V. 1 :
venerunt ergo viri Cariathiarim et duxerunt arcam Domini et intulerunt eam in domum
Abinadab in Gabaa Eleazarum autem filium eius sanctificaverunt ut custodiret arcam
Domini
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 3, Caput 5
Venerunt ergo viri Cariathiarim, et reduxerunt arcam
Domini, et intulerunt eam in domum Aminadab in
Gabaa. Eleazarum autem filium ejus
sanctificaverunt, ut custodiret arcam
Domini
(
S1, 7, 1).
Liber 3, Caput 5
Aminadab interpretatur, populus meus spontaneus; Gabaa,
sublimis. Et nimirum talibus arca Dei committenda
est. Populus namque spontaneus est, quem ad exercenda
virtutum opera, sola bona voluntas trahit, quem ad implenda mandata Dei
necessitas non compellit. Quos nimirum sub unius descriptione
beatus Paulus praedicat, dicens:
Hilarem datorem diligit Deus
(
2Co, 9, 7). Quae est domus spontanei populi, nisi
munimentum sanctae dilectionis? Nam in virtutum ministerio
spontaneus esse non posset, si mansionem sibi dilectionis non
conderet. Quae profecto domus in Gabaa, id est in sublimi
sita cognoscitur: quia charitatis altitudine ad coelestia
sublevamur. Vel certe in sublimi est domus, quia charitas
omnibus virtutibus antefertur. Nam sublimitatis hujus
altitudinem insinuans Paulus, ait:
Adhuc excellentiorem viam vobis
demonstro. Si linguis hominum loquar et
angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut
aes sonans aut cymbalum tinniens
(
1Co, 12, 31 et
1Co, 13, 1)
. Quid est autem, quod Eleazarum sanctificant ad
custodiendum arcam Dei? Sed hoc nimirum ex usu sanctae
Ecclesiae novimus, quia electus minister prius benedictionem
consecrationis a summis viris accipit quam ministerium impendat
oblationis. Quia vero Eleazarus Dei adjutor dicitur, profecto
ostenditur quia non solum sanctificari Dei ministri debeant, sed etiam
inspici quales sint ad ejusdem consecrationis ordinem
promovendi. Qui enim sunt Dei adjutorium, nisi qui cum divina
gratia ministrando conveniunt, et quos omnipotentis Dei dignatio intus
visitat, quam ipsi per exterius ministerium bene vivendo et docendo
confirmant? Unde et cum Paulo non inaniter gloriantes dicunt:
Dei etenim sumus adjutores
(
1Co, 3, 9)
. Qui nimirum conversatione fortissimi, scientia
eruditi, amore fervidi, constantia robusti, non solum alieno non egent
auxilio, sed quocunque se conferunt, subvenire aliis possunt.
Bene itaque dicitur:
Eleazarum sanctificaverunt, ut custodiret arcam
(
S1, 7, 1). Quia hi, quibus adhuc aliena auxilia
necessaria sunt, ad subveniendum aliis promovendi non sunt.
Bene item idem Eleazarus filius Aminadab esse dicitur: quia certe, qui
ad ministerium praedicationis eligitur, in imitatione sanctorum positus,
auxilium omne quod exhibet esse debet ex dilectione.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 6
Et dixerunt viri Bethsamitae: Quis poterit stare in
conspectu Domini Dei sancti hujus, et ad quem ascendet a
nobis? Miseruntque nuntios ad habitatores Cariathiarim,
dicentes: Reduxerunt Philisthiim arcam Domini.
Descendite et ducite eam ad vos.
(
S1, 6, 20 et
S1, 6, 21) [mauvais référencement: S1, 7]
Venerunt ergo viri Cariathiarim, et duxerunt arcam Domini, et
intulerunt eam in domum Abinadab in Gabaa: Eleazarum autem
filium ejus sanctificaverunt, ut custodiret arcam
Domini,
(
S1, 7, 1) etc. Quod autem postquam percussi sunt viri
Bethsamitae, eo quod indigne viderent arcam Domini, miserunt eam ad
Cariathiarim; quid significare melius potest quam translationem
Testamenti Domini a populo Judaico ad gentes? Quia cum illi a patrum
orbita deviantes, carnali observantia, et Pharisaicis superstitionibus
legem foedarent, Salvatoris dicta spernebant, et per ministros Novi
Testamenti verbum salutis illis praedicari penitus recusabant.
