V. 39 :
Quod cum vidisset omnis populus, cecidit in faciem suam, et ait: Dominus ipse est
Deus, Dominus ipse est Deus.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 16
Ignis de coelo cadens ad invocationem Eliae, voravit holocaustum, ligna et
lapides, pulverem quoque et aquam quae erat in aquaeductu lambens.
Quod cum vidisset omnis populus, cecidit in faciem suam et ait: Dominus ipse
est Deus, Dominus ipse est Deus.
(
R3, 18, 38 et
R3, 18, 39) Quando discrimen superni judicis dicta et facta, ac totam vitam nostramperfecte
examinans, probandos nos sicut igne probatur argentum, immortales ac beatosfactos
in
sede collocabit perpetua: ut ad instar virorum Israelitarum in aeternumgratulando
canamus:
Dominus ipse est Deus, ipse fecit nos et non ipsi nos.
Nos autem populus ejus et oves pascuae ejus.
(
Ps, 99, 3) [mauvais référencement: Ps, 99] Mundato itaque altari Domini, et consumptis holocaustis, dixit Elias
prophetaDei ad populum.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 4, Caput 2
Cumque jam tempus esset, ut holocaustum offerretur, accessit Helias ad altare; et
exclamavit dicens: Domine Deus meus exaudi me hodie in igne, sicut exaudisti me in
aqua, ut
cognoscat populus hic, quoniam tu es Dominus Deus Israel, et ego servus tuus, et propter
te
feci opera haec. Exaudi me Domine, exaudi in igne, et cognoscat populus hic quia tu
es
Dominus Deus, et tu convertisti cor populi hujus retrorsum. Et ecce clamante eo, cecidit
ignis de coelo, devoravitque holocaustum, ac ligna, et lapides, pulverem quoque et
aquam,
quae erat in fossa aquaeductus, lambens. Quod cum vidisset omnis populus, cecidit
in faciem
suam, et ait: Dominus, ipse est Deus. Dominus ipse est Deus: dixitque Helias ad eos,
apprehendite omnes Prophetas infames, et ne unus quidem effugiat de illis. Quos
apprehendentes continuo duxit eos Helias ad torrentem Cison, et ibi eos trucidare
praecepit (
R3, 18, 36,
R3, 18, 37,
R3, 18, 38,
R3, 18, 39 et
R3, 18, 40).
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Theutmirus; Claudius Taurinensis