V. 14 :
Redde mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 2, Caput 1
Quod profecto tale est ac si dicat: Quia
exaltatum est cornu meum in Deo meo
(
S1, 2, 1). Hoc certe est laetari in salutare Dei, quod
exaltatum cornu habere in Deo suo. Quod non de qualibet
laetitia salutaris accipitur, sed de illo perfectissimo gaudio, quo
electa perfectaque anima more sponsae gaudet in sponso. De
qua nimirum laetitia David obsecrat, dicens:
Redde mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali
confirma me
(
Ps, 50, 14). Quae ergo dilatatum os habere super
inimicos suos se gloriatur, in salutare Dei prius laetata fuisse
describitur, quia illa beata mens valide reprobare malignorum spirituum
suasiones poterit, quae in Redemptoris divinitate per contemplationem
sublimiter assumpta, ex eo et sapientiae accipit magnitudinem, et
plenitudinem charitatis. Quem profecto dignis laudibus
praedicat, dicens:
Non est sanctus ut est Dominus; neque enim est alius
extra te, et non est fortis sicut Deus noster.
(
S1, 2, 2)
Commentaires
Gregorius I (540-604)