V. 6 :
Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 2, Caput 2
Grande nimis peccatum esse cognoscitur, quod poenitentiae lacrymis non
deletur. Hoc namque nimis grande peccatum Synagogae propheta
intuens, ait:
Peccatum Judae scriptum est stylo ferreo, in ungue
adamantino
(
Jr, 17, 1)
. Vel certe grande nimis coram Domino peccatum erat,
quia ad peccandum alios pertrahebat. Quare et subditur:
Quia detrahebant homines a sacrificio
Domini. Detrahebant quippe a sacrificio
homines, quia ad confessionem rectae fidei progredi infirmorum corda
prohibebant. Et notandum quia qui detrahuntur a sacrificio
homines dicuntur, quia nimirum si in fidei nostrae vera confessione
persisterent, hos divinus sermo filiorum Dei appellatione
signaret. Quibus profecto per Psalmistam Dominus dicit:
Ego dixi dii estis, et filii excelsi omnes, vos
autem sicut homines moriemini
(
Ps, 81, 6 et
Ps, 81, 7). Sequitur autem:
Samuel autem erat minister in conspectu Domini, puer
accinctus ephod lineo
(
S1, 2, 18).
Liber 3, Caput 2
Et notandum quia deorum appellatione deridentur qui, a fide veterum
Patrum recedentes, se in veritate fidei existere, atque in filiorum Dei
numero confidunt. In se quidem illa divinae laudationis
praeconia prolata asserunt, quae per Prophetam Dominus pronuntiat,
dicens:
Ego dixi, dii estis, et filii excelsi omnes
(
Ps, 81, 6). Si itaque mendaci existimatione omnes
Israelitae secundum carnem nuncupative dii sunt, sublimes dii ejusdem
Judaicae existimationis mendacio sunt sapientes Judaeorum. Et
quia periti Synagogae ad sanctae Ecclesiae conflictum veniunt, ipsi
sanctorum praedicatorum voce deridentur, qui de ea quam non habent
doctrinae virtute gloriantur. Et quia de antiqua Patrum
veterum conversatione superbiunt, verba subsannationum
supponuntur.
Hi sunt dii qui percusserunt Aegyptum omni plaga in
deserto
(
S1, 4, 8).
Commentaires
Gregorius I (540-604)