V. 15 :
rursumque misit Saul nuntios ut viderent David dicens adferte eum ad me in lecto ut
occidatur
Poètes
Commentaires
Auctor incertus
Liber 1, Caput 20
Mittit Saul custodes ad domum David, ut custodirent eum, et
interficeretur; abscessit autem David nocte, et fugit, atque salvatus
est; cumque venissent nuntii Saul, invenerunt statuam in lecto David
positam, et pellem pilosam caprarum ad caput ejus
(voir:
S1, 19, 11,
S1, 19, 12,
S1, 19, 13,
S1, 19, 14,
S1, 19, 15 et
S1, 19, 16)
.
Audiamus ergo quid hoc significet, quod miserit Saul ad custodiendam
domumDavid, ut eum interficeret.
Hoc non ad crucem Domini, sed tamen ad passionem ejus pertinet;
crucifixusenim Christus, et mortuus, et sepultus est.
Erat ergo illa sepultura tamquam domus, ad quam tamquam ad custodiendum
misitregnum Judaeorum, quando custodes adhibiti sunt sepulcro
Christi.
Quomodo ergo custodita est domus, si David figurabat Christum, ut
Christusinterficeretur, dum non in sepultura Christus, sed in cruce sit
interfectus?Refertur ergo ad corpus Christi, quia interficere Christum,
erat tollere nomenChristi; neque enim crederetur in Christum, si
mendacium praevaleret custodum,qui corrupti sunt ut dicerent, quia
dormientibus nobis venerunt discipuli ejus, et abstulerunt
eum.
Hoc est itaque velle Christum interficere, nomen resurrectionis
ejusexstinguere, ut mendacium Evangelio praeferretur.
Sed sicut illud non valuit Saul ut interficeret David, sic nec hoc
potuitregnum Judaeorum efficere, ut memoriam Christi deleret.
Isti autem qui de Saul virtute, id est, de regno Judaeorum in
Christumpraesumere voluerunt, offenderunt in lapidem offensionis tamquam
in statuam, ethaedus visus eis erat agnus, quia in quo peccatum non
invenerunt, quasipeccatorem persecuti sunt.
Liber 1, Caput 21
Igitur David regiae manus ictum evitans ejusque persecutionem
declinans,fugit, venitque ad Samuelem; et misit Saul nuntios qui
apprehenderent David
(voir:
S1, 19, 15)
.
Samuel autem erat inter prophetas et coetus prophetarum qui illo
temporeprophetabant.
Nuntii autem qui missi sunt, accepto ejusdem spiritu,
prophetaverunt,missisque aliis hoc contigit, et tertiis
nihilominus.
Postea vero cum et ipse Saul venisset,
factus est super eum Spiritus Domini, et ambulabat
ingrediens, et prophetabat
(
S1, 19, 23).
Non enim potest hic nisi Spiritus bonus intelligi, per quem sancti
prophetaefuturarum rerum imagines et visa cernebant, non ex eo tantum
quia dictum est,
et prophetabat
(
S1, 19, 23): nam in exemplaribus quae sunt ex Hebraeo hoc quoqueinvenitur de
spiritu malo dictum ita: Post diem autem alterum invasit Spiritus
Dei malus Saul, et prophetabat in medio domus suae.
Et in aliis Scripturarum locis saepe invenitur, quod prophetia non
tantumbona, sed et mala dicitur, et prophetae dicti sunt Baalim, et
exprobratum estquibusdam qui prophetabant in Baal.
Non ergo propterea necesse est intelligi bonus Spiritus, qui factus
estpostea super Saul, quia dictum est,
et ambulabat ingrediens et prophetabat
(
S1, 19, 23); sed quia sine additamento positum est, et factus est Dei
Spiritus super eum; non enim sicut in illo loco dictum erat
supraDei spiritus malus, ut ex hoc posset et in consequentibus
subaudiri, quinimmosuperiora magis magisque attestantur, illum Spiritum
Dei bonum fuisse et verepropheticum.
David enim erat cum Samuele, et misit Saul nuntios qui apprehenderent
David
(voir:
S1, 19, 15)
.
