, quae gesta depromit, tangere: deinde allegoricam significationem, quae fidem aedificat pandere, ad extremumquoque moralitatem, quae vitam honestam componit subnectere, ne pondere solius et unius intelligentiae pressus, aut historiae et allegoriae mole gravatus desidiosus lector occasionem possit invenire excusationis, sed potius cum hac paupertate discurrere valeat provocatus per campos ovans latissimos doctorum.