Liber Secundus Paralipomenon

Caput 25

v. 1 : Viginti quinque annorum erat Amasias cum regnare coepisset, et viginti novem annis regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Ioadan de Ierusalem.

v. 2 : Fecitque bonum in conspectu Domini, verumtamen non in corde perfecto.

v. 3 : Cumque roboratum sibi videret imperium, iugulavit servos qui occiderant regem patrem suum,

v. 4 : sed filios eorum non interfecit, sicut scriptum est in libro legis Moysi, ubi praecepit Dominus, dicens: Non occidentur patres pro filiis, neque filii pro patribus suis, sed unusquisque in suo peccato morietur.

v. 5 : Congregavit igitur Amasias Iudam, et constituit eos per familias, tribunosque et centuriones in universo Iuda et Beniamin: et recensuit a viginti annis supra, invenitque trecenta millia iuvenum qui egrederentur ad pugnam, et tenerent hastam et clypeum:

v. 6 : mercede quoque conduxit de Israel centum millia robustorum, centum talentis argenti.

v. 7 : Venit autem homo Dei ad illum, et ait: O rex, ne egrediatur tecum exercitus Israel: non est enim Dominus cum Israel, et cunctis filiis Ephraim:

v. 8 : quod si putas in robore exercitus bella consistere, superari te faciet Deus ab hostibus: Dei quippe est et adiuvare, et in fugam convertere.

v. 9 : Dixitque Amasias ad hominem Dei: Quid ergo fiet de centum talentis, quae dedi militibus Israel? Et respondit ei homo Dei: Habet Dominus unde tibi dare possit multo his plura.

v. 10 : Separavit itaque Amasias exercitum qui venerat ad eum ex Ephraim, ut reverteretur in locum suum: at illi contra Iudam vehementer irati, reversi sunt in regionem suam.

v. 11 : Porro Amasias confidenter eduxit populum suum, et abiit in vallem Salinarum, percussitque filios Seir decem millia:

v. 12 : et alia decem millia virorum ceperunt filii Iuda, et adduxerunt ad praeruptum cuiusdam petrae, praecipitaveruntque eos de summo in praeceps: qui universi crepuerunt.

v. 13 : At ille exercitus quem remiserat Amasias ne secum iret ad praelium, diffusus est in civitatibus Iuda, a Samaria usque ad Bethoron, et interfectis tribus millibus, diripuit praedam magnam.

v. 14 : Amasias vero post caedem Idumaeorum, et allatos deos filiorum Seir, statuit illos in deos sibi, et adorabat eos, et illis adolebat incensum.

v. 15 : Quam ob rem iratus Dominus contra Amasiam misit ad illum prophetam, qui diceret ei: Cur adorasti deos qui non liberaverunt populum suum de manu tua?

v. 16 : Cumque haec ille loqueretur, respondit ei: Num consiliarius regis es? quiesce, ne interficiam te. Discedensque propheta: Scio, inquit, quod cogitaverit Deus occidere te quia fecisti hoc malum, et insuper non acquievisti consilio meo.

v. 17 : Igitur Amasias rex Iuda inito pessimo consilio, misit ad Ioas filium Ioachaz filii Iehu regem Israel, dicens: Veni, videamus nos mutuo.

v. 18 : At ille remisit nuntios, dicens: Carduus qui est in Libano misit ad cedrum Libani, dicens: Da filiam tuam filio meo uxorem: et ecce bestiae quae erant in silva Libani, transierunt, et conculcaverunt carduum.

v. 19 : Dixisti: Percussi Edom, et idcirco erigitur cor tuum in superbiam: sede in domo tua: cur malum adversum te provocas, ut cadas et tu, et Iuda tecum?

v. 20 : Noluit audire Amasias, eo quod Domini esset voluntas ut traderetur in manus hostium propter deos Edom.

v. 21 : Ascendit igitur Ioas rex Israel, et mutuos sibi praebuere conspectus: Amasias autem rex Iuda erat in Bethsames Iuda:

v. 22 : corruitque Iuda coram Israel, et fugit in tabernacula sua.

v. 23 : Porro Amasiam regem Iuda, filium Ioas filii Ioachaz, cepit Ioas rex Israel in Bethsames, et adduxit in Ierusalem: destruxitque murum eius a porta Ephraim usque ad portam anguli quadringentis cubitis.

v. 24 : Omne quoque aurum et argentum, et universa vasa quae repererat in domo Dei, et apud Obededom in thesauris etiam domus regiae, necnon et filios obsidum, reduxit in Samariam.

v. 25 : Vixit autem Amasias filius Ioas rex Iuda, postquam mortuus est Ioas filius Ioachaz rex Israel, quindecim annis.

v. 26 : Reliqua autem sermonum Amasiae priorum et novissimorum scripta sunt in libro regum Iuda et Israel.

v. 27 : Qui postquam recessit a Domino, tetenderunt ei insidias in Ierusalem. Cumque fugisset in Lachis, miserunt, et interfecerunt eum ibi.

v. 28 : Reportantesque super equos, sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David.