Quomodo autem Samuel erat inter prophetas et coetus prophetarum, qui
illotempore prophetabant, et nuntii qui missi sum, accepto ab eodem
spirituprophetaverunt, missisque aliis hoc contigit, et tertiis
nihilominus? Postea cum et ipse Saul venisset, factus est super eum
Spiritus Dei, et ambulabat ingrediens, et prophetabat; cum enim
dicitur, Factus est et super ipsos Spiritus Domini, et prophetabant
et ipsi; idem utiquespiritus erat qui erat in prophetis; inter
quos et Samuel inventus est; et exhoc utique necesse est intelligi illum
spiritum bonum; atque ideo quaestiodiligenter discutienda est, quomodo
et illi cum missi essent ad tenendumhominem, et ad necem ducendum, tali
spiritu affici meruerunt; et Saul ipse, quimiserat, veniens et ipse, et
sanguinem innocentem quaerens effundere, acciperemeruit spiritum illum,
et prophetare? Hic nimirum illud occurrit, quodapostolus Paulus exponit,
supereminentem viam demonstrans:
Si linguis hominum
, inquit,
loquar et angelorum, charitatem autem non habeam,
factus sum velut aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens. Et si
habuero prophetiam, et sciero omnia sacramenta, et omnem
scientiam, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam,
charitatem autem non habeam, nihil sum; et si distribuero omnem
substantiam meam, et si tradidero corpus meum ut ardeam,
charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest
(
1Co, 13, 1,
1Co, 13, 2 et
1Co, 13, 3).
Quo in loco manifestum est eum munera illa commemorasse, quae sancti
Spiritusdivisionibus dantur, sicut superius dicit:
Unicuique autem datur manifestatio Spiritus, ad
utilitatem. Alii autem datur per Spiritum sermo scientiae, alii
sermo sapientiae, secundum eumdem Spiritum, alteri autem fides
in eodem Spiritu, alii donatio curationum in uno Spiritu, alii
operatio virtutum, alii prophetia, alii dijudicatio spirituum,
alii genera linguarum. Omnia autem haec operatur unus atque idem
Spiritus, dividens propria unicuique prout vult
(
1Co, 12, 7,
1Co, 12, 8,
1Co, 12, 9,
1Co, 12, 10 et
1Co, 12, 11).
Satis igitur apparet inter dona Spiritus sancti esse prophetiam, quam
tamensi quis habeat et charitatem non habeat, nihil est.
Ex quo intelligitur fieri posse ut quidam etiam indigni vita aeterna
regnoquecoelorum aspergantur quibusdam Spiritus sancti muneribus, non
habentescharitatem, sine qua illa munera nonnihil sunt, sed illis nihil
prosunt.
Prophetia quippe sine charitate, sicut jam demonstratum est, non
perducit adregnum Dei.
Charitas vero sine prophetia utique perducit: cum enim loquens de
membrisChristi ait,
Numquid omnes apostoli, numquid omnes prophetae
(
1Co, 12, 29) ,indubitanter ostendit, etiam eum qui prophetiam non habet, posse
in membrisChristi numerari, ubi quem locum haberet sine charitate, sine
qua homo nihilest, si non habet? Nullo modo autem ita diceret, quando de
membris agebat,quibus corpus Christi impletur, Numquid omnes habent
charitatem quemadmodumdicit,
Numquid omnes apostoli, numquid omnes prophetae,
numquid omnes virtutes, numquid omnes dona habent
curationum?
(
1Co, 12, 29 et
1Co, 12, 30) Et caeterahujusmodi.
Sed dicet aliquis posse quidem fieri, ut prophetiam quisque non habeat.
Nihilest homo habens prophetiam sine charitate.
Ita fortasse quemadmodum possumus dicere, nihil esse hominem habentem
animamsine mente: non quia potest inveniri homo qui mentem non habeat,
habens animam;sed quia nihil esset si inveniri posset.
Sic etiam dici potest corpus, si figuram habeat, colorem non habeat,
viderinon potest, non quia est corpus, cui desit color, sed quia, si
deesset, cerninon posset.
