Liber Secundus Paralipomenon

PrécédentSuivant

V. 3 : Cumque roboratum sibi videret imperium, iugulavit servos qui occiderant regem patrem suum,

Poètes

Commentaires

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 5, Caput 25
    • Jugulavit servos, qui occiderant regem patrem suum ( Ch2, 25, 3). Quamquam illi Dei timore et in ultione Zachariae illum occiderint: tamen [ Al. idcirco] ab eo occisi sunt judicialiter: quia non ore Prophetae, nec consultu Domini: sed sua praesumptione illum occiderunt.