Liber Primus Samuelis

Caput 2

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36
PrécédentSuivant

V. 2 : non est sanctus ut est Dominus neque enim est alius extra te et non est fortis sicut Deus noster

Poètes

Petrus Riga

  • liber 1 , v. 62. 63. 64. 65. 66. 67. :

    Non est sanctus ut est Dominus quia solus ab omni

    Labe fuit mundus sanctificansque reos;

    Et nisi tu non est alius quia sunt nichil omnes

    Di quos mentitur aurea forma deos;

    Et nisi tu non est fortis quia fortiter omnes

    Expugnans hostes fortia queque domas.

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 1, Caput 3
    • Jam quis sit salutaris Dei cognovimus. De quo etiam Isaias vaticinans ait: Videbit omnis caro Salutare Dei; videbunt omnes fines terrae Salutare Dei ( Es, 70, 10) (voir: Ps, 97, 3) . Jesus autem nostro eloquio Salutaris dicitur. De quo etiam Habacuc sibi gaudium repromittit, dicens: Gaudebo in Deo Jesu meo ( Ha, 3, 18). Ecce veterum Judaeorum vocibus Dominus Jesus Deus asseritur. Sed nunc Judaei Salvatorem exspectant, quem Deum esse nequaquam credunt. Sed fortasse hoc Judaei in ore suo reprobare contendunt, et dum Jesum Salvatorem interpretantur, Deum Salvatorem non unigeniti personam, sed Patris intelligunt; verumtamen in eodem loco subditur, unde unigeniti persona apertius demonstretur: Domine Deus, inquit, virtus mea, constitue pedes meos in consummatione, et super excelsa statue me, ut vincam in claritate ipsius ( Ha, 3, 19). Ecce Deo loquitur dicens: Statue me super excelsa. Sed quia dicit: Vincam in claritate ipsius, alius utique est de quo dicit. Quis ergo est de quo dicit nisi unigenitus Dei Filius, quem non solum verum hominem, sed etiam Deum credit? Dum ergo Deo loquitur, dicens: Gaudebo in Deo Jesu meo, et vincam in claritate ipsius, non Deum alium, sed Deus personam aliam demonstrat. Hae sunt sanctae Ecclesiae rationes, hae contra Judaeorum perfidiam invincibiles assertiones per universum orbem diffusae. Dilatatum ergo os habet sancta Ecclesia super inimicos suos, quia jam, auctore Deo, ubique cognoscitur, unde et Judaeorum perfidia convincatur. Causam igitur dilatati oris audiant, qui Salutare Dei negant, et de gaudio Salutaris nostri feriantur argumento confusionis suae. Sed feriri possunt, a blasphemiis vero suis cessare nolunt. Jam Dei Salutare mundus excepit, omnis caro vidit, Judaeus non credit, quia, ut dixi, Salvatorem exspectat, qui Deus non sit. Audiant ergo maledictionem prophetae dicentis: Maledictus homo, qui confidit in homine, et a Domino recedit cor ejus ( Jr, 17, 5). In hominem Judaei confidunt, qui credere in Redemptorem refugiunt, dum Antichristum in fine mundi praestolantur. In quorum confusionem Psalmista praedicat, dicens: Viderunt omnes fines terrae Salutare Dei ( Ps, 97, 3). Quasi perfidiam Judaeorum confundat dicens: Quid in posterum visiones differtis? Quem exspectatis jam venit, quem promissum habuistis jam omnibus finibus terrae apparuit, cum clausistis oculos, transiit; imo sic caeci facti estis, quod coram vobis tanta lux stetit, et non vidistis. Ergo, jubilate Domino omnis terra, cantate, et exsultate, et psallite; psallite Deo nostro in cithara, et voce psalmi, in tubis ductilibus, et voce tubae corneae. Jubilate in conspectu regis Domini; moveatur mare et plenitudo ejus, orbis terrarum, et universi qui habitant in eo. Flumina plaudent manu in idipsum, montes exsultabunt ante faciem Domini, quoniam venit, quoniam venit judicare terram ( Ps, 97, 6, Ps, 97, 7, Ps, 97, 8 et Ps, 97, 9) [mauvais référencement: Ps, 4, seq]. Quasi dicat: Quia tam immensa caecitate premuntur, ut nequaquam videre meruerint, vos gaudete abundantius, qui vidistis. Sed quam mirabiliter, atque ineffabiliter gaudendum sit, signa gaudii coacervans, ait: Jubilate, cantate, et psallite. Celebritatem quoque laetitiae insinuare gestiens, instrumenta ejus enumerans, dicit: Psallite Domino in cithara, et cithara, et voce psalmi, in tubis ductilibus et voce tubae corneae, jubilate in conspectu regis Domino. Quid in conspectu regis, nisi in cognitione Redemptoris? Sed a quantis haec gaudiorum solemnitas sit agenda exponit, dicens: Moveatur mare, et plenitudo ejus, orbis terrarum, et universi qui habitant in eo. O infelix Judaea, fines terrae viderunt Salutare Dei, omnis terra commota jubilat, gaudet universus orbis, flumina plaudunt manibus, montes exsultant; sed impia Judaeorum corda non credunt, et in caecitatis suae tenebris livoris poena feriuntur. Sed quem blasphemare non metuunt, sancta Ecclesia attentius commendat, dicens: Non est sanctus ut est Dominus. ( S1, 2, 2)
