Liber Secundus Paralipomenon

PrécédentSuivant

V. 1 : Regina quoque Saba, cum audisset famam Salomonis, venit ut tentaret eum in aenigmatibus in Ierusalem, cum magnis opibus et camelis, qui portabant aromata, et auri plurimum, gemmasque pretiosas. Cumque venisset ad Salomonem, locuta est ei quaecumque erant in corde suo.

Poètes

Commentaires

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 3, Caput 2
    • Ergo in figura reginae hujus, Ecclesia venit ex gentibus, et finibus terrae imponens finem cupiditatibus, vitiisque terrenis, audire sapientiam Salomonis, id est viri pacifici Domini nostri Jesu Christi qui fecit utraque unum ( Ep, 2, 14) solvens inimicitias inter Deum, et hominem in carne sua. Venit post veteres et profanas superstitiones audire, et discere de fidei illuminatione, et judicio futuro: de animae immortalitate, de spe resurrectionis, et gloria. Venit ergo in Jerusalem cum multo comitatu: id est, non jam cum una tantum gente Judaeorum, sicut prius synagoga solos habuit Hebraeos, sed totius mundi gentibus, diversisque nationibus. Venit ergo exhibens munera digna Christo, aurum, et gemmas pretiosas, et hoc camelis portantibus aromata, id est ex gentili populo venientibus, qui fuerant prius vitiorum foeditate distorti, et malorum onere curvi, ac peccatorum pravitate deformes. Cum his tanquam muneribus regina haec ingreditur ad pacificum regem Christum, exhibens secum aromata fidei, aurum puritatis, incensum pretiosum, splendoresque gemmarum, morum scilicet insignia, ornamenta virtutum. Et locuta est ei universa, quae habebat in corde suo ( R3, 10, 2 et Ch2, 9, 1): Id est aperuit ei cor suum, manifestavit ei occultam conscientiam suam in confessione, et poenitudine praecedentium delictorum. Videamus quid agat haec regina.