V. 21 :
quod cum nuntiatum esset Sauli misit alios nuntios prophetaverunt autem et illi et
rursum Saul misit tertios nuntios qui et ipsi prophetaverunt
Poètes
Petrus Riga
liber 1 , v. 423. 424. 425. 426. : Mittuntur rursus alii pariterque prophetant,
Nec minus extremis gratia tanta datur;
Istos rex sequitur, qui persequitur Dauid; haurit
Ore prophetiam, corda mouente Deo.
Commentaires
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 1, Caput 1
Interea victoria David animum Saul regem offendit, indignantis, quod sibi
in mille, et David in decem millia acclamantium
(
S1, 18, 7) publicae gratulationis ore insonarent: hinc invidia Saulis, et semen odiorum adversus
David: quod insidiator callidus, ut sine insidiis suis possit offerre discrimini,
statuit eum Michol filiae suae nuptiis alligari, si centum
sibi allophilorum praeputia victor offerret, pro quibus centum, ducenta dedit: et
unde
creditus est regio perire voto, mox auctus est gloriosiori triumpho. Ita et Judaei,
dum contra
voluntatem Dei, Christum interficere nituntur, per id salutem gentium egerunt, per
quod
crediderunt exstinguere. Quod vero David prius alienigenarum praeputia attulit, et
sic denuo
filiae Saul nuptiis haesit, significabat, quod Christus non prius synagogam connubio
suo
sponderet, nisi ante gloriosus in gentibus fieret. Prius enim in nationibus resecavit
carnis
pollutionem, et postea copulatus est synagogae. Postquam enim, sicut scriptum est,
introierit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiat
(
Rm, 11, 25).
(voir:
S1, 18, 27)
Dupla autem, id est ducenta, praeputia attulit sive pro Judaeis, et gentibus
acquisitis, sive quia major est numerus acquisitionis populi gentium, quam credentium
Judaeorum. Auxit deinde odium Saul adversus David in tantum, ut rex ad medelam sui
spiritus
David de more psallentem jaculo conaretur configere. (19. 10) Sed quid est, quod dum
Saulem
spiritus adversus invaderet, apprehensa David cithara, ejus vesaniam mitigabat? per
Saulem
enim Judaeorum elatio, per David autem humilitas (significatur) significabatur. Cum
ergo Saul
ab immundo arripitur spiritu, David canente, ejus vesania temperatur, quia cum sensus
Judaeorum per blasphemiam in furorem vertitur, dignum est ut ad salutem mentes eorum
quasi
dulcedine citharae, locutionis Evangelicae tranquillitate revocentur.
Mittit Saul custodes ad domum David, ut custodirent eum, et interficeretur,
abscessit autem David nocte, et fugit, atque salvatus est: cumque venissent nuntii
Saul,
invenerunt statuam in lecto David positam, et pellem pilosam caprarum ad caput ejus.
(
S1, 19, 14,
S1, 19, 15 et
S1, 19, 16) Audiamus ergo quid hoc significet, quod miserit Saul ad custodiendam domum David,
ut
eum interficeret. Hoc non ad crucem Domini, sed tamen ad passionem ejus pertinet:
crucifixus
enim Christus, et mortuus, et sepultus est. Erat ergo illa sepultura tanquam domus,
ad quam
custodiendam misit regnum Judaeorum, quando custodes adhibiti sunt sepulcro Christi.
(voir:
Mt, 28)
Quomodo ergo custodita est domus, si David figurabat Christum, ut Christus
interficeretur, dum non in sepultura Christus, sed in cruce sit interfectus? Refertur
ergo ad
corpus Christi, quia interficere Christum, erat tollere nomen Christi. Neque enim
crederetur
in Christum, si mendacium praevaleret custodum, qui corrupti sunt, ut dicerent:
Quia dormientibus nobis, venerunt discipuli ejus, et abstulerunt eum
(
Mt, 28, 13) : hoc est itaque velle Christum interficere, nomen resurrectionis ejus exstinguere,
ut
mendacium Evangelio praeferretur. Sed sicut illud non valuit Saul, ut interficeret
David, sic
nec hoc potuit regnum Judaeorum efficere, ut memoriam Christi deleret. Isti autem
qui de Saul
virtute, id est de regno Judaeorum in Christum praesumere voluerunt, offenderunt in
lapidem
offensionis, tanquam in statuam: et haedus ejus visus erat agnus, quia in quem peccatum
non
invenerunt, quasi peccatorem persecuti sunt. Igitur David regiae manus factum evitans,
ejusque
persecutionem declinans,
(voir:
S1, 19, 28 et
S1, 19, seq)
venit ad Samuelem, et misit Saul nuntios, qui apprehenderent David: Samuel autem
erat
inter prophetas et coetus prophetarum, qui illo tempore prophetaverunt:
(voir:
S1, 19, 20,
S1, 19, 21 et
S1, 19, seq)
nuntii autem, qui missi sunt, accepto ejusdem spiritu prophetaverunt, missisque aliis
hoc contigit, et tertiis nihilominus. Postea vero cum et ipse Saul venisset,
factus est super eum spiritus Dei, et ambulabat ingrediens, et prophetabat
(
S1, 19, 23).
Commentaires
Theutmirus; Claudius Taurinensis