  • Liber 1, Caput 3
    • In descriptione Redemptoris omnia incomparabilia designantur. Inde enim verus Redemptor ostenditur, quod in omni quod ad ejus gloriam dicitur ei nemo comparatur. Ille enim omnes redemit qui omnibus excellit. Quod recte contra Judaeam dicitur, quae eo audacius Redemptorem despicit, quo multos se habuisse viros recolit, qui magna claruerunt laude sanctitatis. Hinc est enim quod illuminato caeco exprobrantes dicunt: Tu sis discipulus illius, nos autem Moysi discipuli sumus. Scimus, quia Moysi locutus est Deus, hunc nescimus unde sit ( Jn, 9, 28 et Jn, 9, 29). Hinc item gloriantur, et dicunt: Semen Abrahae sumus, et nemini servivimus unquam ( Jn, 8, 33). Sed homo fuit Moyses, homo Abraham, homo Christus. Verumtamen illi assumpti ad locutionem Dei, iste assumptus in divinitatem. Illi assumpti ad ministerium, iste ut unigenitus assumptus ad regnum. Unde et loquitur, dicens. Omnia quae habet Pater mea sunt ( Jn, 16, 15). Non est sanctus ut est Dominus ( S1, 2, 2). Hoc etiam sacra Scriptura testatur, dicens: Cui se infudit omnis plenitudo divinitatis corporaliter ( Col, 2, 9). Hinc Joannes ait: De plenitudine ejus omnes accepimus ( Jn, 1, 16). Non est sanctus ut est Dominus ( S1, 2, 2). Quia in eo quod Dominus asseritur, sanctitatis ejus excellentia commendatur. Sed Judaei Christum, quem exspectant, purum hominem asserunt, et tamen suum Dominum futurum et singulariter sanctum credunt. Sed Psalmista illos reprobans, nos ad fidei gaudium cohortatur, dicens: Jubilate Deo omnis terra, servite Domino in laetitia. Intrate in conspectu ejus in exsultatione, scitote quoniam Dominus ipse est Deus. ( Ps, 99, 2 et Ps, 99, 3) [mauvais référencement: Ps, 99, 1] Illi Dominum vocant, qui Deus non sit. Nobis ergo jubilandum, nobis in laetitia serviendum, qui talem habemus Dominum, qui etiam Deus veraciter credatur, qui majestatem divinitatis, quam in se asseruit, incomparabilibus miraculis comprobavit. Qui ergo invisibilem ejus divinitatem abnegant, patentibus operibus credant. Sed quam mira sanctitas illa est, quae peccatores sanctificat? Unde et de peccatrice muliere dicit: Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum ( Lc, 7, 47). Hanc excellentiam sanctitatis, illa in fluxu sanguinis posita cognoscens, ait: Si tetigero vel fimbriam vestimenti ejus, salva ero ( Mt, 9, 21). Sed quis fidem ejus assereret, si effectus fidei non pateret? Nam ut vestimentum ejus tetigit, sanguis stetit. Non est ergo sanctus ut est Dominus, quia quisquis potuit sanctus existere, ejus accepit munere ut sanctus esse potuisset. Hoc namque sancta Ecclesia subsequenti verbo insinuans, ad eumdem Redemptorem ex nimia charitate convertitur, dicens: Neque enim est alius extra te. ( S1, 2, 2)
  • Liber 1, Caput 3
    • Potest etiam hoc sine aliqua subauditione intelligi. Cum ergo dicit: Nec est alius extra te ( S1, 2, 2), quid aliud in Redemptore quam divinae essentiae incommutabilitas designatur? Unde et Judaeis blasphemantibus dicit.: Antequam Abraham fieret ego sum ( Jn, 8, 58). Idipsum in Genesi Moysi insinuans, ait: Ego sum qui sum ( Ex, 3, 14). Deo enim unigenito esse est dissimiliter nunquam esse. Qui certe status tanto longe est a cunctis mortalibus, quanto clarius cognoscitur quia momentis singulis per multa variantur. Potest hoc et ad justitiae statum pertinere, quia electorum esse est in Deo per justitiam manere. Et quia unigenitus Dei Deus est, extra eum non est aliquis, quia nemo electorum nisi in ipso est. Quod si refertur ad divinitatem ejus, ut nequaquam intellectum humanitatis ejus evacuet, quia justus esse non potest qui fidem non habet divinae Incarnationis; Judaei ergo per haec singula verba feriuntur, qui, dum Redemptorem contemnunt, Antichristum exspectant, qui Deus non esse liquido comprobatur. Unde et per beatum Job dicitur: Habitent in tabernaculo ejus socii ejus qui non est ( Jb, 18, 15). Tabernaculum Antichristi est amor perfidiae, quo fidei contradicit Redemptoris. In quo nimirum tabernaculo Judaei nunc permanent, quia dum perfidiae suae situm amanter inhabitant, contra Redemptorem pugnant. Qui etiam ejus qui non est socii esse referuntur, quia in proposito suo diabolum adjuvant, qui, dum a summae illius essentiae amore corruit, verum esse protinus amisit. Cui nimirum non esse est ab summam illam beatam essentiam per amoris participationem reverti non posse. Et quia Judaeorum populus, non solum arduam patrum veterum conversationem, sed etiam miraculorum ostensionem ad augmentum elationis habuit, subditur: Et non est fortis sicut Deus noster. ( S1, 2, 2)
