V. 104 :
A mandatis tuis intellexi; propterea odivi omnem viam iniquitatis.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Proemium 1, Proemium 1
Cum a quampluribus fratribus, et etiam nonnullis prudentibus et nobilibus
viris, rogarer ut secundum solertiam doctorum et traditionem magistri viri
disertissimi, aliquod opusculum in volumina Regum digererem, ego quod a nullo
doctorum per omnia expositum apud nos haberetur antiquorum, ob memoriam videlicet
frequentata lectione recreandam, et praesertim propter illos qui aiunt, sicut in
exordio hujusce voluminis notando tetigi, non alia contineri nisi praelia regum
actusque multorum: quod ego diu multumque delitescendo facere distuli, maxime cum
parva forem scientia praeditus, nec elucubratione artis saecularis sapientia fretus,
et, ut ita dicam, indoctus eloquio, parvus ingenio, nec dicere poteram illud
Psalmistae:
A mandatis tuis intellexi.
(
Ps, 118, 104) [mauvais référencement: Ps, 118] Necdignus eram, inquam, ut angelus carbone torrente de altari
spurca purgaret labella, ut valerem Christi digne enucleare
mysteria.Sed rursus his excusationibus reluctantem coeperunt me
suasoris affaminibus, imo objurationibus, compellere ut aliquid juxta frugalitatem
sensus, et ingenioli mei capacitatem, secundum quod a didascalo inculcata fuerant,
describere nullatenus abnuerem.Sed cum negare non valerem, tandem
assensum praebere decrevi, et ad aliqua, licet temere et formidolose, digerenda sum
aggressus, eo videlicet jure ut intra domesticos parietes secretius retinerent, nec
alicui ad legendum traderent, et [ne] mea imperitia, verum et temeritas,legentibus
detecta, manifesta foret, et oblocutionibus occasio panderetur
reprehendentium.Nam stylum cum ad primum librum describendo
appulissem, ut abdite abdita auctore Deo congererem, exemplo mea impudentia est
detecta, et sacris auribus magnifici Drogonis, egregii scilicet pontificis, quo
nihil nobilius nihilque prudentius, est revelata nugacitas.Quo
comperto, coepit ingenue libera auctoritate imperare ut darem operam, et coeptum
opus non finirem, sed sagaciter ad calcem tenus perducerem.Cujus
quoque praeconiis nullatenus resistere valui, verum nec tantae auctoritati renuere
praesumpsi, non solum quidem quia filius erat praestantissimi Caroli Caesaris, imo
frater mitissimi Ludovici principis, verum etiam quia erat praeclarus pontifex et
abbas meus egregius.Hisenim necessitatibus adactus, praeconiisque
multimodis compulsus, sed potius, ut ita dicam, Christi auxiliis fretus, qui
praestat infirmis confidentiam et mutis locutionem, tentatum opus enucleare
praesumpsi.Sed sciendum est quia quibusdam in locis totam
sententiam, prout a doctoribus est exposita, digessi; quibusdam enim [vero] eorum
sensum sequens, compendioso sermone multa inserui, et ex multis ad unum perduxi:
quibusdam quoque quod in libris tractatorum non reperi, sicut a magistro aure
accommodante didici, propriis intuli verbis.Nonnulla quippe, licet
pauca, quae legenti patent, stipulata exemplis propria inserere praesumpsi, et in
libellimodum Christo duce finire decrevi.In quo non persona est
attendenda scribentis, sed qualitas consideranda est dictionis.In
quam multos strenuos etiam doctorum modernos, qui multa quoque posteris
dereliquerunt, ex dictis colligendo monumenta sanctorum.Non ideo
dico ut eorum gressibus me coaequare valeam, praesertim cum illi rore coelestis
nectaris campos maduerunt divinarum Scripturarum multimodos, et futuris saeculis
dimisere proficua legentibus: ego vix aegreque saltem possum ex eorum dictis
decerpere permodica et tandem intelligere vel minima: sed ne videret ingratus
largitori, licet compulsus, contuli mediocriter qui potui
praecipientibus.Simul etiam notandum est illis qui in hoc libro
parum spiritale contineri contendant, quod hic Scriptura(sicut in multis divinis
voluminibus) non solum tribus modis dignoscitur, juxta illud Salomonis: Ecce
descripsi eam tripliciter: verumetiam multipliciter contineri, secundum quod in
libro beati Job inscribitur.Atque utinam, inquit, Deus loqueretur
tecum, et ostenderet tibi secreta sapientiae, et quod multiplex ejus esset
lex.Quod doctorum solertia attestante septemforme
dignoscuntur.Ipsi sunt enim septem sigilli, quibus iste liber,
