Liber Primus Samuelis

Caput 19

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
PrécédentSuivant

V. 14 : misit autem Saul apparitores qui raperent David et responsum est quod aegrotaret

Poètes

Petrus Riga

  • liber 1 , v. 393. 394. 395. 396. 397. :

    precipit Saul seruis suis occidere Dauid in domo sua

    Precipit inde Saul legatis ut Dauid edem

    Seruent, hunc perimant mane, sed ille fugit;

    Ingrediensque domum statuam cum pelle pilosa

    In lecto positam nuntia turba uidet.

Commentaires

Auctor incertus

  • Liber 1, Caput 20
    • Mittit Saul custodes ad domum David, ut custodirent eum, et interficeretur; abscessit autem David nocte, et fugit, atque salvatus est; cumque venissent nuntii Saul, invenerunt statuam in lecto David positam, et pellem pilosam caprarum ad caput ejus (voir: S1, 19, 11, S1, 19, 12, S1, 19, 13, S1, 19, 14, S1, 19, 15 et S1, 19, 16) . Audiamus ergo quid hoc significet, quod miserit Saul ad custodiendam domumDavid, ut eum interficeret. Hoc non ad crucem Domini, sed tamen ad passionem ejus pertinet; crucifixusenim Christus, et mortuus, et sepultus est. Erat ergo illa sepultura tamquam domus, ad quam tamquam ad custodiendum misitregnum Judaeorum, quando custodes adhibiti sunt sepulcro Christi. Quomodo ergo custodita est domus, si David figurabat Christum, ut Christusinterficeretur, dum non in sepultura Christus, sed in cruce sit interfectus?Refertur ergo ad corpus Christi, quia interficere Christum, erat tollere nomenChristi; neque enim crederetur in Christum, si mendacium praevaleret custodum,qui corrupti sunt ut dicerent, quia dormientibus nobis venerunt discipuli ejus, et abstulerunt eum. Hoc est itaque velle Christum interficere, nomen resurrectionis ejusexstinguere, ut mendacium Evangelio praeferretur. Sed sicut illud non valuit Saul ut interficeret David, sic nec hoc potuitregnum Judaeorum efficere, ut memoriam Christi deleret. Isti autem qui de Saul virtute, id est, de regno Judaeorum in Christumpraesumere voluerunt, offenderunt in lapidem offensionis tamquam in statuam, ethaedus visus eis erat agnus, quia in quo peccatum non invenerunt, quasipeccatorem persecuti sunt.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 1, Caput 1
    • Interea victoria David animum Saul regem offendit, indignantis, quod sibi in mille, et David in decem millia acclamantium ( S1, 18, 7) publicae gratulationis ore insonarent: hinc invidia Saulis, et semen odiorum adversus David: quod insidiator callidus, ut sine insidiis suis possit offerre discrimini, statuit eum Michol filiae suae nuptiis alligari, si centum sibi allophilorum praeputia victor offerret, pro quibus centum, ducenta dedit: et unde creditus est regio perire voto, mox auctus est gloriosiori triumpho. Ita et Judaei, dum contra voluntatem Dei, Christum interficere nituntur, per id salutem gentium egerunt, per quod crediderunt exstinguere. Quod vero David prius alienigenarum praeputia attulit, et sic denuo filiae Saul nuptiis haesit, significabat, quod Christus non prius synagogam connubio suo sponderet, nisi ante gloriosus in gentibus fieret. Prius enim in nationibus resecavit carnis pollutionem, et postea copulatus est synagogae. Postquam enim, sicut scriptum est, introierit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiat ( Rm, 11, 25). (voir: S1, 18, 27) Dupla autem, id est ducenta, praeputia attulit sive pro Judaeis, et gentibus acquisitis, sive quia major est numerus acquisitionis populi gentium, quam credentium Judaeorum. Auxit deinde odium Saul adversus David in tantum, ut rex ad medelam sui spiritus David de more psallentem jaculo conaretur configere. (19. 10) Sed quid est, quod dum Saulem spiritus adversus invaderet, apprehensa David cithara, ejus vesaniam mitigabat? per Saulem enim Judaeorum elatio, per David autem humilitas (significatur) significabatur. Cum ergo Saul ab immundo arripitur spiritu, David canente, ejus vesania temperatur, quia cum sensus Judaeorum per blasphemiam in furorem vertitur, dignum est ut ad salutem mentes eorum quasi dulcedine citharae, locutionis Evangelicae tranquillitate revocentur. Mittit Saul custodes ad domum David, ut custodirent eum, et interficeretur, abscessit autem David nocte, et fugit, atque salvatus est: cumque venissent nuntii Saul, invenerunt statuam in lecto David positam, et pellem pilosam caprarum ad caput ejus. ( S1, 19, 14, S1, 19, 15 et S1, 19, 16) Audiamus ergo quid hoc significet, quod miserit Saul ad custodiendam domum David, ut eum interficeret. Hoc non ad crucem Domini, sed tamen ad passionem ejus pertinet: crucifixus enim Christus, et mortuus, et sepultus est. Erat ergo illa sepultura tanquam domus, ad quam custodiendam misit regnum Judaeorum, quando custodes adhibiti sunt sepulcro Christi. (voir: Mt, 28) Quomodo ergo custodita est domus, si David figurabat Christum, ut Christus interficeretur, dum non in sepultura Christus, sed in cruce sit interfectus? Refertur ergo ad corpus Christi, quia interficere Christum, erat tollere nomen Christi. Neque enim crederetur in Christum, si mendacium praevaleret custodum, qui corrupti sunt, ut dicerent: Quia dormientibus nobis, venerunt discipuli ejus, et abstulerunt eum ( Mt, 28, 13) : hoc est itaque velle Christum interficere, nomen resurrectionis ejus exstinguere, ut mendacium Evangelio praeferretur. Sed sicut illud non valuit Saul, ut interficeret David, sic nec hoc potuit regnum Judaeorum efficere, ut memoriam Christi deleret. Isti autem qui de Saul virtute, id est de regno Judaeorum in Christum praesumere voluerunt, offenderunt in lapidem offensionis, tanquam in statuam: et haedus ejus visus erat agnus, quia in quem peccatum non invenerunt, quasi peccatorem persecuti sunt. Igitur David regiae manus factum evitans, ejusque persecutionem declinans, (voir: S1, 19, 28 et S1, 19, seq) venit ad Samuelem, et misit Saul nuntios, qui apprehenderent David: Samuel autem erat inter prophetas et coetus prophetarum, qui illo tempore prophetaverunt: (voir: S1, 19, 20, S1, 19, 21 et S1, 19, seq) nuntii autem, qui missi sunt, accepto ejusdem spiritu prophetaverunt, missisque aliis hoc contigit, et tertiis nihilominus. Postea vero cum et ipse Saul venisset, factus est super eum spiritus Dei, et ambulabat ingrediens, et prophetabat ( S1, 19, 23).