  • Liber 1, Caput 3
    • Quasi inaniter gloriantem Judaeam reprimat, dicens: Quos magna fecisse astruis, puri homines fuerunt; quem praedico, non solum homo sanctus fuit, sed etiam potens Deus. Dum ergo fortitudo respicitur, excellentia indicatur, quia nimirum omnino infirma est omnis fortitudo hominis in comparatione deitatis. Quo tamen in loco assertio divinitatis non probat excellentiam operis, sed incomparabilitas fortitudinis ostendit veritatem deitatis. Quasi dicat: In hoc cognoscitur quia vera protulit, quia deitatem quam in se asseruit incomparabilibus operibus comprobavit. Unde per semetipsum dicit: Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent ( Jn, 15, 24). Jam vero ipsa opera discutienda sunt. Moyses mare (voir: Ex, 14, 12) , Helias flumen divisit (voir: 4S, 2, 8) ; Dominus noster Jesus super mare ambulavit (voir: Mt, 14, 24) . Quid ergo est elegantius in sicco profundi alveo viam transeunti populo exhibere, an ipsam maris faciem viam facere? Illi quippe, quia humanitatis deprimebantur pondere, in profundi solido viam qua pergerent requirebant; sed qui infirma humanae naturae in celsitudinem divinitatis assumpsisse cognoscitur, super aquas virtute propria ferebatur. Moyses de consortio sermonis Domini splendorem vultus obtinuit (voir: Ex, 34, 29) , Josue orationibus solem fixit (voir: Js, 10, 12 et Js, 10, 13) ; sed quia Deus est Jesus, coram discipulis in solis virtute resplenduit. In illius faciem filii Israel intendere non poterant, istius gloriam qui meruerunt cernere ceciderunt, ut aperte cognosceres quia divinum existeret quo humana transiret. Huic, in monte illis assistentibus, ab aeterno Patre dicitur: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite ( Mt, 17, 5). Et idcirco etiam Helias, qui ne plueret coelum clausit, et ut plueret reseravit (voir: R3, 17, 1) in ejus comparatione quid est qui apertis coelis, Patrem exhibuit testem suae divinae generationis? Non est ergo fortis ut Dominus ( S1, 2, 2), quia quidquid virtutis Moyses ostendere potuit, Dominus, non ipse fecit. Jesus autem omnia quae mire gessit propria virtute exhibuit, quia Dominus etiam Moysi fuit. Non enim Moyses populo perdeserta gradienti, sed Dominus manna pluit (voir: Ex, 16, 13) . Non Moyses, sed Dominus in columna ignis per noctem, et nubis in die, populum praecessit (voir: Ex, 14, 19) . Non Moyses, sed verbum quod factum est ad eum, aquam de rupe produxit (voir: Ex, 17, 6) . Non Moyses, sed Dominus volatilia concupiscentibus exhibuit (voir: Ex, 16, 17) . Unde et Dominus Judaeos in patrum fortitudine gloriantes reprimit, dicens: Non Moyses, sed Pater meus dedit vobis panem de coelo ( Jn, 6, 32). Hinc Psalmista non Moysen inaniter efferens, sed Dominum laudabiliter extollens, dicit: Fecit mirabilia in terra Aegypti, in campo Thaneos, interrupit mare, et perduxit eos, et statuit aquas quasi in utre. Eduxit eos in nube diei, et tota nocte in illuminatione ignis. Eduxit aquam de petra, et deduxit tanquam flumina aquas. Et mandavit nubibus desuper, et januas coeli aperuit, et pluit illis manna ad manducandum, et pluit super eos sicut pulverem carnes, et sicut arenam maris volatilia pennata ( Ps, 77, 12, Ps, 77, 13, Ps, 77, 14, Ps, 77, 16, Ps, 77, 23, Ps, 77, 24 et Ps, 77, 27). Dominus autem Jesus fortis incomparabiliter non in aliena virtute apparuit, sed in sua. Unde et ex seipso potens, paralytico imperans, ait: Tibi dico, surge ( Mt, 9, 6). Hinc etiam scriptum est: Quotquot tangebant eum, salvi fiebant a quocunque languore tenebantur ( Mc, 6, 56). Et iterum: Virtus de illo exibat, et sanabat omnes ( Lc, 6, 19). Hoc namque insigne fortitudinis, nec Moyses, nec Helias habere potuit, ut, dum incomparabilia signa innotescerent, adventum unigeniti apertissime designarent. Recte ergo Synagoga perpetuo silentio damnatur, cum subditur: Nolite multiplicare loqui sublimia. Recedant vetera de ore vestro. ( S1, 2, 3)
