V. 1 :
Constituerunt autem habitatores Ierusalem Ochoziam filium eius minimum regem
pro eo: omnes enim maiores natu, qui ante eum fuerant, interfecerant latrones
Arabum qui irruerant in castra: regnavitque Ochozias filius Ioram regis Iuda.
Poètes
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 5, Caput 22
Igitur Azarias filius Joram rex Juda
(
Ch2, 22, 1) [mauvais référencement: Ch2, 22, 4]
.
Hic Azarias paulo superius Achazias nominatus est.
Achazias interpretatur, apprehendens Dominum: Azarias,
adjutorium Domini.
Et ideo mutatur ei nomen in melius in hoc loco, eo quod juxta praeceptum
Domini, ad infirmum visitandum descenderat.
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)