Liber Secundus Samuelis

Caput 6

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23
PrécédentSuivant

V. 4 : Cumque tulissent eam de domo Abinadab, qui erat in Gabaa, custodiens arcam Dei Ahio praecedebat arcam.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 2, v. 43. 44. :

    Quando regunt plaustrum quos Aminadab generavit,

    Oza sequens arcam, praevius Abio regit.

Commentaires

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 2, Caput 3
    • (voir: S1, 7, 1 et S2, 6, 4) Erat quidem prius arca in domo Aminadab, qui erat in Gabaa, quia eadem quae nunc praedicatur Ecclesiae fides, et ante Incarnationis Dominicae tempus florebat in his qui patriarcharum prophetarumque sunt devotionem secuti. Aminadab enim, qui interpretatur pater meus spontaneus, ( additur et) vel Abraham patrem fidei, (et) vel Moysen legislatorem significabat, qui utique in Gabaa custodit arcam, quia sublimi virtutis exemplo credentium pectora munit. Unde et Gabaa collis interpretatur, qui est locus in civitate Cariathiarim. Elata ergo foris arca ludebat David, et omnis Israel coram Domino diversis musicorum generibus, quia mox inchoante novae gratiae praeconio Dominus ad exhibendas Deo Patri laudes humilitatis, omnes invitat, dicens: Qui mihi ministrat me sequatur ( Jn, 12, 26) [mauvais référencement: Jn, 12] : alii dando per spiritum sermonem sapientiae, alii sermonem scientiae, alii genera linguarum, alii gratiam curationum ( 1Co, 12, 8, 1Co, 12, 10 et 1Co, 12, 28), etc. Sed his atque hujusmodi charismatum generibus progrediente arca, id est, crescente Ecclesia primitiva, ventum est ad aream Nachor ( Nachon ), id est, aream praeparatam, gentium videlicet Ecclesiam, fidei veritate consecrandam, de qua Joannes ait: Et permundabit aream suam ( Mt, 3, 12). Ibi sacerdos, qui arcam incautius, quasi corrigendo tetigit, mox a Domino percussus occubuit: quia Judaeorum populus dum gentibus invidet, salutis se munere privat, dumque legem vult Evangelio miscere, utriusque sibi gratiam tollit.