  • Liber 2, Caput 1
    • Quod profecto tale est ac si dicat: Quia exaltatum est cornu meum in Deo meo ( S1, 2, 1). Hoc certe est laetari in salutare Dei, quod exaltatum cornu habere in Deo suo. Quod non de qualibet laetitia salutaris accipitur, sed de illo perfectissimo gaudio, quo electa perfectaque anima more sponsae gaudet in sponso. De qua nimirum laetitia David obsecrat, dicens: Redde mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me ( Ps, 50, 14). Quae ergo dilatatum os habere super inimicos suos se gloriatur, in salutare Dei prius laetata fuisse describitur, quia illa beata mens valide reprobare malignorum spirituum suasiones poterit, quae in Redemptoris divinitate per contemplationem sublimiter assumpta, ex eo et sapientiae accipit magnitudinem, et plenitudinem charitatis. Quem profecto dignis laudibus praedicat, dicens: Non est sanctus ut est Dominus; neque enim est alius extra te, et non est fortis sicut Deus noster. ( S1, 2, 2)
  • Liber 2, Caput 1
    • His namque Annae vocibus quaeque electa anima hoc Redemptori clamat in laude, quod ab ipso credit in munere. Sed ex hoc piae confessionis ordine ordo innuitur, quo eadem muneris bona quae seriatim protulit consequamur. Sanctus itaque Dominus et fortis asseritur, a quo sanctificamur, ad requiem ducimur, et glorificamur. Sanctificationem a Domino accipimus in virtute regenerationis; esse autem, id est quietem ab hujus mutabilitate corruptionis, in terminatione exsilii, fortitudinem in triumpho resurrectionis. Primum itaque horum munerum in ista vita consequimur, cum electi cujusque anima in carne est, sed utraque adhuc in agone operis posita; sequens autem in sola anima praeter carnem, post carnis vitam, et jam de hujus vitae laboribus assumpta; ultimum vero, in carne et anima, sed utraque jam per gloriam aeternitatis innovata. Prius itaque sanctus dicitur, quia regeneratis per salutis lavacrum charitas Dei cordibus nostris infunditur, per cujus gratiam ad aeternae patriae bona praeparamur, ut dum haec vita per decursionis suae tempus elabitur, ea nos vita suscipiat, cujus gaudio hinc electorum egredientes animae sine mortis pavore potiantur. Deinde esse ei ascribitur, quia securi consummationis nostrae diem, videlicet claritatem ultimae resurrectionis, exspectamus, dum in illo munere acceptae requiei discimus extremi examinis discussionem non metuere, sed promissae gloriae laetitiam exspectare. Ultimo autem loco fortis asseritur, quia in gaudio futurae resurrectionis infirma nostra roborantur, cum caro surgit de pulvere; sed idem carnis nostrae pulvis translatus in perpetuae incorruptionis gloriam, ad fragilitatis suae miseriam ultra non redit. Sed et notandum quia in his tribus ab altero ad alterum ducimur; sed cum habere non habitum coeperit, qui hoc accipit quod non habuit, quod ante habuerat non amittit. Nam cum de sanctificatione ad requiem perducimur, et de quiete animae perducimur ad robur aeternae incorruptionis, et sanctificatio charitatis augetur nobis in illa requie, et requies et amor excrescit valde in resurrectione. Conditorem namque suum unaquaeque anima per amorem conjuncta in tantis muneribus intuens, Annae vocibus dicat quam bene sapit sibi donum perfectae regenerationis et vis amoris. Dicat: Non est sanctus, ut est Dominus ( S1, 2, 2). Dicat quam melius munus sibi est promissio quietis in hora sui transitus: Neque est alius extra te ( S1, 2, 2). Dicat quam optimum sibi placens praemium sit ultima renovatio sua, in gaudio perfecti spiritus sui et glorificatae carnis. Dicat: Et non est fortis, sicut Deus noster ( S1, 2, 2). Et notandum quia hoc in precis cantico Anna loquitur. Electae etenim menti haec in cantico poscere est, dona tam grandia cum gaudio desiderare. Petere quippe ei desiderare est, et gaudere cantare. Sed quae tam gaudenter dignitatis suae munera conspicit, quam fortiter occultis hostibus exprobret innotescit. Sequitur enim, et dicit: Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes, recedant vetera de ore vestro. ( S1, 2, 3)

