Liber Psalmorum

Liens vers les versets : 1 2 3 4 5
PrécédentSuivant

V. 3 : Scitote quoniam Dominus ipse est Deus; ipse fecit nos, et non ipsi nos: populus eius, et oves pascuae eius.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 1, Caput 3
    • In descriptione Redemptoris omnia incomparabilia designantur. Inde enim verus Redemptor ostenditur, quod in omni quod ad ejus gloriam dicitur ei nemo comparatur. Ille enim omnes redemit qui omnibus excellit. Quod recte contra Judaeam dicitur, quae eo audacius Redemptorem despicit, quo multos se habuisse viros recolit, qui magna claruerunt laude sanctitatis. Hinc est enim quod illuminato caeco exprobrantes dicunt: Tu sis discipulus illius, nos autem Moysi discipuli sumus. Scimus, quia Moysi locutus est Deus, hunc nescimus unde sit ( Jn, 9, 28 et Jn, 9, 29). Hinc item gloriantur, et dicunt: Semen Abrahae sumus, et nemini servivimus unquam ( Jn, 8, 33). Sed homo fuit Moyses, homo Abraham, homo Christus. Verumtamen illi assumpti ad locutionem Dei, iste assumptus in divinitatem. Illi assumpti ad ministerium, iste ut unigenitus assumptus ad regnum. Unde et loquitur, dicens. Omnia quae habet Pater mea sunt ( Jn, 16, 15). Non est sanctus ut est Dominus ( S1, 2, 2). Hoc etiam sacra Scriptura testatur, dicens: Cui se infudit omnis plenitudo divinitatis corporaliter ( Col, 2, 9). Hinc Joannes ait: De plenitudine ejus omnes accepimus ( Jn, 1, 16). Non est sanctus ut est Dominus ( S1, 2, 2). Quia in eo quod Dominus asseritur, sanctitatis ejus excellentia commendatur. Sed Judaei Christum, quem exspectant, purum hominem asserunt, et tamen suum Dominum futurum et singulariter sanctum credunt. Sed Psalmista illos reprobans, nos ad fidei gaudium cohortatur, dicens: Jubilate Deo omnis terra, servite Domino in laetitia. Intrate in conspectu ejus in exsultatione, scitote quoniam Dominus ipse est Deus. ( Ps, 99, 2 et Ps, 99, 3) [mauvais référencement: Ps, 99, 1] Illi Dominum vocant, qui Deus non sit. Nobis ergo jubilandum, nobis in laetitia serviendum, qui talem habemus Dominum, qui etiam Deus veraciter credatur, qui majestatem divinitatis, quam in se asseruit, incomparabilibus miraculis comprobavit. Qui ergo invisibilem ejus divinitatem abnegant, patentibus operibus credant. Sed quam mira sanctitas illa est, quae peccatores sanctificat? Unde et de peccatrice muliere dicit: Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum ( Lc, 7, 47). Hanc excellentiam sanctitatis, illa in fluxu sanguinis posita cognoscens, ait: Si tetigero vel fimbriam vestimenti ejus, salva ero ( Mt, 9, 21). Sed quis fidem ejus assereret, si effectus fidei non pateret? Nam ut vestimentum ejus tetigit, sanguis stetit. Non est ergo sanctus ut est Dominus, quia quisquis potuit sanctus existere, ejus accepit munere ut sanctus esse potuisset. Hoc namque sancta Ecclesia subsequenti verbo insinuans, ad eumdem Redemptorem ex nimia charitate convertitur, dicens: Neque enim est alius extra te. ( S1, 2, 2)

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 16
    • Ignis de coelo cadens ad invocationem Eliae, voravit holocaustum, ligna et lapides, pulverem quoque et aquam quae erat in aquaeductu lambens. Quod cum vidisset omnis populus, cecidit in faciem suam et ait: Dominus ipse est Deus, Dominus ipse est Deus. ( R3, 18, 38 et R3, 18, 39) Quando discrimen superni judicis dicta et facta, ac totam vitam nostramperfecte examinans, probandos nos sicut igne probatur argentum, immortales ac beatosfactos in sede collocabit perpetua: ut ad instar virorum Israelitarum in aeternumgratulando canamus: Dominus ipse est Deus, ipse fecit nos et non ipsi nos. Nos autem populus ejus et oves pascuae ejus. ( Ps, 99, 3) [mauvais référencement: Ps, 99] Mundato itaque altari Domini, et consumptis holocaustis, dixit Elias prophetaDei ad populum.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 18
    • « Ignis de coelo cadens ad invocationem Eliae voravit holocaustum, ligna et lapides, pulverem quoque et aquam, quae erat in aquaeductu lambens, » quando discrimen superni Judicis dicta et facta ac totam vitam nostram perfecte examinans, probando nos, sicut igne probatur argentum, immortales ac beatos in sede collocabit perpetua, ut ad instar virorum Israelitarum in aeternum gratulando canamus: Dominus ipse est Deus, ipse fecit nos, et non ipsi nos. Nos autem populus ejus, et oves pascuae ejus ( Ps, 99, 3) [mauvais référencement: Ps, 99]. Mundato itaque altari Domini, et consumptis holocaustis, dixit Elias propheta Dei ad populum: