Liber Tertius Regum

Caput 18

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46
PrécédentSuivant

V. 40 : Dixitque Elias ad eos: Apprehendite prophetas Baal, et ne unus quidem effugiat ex eis. Quos cum apprehendissent, duxit eos Elias ad torrentem Cison, et interfecit eos ibi.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 3, v. 245. 246. :

    Praecipit Elias comprendi quosque prophetas,

    Atque Cison ductos ense peremit eos.

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 16
    • Apprehendite omnes prophetas Baal, et ne unus quidem fugiat ex eis. ( R3, 18, 40) Quos cum comprehendissent, duxit eos Elias ad torrentem Cison, quiinterpretatur duritia eorum, et interfecit eos ibi. Sic quoque Redemptor noster, adveniente die judicii, mittet angelos suos etcolligent omnia scandala de regno ejus, et eos qui operantur iniquitatem, et mittenteos in stagnum ignis et sulphuris, ubi est bestia et pseudoprophetae, ubi et missusest diabolus qui deducebat eos, et cruciabuntur ibi secundum duritiam et impoenitenscor eorum, die ac nocte in saecula saeculorum.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 18
    • Apprehendite omnes prophetas Baal, et ne unus quidem fugiat ex eis. Quos cum comprehendissent, duxit eos Elias ad torrentem Cison (qui interpretatur duritia eorum), et interfecit eos ibi ( R3, 18, 40). Sic quoque Redemptor noster, adveniente die judicii, mittet angelos suos, et colligent omnia scandala de regno ejus, et eos qui operantur iniquitatem, et mittent eos in stagnum ignis et sulphuris ubi est bestia et pseudoprophetae, ubi et missus est diabolus qui seducebat eos, et cruciabuntur ibi secundum duritiam et impoenitens cor eorum die ac nocte in saecula saeculorum ( Ap, 20 et Rm, 2) [mauvais référencement: Mt, 13].

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 1, Caput 1
    • Non enim potest hic, nisi spiritus bonus intelligi, per quem sancti Prophetae futurarum rerum imagines et visa cernebant. Non ex eo tantum, quia dictum est, et prophetabat: nam in exemplaribus, quae sunt ex Hebraeo, hoc quoque invenitur de spiritu malo dictum ita: Post diem autem alterum invasit spiritus Dei malus Saul, et prophetabat in medio domus suae: ( S1, 18, 10) et in aliis divinarum scripturarum locis saepe invenitur, quod prophetia non tantum bona, sed et mala dicitur: (voir: R3, 18, 16, R3, 18, 18, R3, 18, 22, R3, 18, 25 et R3, 18, 40) et prophetae dicti sunt Baalim, et exprobratum est quibusdam, quia prophetabant in Baal. Non ergo propterea necesse est, intelligi bonus spiritus, qui factus est postea super Saul, quia dictum est: Et ambulabat ingrediens, et prophetabat ( S1, 19, 23), sed quia sine additamento positum est, et factus est spiritus Dei super eum ( S1, 19, 23): non enim sicut in illo loco dictum erat supra, spiritus Dei malus: ut ex hoc posset etiam in consequentibus subaudiri, quinimo superiora magis magisque attestantur illum spiritum Dei bonum fuisse, et vere propheticum: David enim erat cum Samuele. Et misit Saul nuntios, qui apprehenderent David ( S1, 19, 15) [mauvais référencement: S1, 19, 20] , quando autem Samuel erat inter prophetas et coetus prophetarum, qui illo tempore prophetabant, nuntii, qui missi sunt, accepto ab eodem Spiritu prophetaverunt, missisque aliis hoc contigit, et tertiis nihilominus: postea cum et ipse Saul venisset, factus est etiam super eum Spiritus Dei, et ambulabat ingrediens, et prophetabat ( S1, 19, 23). Cum enim dicitur factus est etiam super ipsos spiritus Dei, et prophetabant et ipsi. Idem utique spiritus erat, qui erat in prophetis: inter quos, et Samuel inventus est. Et ex hoc utique necesse est intelligi illum spiritum bonum. Atque ideo quaestio diligenter discutienda est, quomodo et illi cum missi essent ad tenendum hominem, et ad necem ducendum, tali spiritu affici meruerunt, et Saul ipse, qui miserat veniens et ipse, et sanguinem innocentem quaerens effundere, accipere meruit spiritum illum, et prophetare.
  • Liber 4, Caput 2
    • Cumque jam tempus esset, ut holocaustum offerretur, accessit Helias ad altare; et exclamavit dicens: Domine Deus meus exaudi me hodie in igne, sicut exaudisti me in aqua, ut cognoscat populus hic, quoniam tu es Dominus Deus Israel, et ego servus tuus, et propter te feci opera haec. Exaudi me Domine, exaudi in igne, et cognoscat populus hic quia tu es Dominus Deus, et tu convertisti cor populi hujus retrorsum. Et ecce clamante eo, cecidit ignis de coelo, devoravitque holocaustum, ac ligna, et lapides, pulverem quoque et aquam, quae erat in fossa aquaeductus, lambens. Quod cum vidisset omnis populus, cecidit in faciem suam, et ait: Dominus, ipse est Deus. Dominus ipse est Deus: dixitque Helias ad eos, apprehendite omnes Prophetas infames, et ne unus quidem effugiat de illis. Quos apprehendentes continuo duxit eos Helias ad torrentem Cison, et ibi eos trucidare praecepit ( R3, 18, 36, R3, 18, 37, R3, 18, 38, R3, 18, 39 et R3, 18, 40).