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 2
    • Non est sanctus, ut est Dominus, neque enim est alius extra te, et non est fortis sicut Deus noster, ( S1, 2, 2)et reliqua. Bene dictum est: Non est sanctus, ut est Dominus, ( S1, 2, 2) quia nullus ejus sanctitati se comparare valet. Distinctione utitur, ut dixit Dominus, sed nullus est sicut Dominus, sanctus etsanctificans, justus et justificans. Nam hoc considerabat Psalmista quando dicebat: Quis in nubibus aequabitur Domino,aut quis similis Deo inter filios Dei? ( Ps, 88, 7) [mauvais référencement: Ps, 88] Unde et merito subinfertur: Neque enim est alius extra te et non est fortis sicut Deus noster. ( S1, 2, 1) Quia nemo fit sanctus, nisi ab ipso sanctificatus fuerit. Et non solum sanctus, sed nec consistere valet, nec aliquam fortitudinem habere,nisi ab ipso perceperit. Hinc Paulus apostolus ait: Quoniam in ipso vivimus, movemur, et sumus. ( Ac, 17) Hinc suis discipulis ipsa Veritas ait: Sine me nihil potestis facere. ( Jn, 15, 5) [mauvais référencement: Jn, 15] Et si sunt qui dicuntur dii multi et domini multi, nullus tamen eorum est,naturaliter id quod Deus est. Quid est enim umbra ad comparationem corporis, et fumus ad comparationem ignis?Hoc perpendensAbraham, quando cum Domino loquebatur, dicit: Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis? ( Gn, 18, 27) [mauvais référencement: Gn, 18] In comparatione tantae majestatis, cum dives esset, nihil aliud nisi cinerem etpulverem se esse cognovit. Quod scribae et Pharisaei, caeterique reproborum humana sapientes, considerarecontemnunt. Unde de eis subjungitur:

