V. 13 :
Ne proiicias me a facie tua, et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 1, Caput 1
Ablactantur autem infantes, cum parvuli sanctae Ecclesiae tam
spiritualis eruditionis quam bonae conversationis incrementa suscipiunt,
et jam non planiora sacri eloquii, sed alta ejus sacramenta
requirunt. Et ablactatus infans ante conspectum Domini ut
appareat ducitur, cum per adhortationem praedicatorum quisquis subjectus
bene proficiens bonis operibus adornatur. Qui enim ad hoc
ducitur ut appareat, non tantum ut videat defertur, sed etiam ut
videatur. Quia enim in fine a Domino multi audituri sunt:
Nescio vos
(
Mt, 25, 12), apparere in conspectu Domini Samuel dicitur, quia electus, et
humilis subditus, dum perfecte praesentia despicit, adveniente extremo
judice nequaquam reprobatur. Quos autem saeculum in sui amore
defixos retinet, in conspectu Domini non apparent. Qui enim
in honore rerum transeuntium videri elatiores appetunt, hoc profecto
superbiendo agunt, ut ab eo quo solo videri debent honorabiles nunquam
videantur. Unde et rex electus, et in rerum culmine positus,
ne in flore saeculi deciperetur obsecrat, dicens:
Ne projicias me, Domine, a facie tua
(
Ps, 50, 13). Anna ergo et ablactare filium repromittit, et ante
conspectum Domini ut appareat ducere, quia sancta Ecclesia electos
subditos quos erudit praesentia perfecte despicere docet, et bona agere,
et ad aeterna bona per humilitatem festinare. Et notandum
quia ab ablactationis loco ductus asseritur, qui apparere debere in
conspectu Domini perhibetur, quia videlicet, non parum interest
spiritualis itineris, cum ab eo quod de coelesti magisterio discimus in
usum perfectae tendimus operationis. Quia vero a studio
ejusdem boni operis nunquam cessandum est, sequitur:
Et appareat ibi jugiter.
(
S1, 1, 22)
Liber 2, Caput 2
Ac si aperte diceretur: Ex eo quod audivit, omnipotenti Deo placere
studuit. Qui apte puer dicitur, quia etsi grandia pro
defensione fidei nostrae agenda susceperat, tamen in eadem fidei
generatione adhuc novus erat. Et quia placidum omnipotenti
Deo ministerium praebuit, minister in conspectu conditoris
fuit. In conspectu etenim Domini est, quem in oblatione
obsequiorum divina dignatio libenter aspicit. A quo nimirum
Domini conspectu expelli valde metuens quis, orat, dicens:
Ne projicias me a facie tua
(
Ps, 50, 13). In quo item recipi vehementer cupiens,
dilationis suae moram secum reputat, dicens:
Quando veniam, et apparebo ante faciem Dei
(
Ps, 41, 3)? Hinc Elias gloriatur; et ait:
Vivit Dominus, in cujus conspectu sto
(
R3, 17, 1). Minister itaque erat Samuel in conspectu
Domini, quia in novae religionis obsequiis omnipotenti Deo gentilis
populus valde acceptus fuit. Quo nimirum verbo Judaeae quoque
repulsio latenter innuitur, dum solus Samuel, in quo gentium fidelis
populus exprimitur, ante Dominum ministrare perhibetur. Solus
itaque in ejus conspectu erat, quia profecto ei Judaicus populus placere
desierat. Quod utrumque per Malachiam Dominus
loquitur. Nam Judaeae repulsionem insinuans, ait:
Non est mihi voluntas in vobis, et sacrificium non
suscipiam de manu vestra
(
Ma, 1, 10). Sed qui a facie sua Judaicam perfidiam
expulit, quem libenter intueatur, subjungens, ait:
Ab ortu solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in
gentibus, et in omni loco offertur nomini meo oblatio
munda
(
Ma, 1, 11). Sed subtiliter est videndum quod dicitur:
Ante faciem Heli Samuel Domino ministravit
(
S1, 2, 11), quia praedicatorum sanctae Ecclesiae ministerium
gentilis populi conversionem, amorem et reverentiam circa Redemptoris
obsequium, veterum ordo doctorum longe ante videndo cognovit, et
prophetando praedicavit. Hunc namque pronum in Domini
ministerio noverat, qui dicebat:
Adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient
ei
(
Ps, 71, 11). Hinc Aggaeus loquitur, dicens:
Veniet desideratus cunctis gentibus, et replebitur gloria
domus Domini
(
Ag, 2, 8). Hinc Isaias dicit:
Erit radix Jesse, qui exsurget regere gentes; in
ipsum gentes sperabunt
(
Es, 11, 10 et
Rm, 15, 12). Hinc Psalmista ait:
Laudate, omnes gentes, Dominum et collaudate eum, omnes
populi
(
Ps, 116, 1). Hinc patriarcha Jacob ait: Ipse erit
exspectatio gentium
(voir:
Gn, 49, 10) [mauvais référencement: Gn, 59, 10]
. Ante faciem ergo Heli minister Domini
Samuel puer fuit, quia quod dignum Deo postmodum gentilis populus
habuit, doctorum ordo veterum per prophetiae spiritum
praevidit. Et statim de projectis subditur:
Porro filii Heli nescientes Dominum, et officium
sacerdotis ad populum
(
S1, 2, 12 et
S1, 2, 13).
Commentaires
Gregorius I (540-604)