Liber Secundus Paralipomenon

PrécédentSuivant

V. 16 : Cumque haec ille loqueretur, respondit ei: Num consiliarius regis es? quiesce, ne interficiam te. Discedensque propheta: Scio, inquit, quod cogitaverit Deus occidere te quia fecisti hoc malum, et insuper non acquievisti consilio meo.

Poètes

Commentaires

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 5, Caput 25
    • Quia fecisti hoc malum, et insuper non acquievisti consilio meo (voir: Ch2, 25, 16) . Consilio autem ejus acquiesceret, si eos igne combureret, vestimenta disrumperet, cinerem super caput spargeret, et totum se poenitentiae daret: hoc etenim illi consilium Prophetes dederat.