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 2
    • Exsultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo meo. ( S1, 2, 1) etc. Non invenitur orare in hoc cantico, nisi per duo verba tantum, ut dicit: Laetata sum in salutari tuo; ( S1, 2, 1) et aliud est: Quia non est Deus praeter te ( Es, 45). Apostolus autem dicit: Orate sine intermissione. ( 1Th, 5) Illi enim qui in divino versatur officio, omnia gesta ejus dictaque pro oratione reputantur, quia justus sine intermissione quae justa sunt agit. Et ob hoc sine intermissione justus orabit. Et in psalmis dicit: Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. ( Ps, 140, 2) [mauvais référencement: Ps, 140] Elevat manus ille qui elevat actus suos. Aliter: Moyse elevante manus, vincebat Israel; dimittente vero vincebat Amalec. ( Ex, 7) Quia donec famulus Dei elevat actus suos ad Dominum, vincit plebs Dei; cum autem dimiserit actus suos, vincit Amalec, inimicus Dei: Exsultavit , inquit Anna, cor meum , et necessarie addidit, in Domino ( S1, 2, 1), ut Paulus dixit: Gaudete in Domino semper ( Ph, 4), quia potest quis gaudere in carnalibus. Cum me homines laudant, non in Domino gaudeo, sed gaudeo in vanitate. Hinc compungar propter verbum Dei, cum dicit: Exsultavit cor meum in Domino. ( S1, 2, 1) Dicat ergo Ecclesia Christi, civitas regis magni, gratia plena, prole fecunda, dicat, quod tanto ante de se prophetatum per os hujus piae matris agnoscit: Exsultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo meo. ( S1, 2, 1) Vere exsultavit cor, quia in Domino; et vere exaltatum cornu, quia non ex se, sed in Domino Deo suo exaltatum est. Et in alio loco dicit: Exaltabuntur cornua justi, ( Ps, 74, 11) [mauvais référencement: Ps, 74] quia de crucis Christi apicibus justis conferuntur haec cornua. In his ventilabimus atque destruemus adversarias potestates, animae nostrae insidiantes. Dilatatum est os meum super inimicos meos, ( S1, 2, 1) quia et in angustiis pressurarum sermo Dei non est alligatus, nec in praeconibus alligatus. Quia laetata sum in salutari tuo ( S1, 2, 1). Salutaris iste Dominus est Jesus Christus, quem Simeon, sicut in Evangelio legitur, senex amplectens parvum, agnoscens magnum: Nunc dimittis, inquit, Domine, servum tuum in pace, quoniam viderunt oculi mei salutare tuum. ( Lc, 2, 29 et Lc, 2, 30) [mauvais référencement: Lc, 2] Si laetatus fuero in salutari Domini, tunc dilatatum est os meum. Per meditationem utique verbi Dei ad elevationem cordis veniemus. Unde Apostolus dicit: Os nostrum ad vos patet, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est. ( 2Co, 6) Ex latitudine enim cordis ori sapientia ministratur. Non est sanctus, ut est Dominus ( S1, 2, 2). Distinctione utitur. Non dixit, « nisi Dominus, » sed, « Nullus est sicut Dominus, sanctus et sanctificans, justus et justificans. » Neque enim est alius extra te, et non est fortis sicut Deus noster ( S1, 2, 2). Non est, inquit, sanctus praeter te, Domine, quia nemo fit, nisi abs te. Et si sunt qui dicuntur dii multi ( 1Co, 8) et domini multi, nullus tamen naturaliter est id quod Deus est, quia ipse solus est qui dixit ad Moysen servum suum: Ego sum qui sum. ( Ex, 3) Nam umbra ad comparationem corporis non est, et fumus ad comparationem ignis non est.