Unde dicunt ad eos apostoli post resurrectionem Domini:
Vobis, inquiunt, oportebat primum praedicare verbum Dei: sed
quia noluistis, et indignos vos judicastis aeternae vitae, ecce
convertimur ad gentes.
(
Ac, 13)
(voir:
Hier, sl)
Cariathiarim, quae et Cariadbal dicitur, civitas est saltuum, una
de urbibus Gabaonitarum, pertinens ad tribum Judae, euntibus ad
Heliopolim in milliario nono. De hac fuit Urias propheta,
quem interfecit Joachim in Jerusalem, sicut Jeremias scribit.
(voir:
Jr, 26)
Sed in Paralipomenon libro filius Sobal appellatur Cariathiarim
(voir:
Ch1, 11)
.
Et interpretatur ipsa Cariathiarim civitas vel villa
silvarum. De qua civitate mystice in psalmo scriptum est:
Inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob.
Ecce audivimus eam in Ephrata, invenimus eam in
campis silvae.
(
Ps, 131, 5 et
Ps, 131, 6) [mauvais référencement: Ps, 131] Locus enim Domini est tabernaculum pectoris Christiani populi, et
atria Ecclesiae catholicae, quae ille tanquam coelum semper inhabitat.
Civitas enim silvarum, id est, conventus gentium, efficitur
locus aptus ad suscipiendam arcam Domini in domum videlicet Abinadab,
qui interpretatur Pater meus spontaneus, qui cum Psalmista
dicere possit:
Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo,
Domine, quoniam bonum est.
(
Ps, 53, 8) [mauvais référencement: Ps, 52] Gabaa interpretatur collis vel sublimitas. Ibi
Eleazar filius Abinabad constituitur sacerdos, ut custodiat arcam
Domini. Eleazar quippe Dei adjutorium interpretatur.
Et bene qui custodit arcam Domini, Dei adjutorium dicitur;
quia sancti viri quidquid boni habent, non ad se, sed ad Deum referunt.
Unde dicit Apostolus:
Fiduciam talem habemus per Christum ad Dominum, non quod
sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed
sufficientia nostra ex Deo est, qui et idoneos nos fecit
ministros Novi Testamenti, non littera, sed spiritu.
(
2Co, 3)
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 2, Caput 3
(voir:
S1, 7, 1 et
S2, 6, 4)
Erat quidem prius arca in domo Aminadab, qui erat in Gabaa, quia eadem quae nunc
praedicatur Ecclesiae fides, et ante Incarnationis Dominicae tempus florebat in his
qui
patriarcharum prophetarumque sunt devotionem secuti. Aminadab enim, qui interpretatur
pater meus spontaneus, ( additur et) vel Abraham patrem fidei, (et) vel
Moysen legislatorem significabat, qui utique in Gabaa custodit arcam, quia sublimi
virtutis
exemplo credentium pectora munit. Unde et Gabaa collis interpretatur, qui est locus
in civitate Cariathiarim. Elata ergo foris arca ludebat David, et omnis Israel coram
Domino
diversis musicorum generibus, quia mox inchoante novae gratiae praeconio Dominus ad
exhibendas
Deo Patri laudes humilitatis, omnes invitat, dicens:
Qui mihi ministrat me sequatur
(
Jn, 12, 26) [mauvais référencement: Jn, 12]
: alii dando per spiritum
sermonem sapientiae, alii sermonem scientiae, alii genera linguarum, alii gratiam
curationum
(
1Co, 12, 8,
1Co, 12, 10 et
1Co, 12, 28), etc. Sed his atque hujusmodi charismatum generibus progrediente arca, id est,
crescente Ecclesia primitiva, ventum est ad aream Nachor ( Nachon ), id est, aream
praeparatam, gentium videlicet Ecclesiam, fidei veritate consecrandam, de qua Joannes
ait:
Et permundabit aream suam
(
Mt, 3, 12). Ibi sacerdos, qui arcam incautius, quasi corrigendo tetigit, mox a Domino percussus
occubuit: quia Judaeorum populus dum gentibus invidet, salutis se munere privat, dumque
legem
vult Evangelio miscere, utriusque sibi gratiam tollit.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Rabanus Maurus (780-856)
Theutmirus; Claudius Taurinensis