secundum Apocalypsim Joannis, signatus esse proclamatur, quem nemo potuit solvere,
et aperire signacula ejus, nisi leo de tribu Juda, qui habet clavem David, qui hunc
et signacula ejus aperuit.Sunt enim primus historialis, secundus
allegorialis, tertius utriusque rei modus; quartus, de incommutabili divinae
Trinitatisessentia: quando videlicet proprie, quando tropice sacris insinuetur
oraculis.Quintus parabolaris, videlicet quando aliud dicitur, et
aliud invenitur scriptum.Sextus de gemino Salvatoris adventu, ne
aut primus pro secundo, aut secundus pro primo
intelligatur.Septimus quo sic divinis praeceptis instruimur, ut
certa vitae agendae forma, alius vero vitae significandae figura regulariter
innotescat.Sed jam exemplis ex hoc volumine convenit edocere, ut
his primum edocti sciant multa mysteria in eo contegi.Primus
historicus ille est, ubi nihil spiritale continetur, sicut ait Samuel:
Melior est obedientia quam victimae
(
S1, 15, 22), et mille talia.Secundus allegorialis, ubi ait quod in
omnibus finibus Israel puella speciosa regi David requiritur, in cujus sinu dormiat
et calefiat:tam casta, ut calefactum ad libidinem non provocet; quae sapientiam
figurat, quae etiam in senibus non senescit, sed frigescentibus membris dilectores
suos igne ampliore succendit.Tertius, uterque modus sicut in David
ostenditur, ubi Betsabee uxorem Uriae incaute respexisse dicitur, et peccasse: ut
demonstretur quod nullus debeat juxta historiam mulieremincaute
respicere.In quo facto allegorica etiam significatio continetur,
sicut in suo loco abunde descripsimus. Quartus modus, ubi nobis aliquando
proprie, aliquando tropice Divinitas sacris eloquiis intimatur: Proprie, sicut Elias
ait:
Vivit Dominus in cujus conspectu sto.
(
R3, 17, 1) Et illud:
Tu es enim Deus in coelo sursum, et in terra deorsum.
(
Js, 2 et
Dt, 4)Et: « Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus
Jacob.» Tropice, juxta quod Michaeas: « Vidi Dominum sedentem, et omnem
militiam coeli assistentem ei, » et caetera talia, quae de Deo translate non proprie
accipi solent.Quintus parabolaris, quo cum aliud dicitur, aliud in
sacris paginis invenitur.Hoc est quod in titulo psalmi XXXIV
dicitur:
Psalmus ipsi David, quando commutavit vultum suum coram Abimelech et
dimisit eum
(
Ps, 33, 1) [mauvais référencement: Ps, 34], cum in hoc libro coram Achis rege hoc fecisse narratur.Cum
ergo pro Achis Abimelech posuit, legentem monuit, ex ipsius inter pretatione
nominis, latens altius penetrare mysterium, de quo inferius suo in loco
digessimus.Cui etiam convenit illud:
Carduus qui est in Libano misit ad cedrum, quae est in Libano, ut daret ei
filiam suam,
(
Ch2, 25) et reliqua.De sexto vero, ubi geminus adventus Christi
continetur, cunctis patet qui sit primus, quis erit futurus, qui uterque hic
praefiguratur.Septimus proinde modus, qui geminam praeceptorum
retinet qualitatem, ille est vitae agendae, ut exempli gratia: « Diliges proximum
tuum tanquam te ipsum: Qui enim diligit proximum, legem ad implevit: » Quod David
non solum in Jonatha implevit, verum etin Saul, quem inimicum dilexit: de quo
Scriptura ait:
Planxit autem David super Saul et filium ejus,
(
S2, 1, 17) et reliqua.Ipse est et figurandae vitae, carnalium videlicet
victimarum et vasorum compositione.Victimae enim hoc praefigurabant
quod hortatur Apostolus, ut
exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem.
(
Rm, 12) Vasa vero similiter electos designabant, divinis officiis
occupatos.Qui modus cum secundo similis videatur, illa tamen
ratione discernitur quod hic ad mores tantum, ille etiam redigendus est ad
fidem.Verum licet isti modi multi pliciter istic inveniantur, tamen
juxta jugitatem triplicis divisionis, studuimus primum historicam, quae gesta
depromit, tangere: deinde allegoricam significationem, quae fidem aedificat pandere,
ad extremumquoque moralitatem, quae vitam honestam componit subnectere, ne pondere
solius et unius intelligentiae pressus, aut historiae et allegoriae mole gravatus
desidiosus lector occasionem possit invenire excusationis, sed potius cum hac
paupertate discurrere valeat provocatus per campos ovans latissimos
doctorum.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)