Liber Psalmorum

Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8
PrécédentSuivant

V. 1 : Psalmus Asaph. Deus stetit in synagoga deorum; in medio autem deos diiudicat.

Poètes

Commentaires

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 1, Caput 1
    • Quod si ita sane est, ut nomen scientiae rebus, quas per sensus corporis experimur, deputandum sit, nulla est omnino scientia Dei. Non enim Deus per seipsum ex corpore et animo constat, sicut homo, sed melius dicitur, aliam esse scientiam Dei, et non ejusdem generis, cujus ista est, quae hominum dicitur: sicut etiam id ipsum, quod Deus dicitur, longe aliud est, quam quemadmodum est dictum, quod stetit in synagoga deorum ( Ps, 81, 1). Tamen ad non latere quoquo modo pertinet communicatio ipsa vocabuli. Sic etiam de ira hominis detraho turbulentum motum, ut remaneat vindictae vigor, atque ita utcunque surgo ad innotescentiam illius, quae appellatur ira Dei. Item de misericordia si auferas compassionem cum eo quem miseraris participatae miseriae, ut remaneat tranquilla bonitas subveniendi, et a miseria liberandi, insinuatur misericordiae divinae qualiscunque cognitio. Zelum quoque Dei non repudiemus, et aspernemur, cum scriptum invenimus, sed auferamus de humano zelo pallidam tabem doloris, et morbidam perturbationem animi, remaneatque illud solum judicium, quo corruptio castitatis impunita esse non sinitur, et adsurgimus, ut incipiamus aliquo modo capere zelum Dei. Quapropter cum legimus etiam Deum dicentem poenitet me: consideremus, quod id soleat in hominibus opus poenitendi, cum procul dubio reperitur voluntas mutandi, sed in homine cum dolore animi est; reprehendit enim in se, quod temere fecerit. Auferamus ergo ista quae de humana infirmitate atque ignorantia veniunt, et remaneat solum velle, ut non ita sit aliquid, quemadmodum erat. Sic potest aliquantum intimari menti nostrae, qua regula intelligatur quod poenitet Deum. Cum enim poenitere dicitur, vult non esse aliquid sicut fecerat, ut esset, sed tamen, ut cum ita esset, ita esse debeat: et cum ita esse jam non sinitur, jam non debet esse ita, perpetuo quodam, et tranquillo aequitatis judicio, quo Deus cuncta mutabilia incommutabili voluntate disponit. Sed quoniam praescientiam, et scientiam cum laude solemus in hominibus appellare, iramque ipsam solet humanum genus in magnis potestatibus tremere, potius quam reprehendere, congruenter putamus talia dici de Deo. Qui autem zelat, et quem aliquid poenitet, quoniam vel culpari solet, vel in se culpam corrigere, atque ideo cum reprehensione ista de hominibus dici, propterea movet cum legimus esse aliquid in Deo ejusmodi. Sed illa scriptura omnibus consulens, propterea magis et ista ponit, ne quae placent, sic intelligantur in Deo, quomodo consueverint in hominibus intelligi. Per haec enim, quae displicent, cum ea non audemus sic intelligere in Deo, ut inveniuntur in homine, discimus etiam illa sic quaerere, quae apta esse atque convenientia putabamus. Nam si propterea non est illud de Deo dicendum, quia in homine displicet, non dicamus incommutabilem Deum, quia de hominibus cum reprehensione dictum est: Non enim est illis commutatio ( Ps, 54, 20) [mauvais référencement: Ps, 53, 20] . Item sunt quaedam, quae in homine laudabilia sunt: in Deo autem esse non possunt: sicut pudor quidem aetatum viridiorum magnum est ornamentum, sicut timor Dei: non enim tantum in veteribus libris laudatur, sed Apostolus etiam dicit: perficientes sanctificationem in timore Dei, ( 1Co, 7, 1) qui utique nullus in Deo est. Sicut ergo laudabilia hominum recte intelliguntur in Deo, non ut in hominibus, sed vocabulis tantummodo communibus longe alia ratione, et modo. Nam paulo post idem Samuel, cui dixerat Dominus: poenitet me, quod constituerim regem Saul ( 1Co, 15, 11), ipsi Sauli ait de Deo : quoniam non est sicut homo, ut poeniteat eum ( S1, 15, 29). Ubi videlicet satis ostendit etiam, cum dicit Deus, poenitet me, non humano more accipiendum esse, sicut jam quantum valuimus, disputavimus.