Ita fortasse dictum est, quod si quisque habeat prophetiam, et
charitatem nonhabeat, nihil est: non quia potest in quoquam esse
prophetia sine charitate,sed quia, si esset, prodesse non potest.
Opus igitur est ad solvendum istam quaestionem ut ostendamus aliquem
reprobumhoc donum habuisse prophetiae.
Quod si neminem inveniremus, hoc iste ipse Saul satis ostenderet. Sed
tamenet ille Balaam reprobus apparet; non enim eum tacet Scriptura
divino judicioesse damnatum, et tamen prophetiam habebat, quia ei
charitas deerat, ineratvoluntas maledicendi populo Israelitico, quam
hostis pretio comparaverat, quieum ad maledicendum mercede
conduxerat.
Dono tamen ille prophetizandi, quo aspergebatur, benedicebat invitus:
necilla verba parum attestantur huic sententiae, quae in Evangelio
scripta sunt,multos dicturos in illa die, Domine, Domine, in nomine
tuo manducavimus et bibimus, et in nomine tuo prophetavimus: in
nomine tuo multas virtutes fecimus.
Quibus tamen dicturus est, Non novi vos, recedite a me, operarii
iniquitatis
(voir:
Mt, 7, 23 et
Lc, 13, 27)
; non enim eos mentientes putabimusista dicturos in illo judicio,
ubi nullus erit fallendi locus; aut ullam vocemtalium legimus dicentium,
Dileximus te.
Poterunt ergo dicere, In nomine tuo prophetavimus, cum sint
improbiet reprobi, non autem poterunt dicere, dilectionem quam
mandasti,tenuimus.
Nam si dicent, tunc eis respondebitur, Non novi vos. In hoc enim
cognoscitur, inquit, quia discipuli mei estis, si vos invicem diligatis
(voir:
Jn, 13)
.
Exemplum itaque hujus Saul resistit superbis nonnullis haereticis, qui
velaliquid boni de muneribus sancti Spiritus negant posse dari eis qui
ad sortemsanctorum non pertinent, cum eis dicimus habere posse illos
baptismisacramentum, quod, cum ad Ecclesiam catholicam veniunt, non est
in eis ullomodo violandum, aut, quasi non habeant, tradendum: sed tamen
eos non ideosaluti debere confidere, quia non improbamus quod illos
accepisse concedimus,sed oportere cognoscere unitatis societatem vinculo
charitatis ineundam, sinequa omnino quidquid habere potuerunt, quamvis
per se sanctum atque venerandum,ipsi tamen nihil sunt, tanto indigniores
effecti praemio vitae aeternae, quantoillis donis non bene usi sunt,
quae in hac vita, quae transitura est,acceperunt.
Non autem bene utitur nisi charitas: et charitas omnia tolerat, atque
ideonon scindit unitatem, cujus ipsa est fortissimum vinculum; non enim
et servusille non accepit talentum, aut aliquid aliud intelligitur
talentum, quam munusutique aliquod divinum.
Sed qui habet dabitur ei, qui autem non habet, et quod habet auferetur
ab eo
(voir:
Lc, 8, 18)
.
Quod non habet, auferri non potest, sed aliud non habet, ut merito
auferaturquod habet.
Non habet charitatem utendi, ut auferatur quidquid aliud habet, quod
sinecharitate non prodest.
Non igitur mirum, regem Saul et eo tempore, quo primum unctus est,
accepissespiritum prophetandi, et postea cum esset propter inobedientiam
reprobatus,recedente ab eo spiritu Dei, arreptum esse maligno spiritu a
Domino: qui etiamipse spiritus Domini appellatus est propter
ministerium, quia omnibus etspiritibus malis bene utitur Dominus, vel ad
damnationem quorumdam, vel adprobationem; et quamvis non sit malignitas
a Deo, non est tamen potestas nisi aDeo.
Dictum est etiam sopor Domini, qui occupaverat ejusdem Saul milites,
cumDavid hastam et scyphum abstulisset a capite dormientis: non quia
tunc sopor inDomino erat, ut ipse dormiret, sed quia ille sopor qui tunc
hominesapprehenderat, nutu Dei erat infusus, ne David et servi ejus in
eo locopraesentia sentiretur.
Neque illud mirum est, rursus eumdem Saul accepisse spiritum prophetiae
cumpersequeretur justum, et eum comprehensurus et necaturus venisset in
locum ubierat congregatio prophetarum; sic enim satis demonstratum est,
neminem de talimunere securum esse debere, tamquam sit acceptissimus
Deo, si non habeatcharitatem, quandoquidem illud donum, et Sauli dari
potuit, propter arcanumquidem alicujus sacramenti, sed tamen dari potuit
reprobato, et invido, etingrato, et reddenti mala pro bonis, et ne post
ipsam quidem acceptionemspiritus correcto in melius et mutato.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 1, Caput 1
Interea victoria David animum Saul regem offendit, indignantis, quod sibi
in mille, et David in decem millia acclamantium
(
S1, 18, 7) publicae gratulationis ore insonarent: hinc invidia Saulis, et semen odiorum adversus
David: quod insidiator callidus, ut sine insidiis suis possit offerre discrimini,
statuit eum Michol filiae suae nuptiis alligari, si centum
sibi allophilorum praeputia victor offerret, pro quibus centum, ducenta dedit: et
unde
creditus est regio perire voto, mox auctus est gloriosiori triumpho. Ita et Judaei,
dum contra
voluntatem Dei, Christum interficere nituntur, per id salutem gentium egerunt, per
quod
crediderunt exstinguere. Quod vero David prius alienigenarum praeputia attulit, et
sic denuo
filiae Saul nuptiis haesit, significabat, quod Christus non prius synagogam connubio
suo
sponderet, nisi ante gloriosus in gentibus fieret. Prius enim in nationibus resecavit
carnis
pollutionem, et postea copulatus est synagogae. Postquam enim, sicut scriptum est,
introierit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiat
(
Rm, 11, 25).
(voir:
S1, 18, 27)
Dupla autem, id est ducenta, praeputia attulit sive pro Judaeis, et gentibus
acquisitis, sive quia major est numerus acquisitionis populi gentium, quam credentium
Judaeorum. Auxit deinde odium Saul adversus David in tantum, ut rex ad medelam sui
spiritus
David de more psallentem jaculo conaretur configere. (19. 10) Sed quid est, quod dum
Saulem
spiritus adversus invaderet, apprehensa David cithara, ejus vesaniam mitigabat? per
Saulem
enim Judaeorum elatio, per David autem humilitas (significatur) significabatur. Cum
ergo Saul
ab immundo arripitur spiritu, David canente, ejus vesania temperatur, quia cum sensus
Judaeorum per blasphemiam in furorem vertitur, dignum est ut ad salutem mentes eorum
quasi
dulcedine citharae, locutionis Evangelicae tranquillitate revocentur.
Mittit Saul custodes ad domum David, ut custodirent eum, et interficeretur,
abscessit autem David nocte, et fugit, atque salvatus est: cumque venissent nuntii
Saul,
invenerunt statuam in lecto David positam, et pellem pilosam caprarum ad caput ejus.
(
S1, 19, 14,
S1, 19, 15 et
S1, 19, 16) Audiamus ergo quid hoc significet, quod miserit Saul ad custodiendam domum David,
ut
eum interficeret. Hoc non ad crucem Domini, sed tamen ad passionem ejus pertinet:
crucifixus
enim Christus, et mortuus, et sepultus est. Erat ergo illa sepultura tanquam domus,
ad quam
custodiendam misit regnum Judaeorum, quando custodes adhibiti sunt sepulcro Christi.