Isidorus Hispalensis 565-636

  • Liber 1, Caput 25
    • Quia dilatatus sum in salutari tuo, id est, si laetatus fuero in salutare Domini, tunc dilatatum est os meum. Non est sanctus, sicut Deus ( S1, 2, 2). Distinctione utitur: non dixit, nisi Dominus, sed nullus est, sicut Dominus. Non est Deus, praeter te, id est, nihil eorum quae sunt naturaliter. Qui solus es; cui, quod es, a nullo datum est. Nam et umbra ad comparationem corporis non est, et fumus ad comparationem ignis non est.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 1, Caput 1
    • Quoniam non est sanctus sicut Dominus, et non est justus sicut Deus noster. ( S1, 2, 2) Tanquam sanctus, et sanctificans: justus et justificans. Non est sanctus praeter te, quia nemo fit, nisi abs te. Denique sequitur: Nolite gloriari superbi, et nolite loqui excelsa, neque exeat magniloquium de ore vestro, quoniam Deus scientiarum Dominus. ( S1, 2, 3) Ipse vos scit, et ubi nemo scit, quoniam qui putat se aliquid esse, cum nihil sit, se ipse seducit. Haec dicuntur adversariis civitatis Dei ad Babyloniam pertinentibus, de sua virtute praesumentibus, in se, non in Domino gloriantibus, ex quibus sunt etiam carnales Israelitae, terrenae Hierusalem cives terrigenae, qui, ut dicit Apostolus, ignorantes Dei justitiam, ( Rm, 10, 3) (id est quam dat Deus homini, qui solus est justus, atque justificans), et suam volentes constituere, ( Rm, 10, 3) id est velut a se sibi praeparatam, non ab illo impertitam, justitiae Dei non sunt subjecti. ( Rm, 10, 3) Utique, quia superbi de suo putantes, non de Dei, posse placere se Deo, qui est Deus scientiarum, atque ideo, et arbiter conscientiarum. Ibi videns cogitationes hominum quia vanae sunt ( Ps, 93, 11) [mauvais référencement: Ps, 93, 11, 35] . Si hominum sunt, et ab illo non sunt Et praeparans , inquit, adinventiones suas ( S1, 2, 3). Quas adinventiones putamus, nisi ut superbi cadant, et humiles surgant? Has quippe adinventiones exequitur, dicens. Arcus potentium infirmatus est, et infirmi praecincti sunt virtute. Infirmatus est arcus ( S1, 2, 4), id est intentio eorum, qui tam potentes sibi videntur, ut sine Dei dono, atque adjutorio, humana sufficientia, divina possint implere mandata. Et praecinguntur virtute, quorum interna vox est, Miserere mei, Domine: quoniam infirmus sum ( Ps, 6, 3)