V. 1 :
Alleluia. Laudate Dominum, omnes gentes; laudate eum, omnes populi.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 2, Caput 2
Ac si aperte diceretur: Ex eo quod audivit, omnipotenti Deo placere
studuit. Qui apte puer dicitur, quia etsi grandia pro
defensione fidei nostrae agenda susceperat, tamen in eadem fidei
generatione adhuc novus erat. Et quia placidum omnipotenti
Deo ministerium praebuit, minister in conspectu conditoris
fuit. In conspectu etenim Domini est, quem in oblatione
obsequiorum divina dignatio libenter aspicit. A quo nimirum
Domini conspectu expelli valde metuens quis, orat, dicens:
Ne projicias me a facie tua
(
Ps, 50, 13). In quo item recipi vehementer cupiens,
dilationis suae moram secum reputat, dicens:
Quando veniam, et apparebo ante faciem Dei
(
Ps, 41, 3)? Hinc Elias gloriatur; et ait:
Vivit Dominus, in cujus conspectu sto
(
R3, 17, 1). Minister itaque erat Samuel in conspectu
Domini, quia in novae religionis obsequiis omnipotenti Deo gentilis
populus valde acceptus fuit. Quo nimirum verbo Judaeae quoque
repulsio latenter innuitur, dum solus Samuel, in quo gentium fidelis
populus exprimitur, ante Dominum ministrare perhibetur. Solus
itaque in ejus conspectu erat, quia profecto ei Judaicus populus placere
desierat. Quod utrumque per Malachiam Dominus
loquitur. Nam Judaeae repulsionem insinuans, ait:
Non est mihi voluntas in vobis, et sacrificium non
suscipiam de manu vestra
(
Ma, 1, 10). Sed qui a facie sua Judaicam perfidiam
expulit, quem libenter intueatur, subjungens, ait:
Ab ortu solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in
gentibus, et in omni loco offertur nomini meo oblatio
munda
(
Ma, 1, 11). Sed subtiliter est videndum quod dicitur:
Ante faciem Heli Samuel Domino ministravit
(
S1, 2, 11), quia praedicatorum sanctae Ecclesiae ministerium
gentilis populi conversionem, amorem et reverentiam circa Redemptoris
obsequium, veterum ordo doctorum longe ante videndo cognovit, et
prophetando praedicavit. Hunc namque pronum in Domini
ministerio noverat, qui dicebat:
Adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient
ei
(
Ps, 71, 11). Hinc Aggaeus loquitur, dicens:
Veniet desideratus cunctis gentibus, et replebitur gloria
domus Domini
(
Ag, 2, 8). Hinc Isaias dicit:
Erit radix Jesse, qui exsurget regere gentes; in
ipsum gentes sperabunt
(
Es, 11, 10 et
Rm, 15, 12). Hinc Psalmista ait:
Laudate, omnes gentes, Dominum et collaudate eum, omnes
populi
(
Ps, 116, 1). Hinc patriarcha Jacob ait: Ipse erit
exspectatio gentium
(voir:
Gn, 49, 10) [mauvais référencement: Gn, 59, 10]
. Ante faciem ergo Heli minister Domini
Samuel puer fuit, quia quod dignum Deo postmodum gentilis populus
habuit, doctorum ordo veterum per prophetiae spiritum
praevidit. Et statim de projectis subditur:
Porro filii Heli nescientes Dominum, et officium
sacerdotis ad populum
(
S1, 2, 12 et
S1, 2, 13).
Liber 3, Caput 1
Cum sacrae historiae sensus qualiter electorum moribus conveniret
studiose quaereremus, allegoriae ordinem repetere exponendo
distulimus. Ut ergo ea quae omisisse cernimur suppleamus,
quaeritur: Quid est quod dum Samuel ministrare Domino coram Heli
memoratur, pretiosus sermo Domini esse describitur? Sed,
sicut superius est dictum, per Samuelem praedicatores sanctae Ecclesiae,
per Heli etiam electi patres testamenti veteris designantur.
Puer ergo Samuel ministrabat Domino coram Heli, cum novus doctorum ordo
Redemptoris fidem praedicabat. De quo nimirum ministerio
Paulus loquitur, dicens:
Quandiu sum gentium apostolus, ministerium meum
honorificabo
(
Rm, 11, 13)
. Hinc iterum dicit:
Hebraei sunt, et ego: Israelitae sunt, et ego: ministri
Christi sunt, et ego
(
2Co, 11, 22)
. Ministrare ergo Domino, in laborem praedicationis
pergere est. Quod profecto ministerium Samuel coram Heli
Domino impendisse dicitur, quia quidquid de religione novae fidei, novus
praedicatorum ordo asseruit, hoc Patrum veterum auctoritate
roboravit. Domino quippe ministrabat Samuel, quando novus
praedicator asserebat, dicens:
Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis
propter veritatem Dei, gentes autem super misericordia
honorare Deum
(
Rm, 15, 8)
. Qui profecto ut ministerium, quod Domino exhibebat,
coram Heli quoque impenderet, adjunxit, dicens: Sicut scriptum est:
Laudate, omnes gentes, Dominum, et collaudate eum, omnes
populi
(
Ps, 116, 1)
. Et ut se arctius coram Heli in ministerio Domini
cohiberet, adjunxit: Isaias enim dicit:
Erit radix Jesse, qui exsurget regere gentes, in eum
gentes sperabunt
(
Rm, 15, 12 et
Es, 11, 10)
. Puer Samuel Domino ministrabat, cum dominicae
Resurrectionis gloriam Petrus assereret, dicens:
Jesum Nazarenum virum approbatum a Deo in vobis
signis et prodigiis, traditum per manus impiorum
interemistis; hunc Deus suscitavit a mortuis praefinito
consilio tertia die, sicut impossibile erat teneri eum
doloribus inferni
(
Ac, 2, 22 et
Ac, 2, seq)
.
Commentaires
Gregorius I (540-604)