(voir:
Mt, 28)
Quomodo ergo custodita est domus, si David figurabat Christum, ut Christus
interficeretur, dum non in sepultura Christus, sed in cruce sit interfectus? Refertur
ergo ad
corpus Christi, quia interficere Christum, erat tollere nomen Christi. Neque enim
crederetur
in Christum, si mendacium praevaleret custodum, qui corrupti sunt, ut dicerent:
Quia dormientibus nobis, venerunt discipuli ejus, et abstulerunt eum
(
Mt, 28, 13) : hoc est itaque velle Christum interficere, nomen resurrectionis ejus exstinguere,
ut
mendacium Evangelio praeferretur. Sed sicut illud non valuit Saul, ut interficeret
David, sic
nec hoc potuit regnum Judaeorum efficere, ut memoriam Christi deleret. Isti autem
qui de Saul
virtute, id est de regno Judaeorum in Christum praesumere voluerunt, offenderunt in
lapidem
offensionis, tanquam in statuam: et haedus ejus visus erat agnus, quia in quem peccatum
non
invenerunt, quasi peccatorem persecuti sunt. Igitur David regiae manus factum evitans,
ejusque
persecutionem declinans,
(voir:
S1, 19, 28 et
S1, 19, seq)
venit ad Samuelem, et misit Saul nuntios, qui apprehenderent David: Samuel autem
erat
inter prophetas et coetus prophetarum, qui illo tempore prophetaverunt:
(voir:
S1, 19, 20,
S1, 19, 21 et
S1, 19, seq)
nuntii autem, qui missi sunt, accepto ejusdem spiritu prophetaverunt, missisque aliis
hoc contigit, et tertiis nihilominus. Postea vero cum et ipse Saul venisset,
factus est super eum spiritus Dei, et ambulabat ingrediens, et prophetabat
(
S1, 19, 23).
Liber 1, Caput 1
Non enim potest hic, nisi spiritus bonus intelligi, per quem sancti Prophetae futurarum
rerum imagines et visa cernebant. Non ex eo tantum, quia dictum est, et prophetabat:
nam in exemplaribus, quae sunt ex Hebraeo, hoc quoque invenitur de spiritu malo dictum
ita:
Post diem autem alterum invasit spiritus Dei malus Saul, et prophetabat in medio domus
suae:
(
S1, 18, 10) et in aliis divinarum scripturarum locis saepe invenitur, quod prophetia non tantum
bona, sed et mala dicitur:
(voir:
R3, 18, 16,
R3, 18, 18,
R3, 18, 22,
R3, 18, 25 et
R3, 18, 40)
et prophetae dicti sunt Baalim, et exprobratum est quibusdam, quia prophetabant in
Baal. Non ergo propterea necesse est, intelligi bonus spiritus, qui factus est postea
super
Saul, quia dictum est:
Et ambulabat ingrediens, et prophetabat
(
S1, 19, 23), sed quia sine additamento positum est,
et factus est spiritus Dei super eum
(
S1, 19, 23): non enim sicut in illo loco dictum erat supra, spiritus Dei malus: ut ex hoc
posset etiam in consequentibus subaudiri, quinimo superiora magis magisque attestantur
illum
spiritum Dei bonum fuisse, et vere propheticum: David enim erat cum Samuele.
Et misit Saul nuntios, qui apprehenderent David
(
S1, 19, 15) [mauvais référencement: S1, 19, 20]
, quando autem Samuel erat inter prophetas et coetus prophetarum, qui illo tempore
prophetabant, nuntii, qui missi sunt, accepto ab eodem Spiritu prophetaverunt, missisque
aliis
hoc contigit, et tertiis nihilominus: postea cum et ipse Saul venisset,
factus est etiam super eum Spiritus Dei, et ambulabat ingrediens, et
prophetabat
(
S1, 19, 23). Cum enim dicitur factus est etiam super ipsos spiritus Dei, et prophetabant et ipsi.
Idem utique spiritus erat, qui erat in prophetis: inter quos, et Samuel inventus est.
Et ex
hoc utique necesse est intelligi illum spiritum bonum. Atque ideo quaestio diligenter
discutienda est, quomodo et illi cum missi essent ad tenendum hominem, et ad necem
ducendum,
tali spiritu affici meruerunt, et Saul ipse, qui miserat veniens et ipse, et sanguinem
innocentem quaerens effundere, accipere meruit spiritum illum, et prophetare.
Commentaires
Auctor incertus
Theutmirus; Claudius Taurinensis