Liber Secundus Samuelis

Caput 6

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23
PrécédentSuivant

V. 10 : Et noluit divertere ad se arcam Domini in civitatem David: sed divertit eam in domum Obededom Gethaei.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 2, v. 49. 50. :

    Ulterius David timet arcam ducere secum,

    Atque Gethaeus eam detinet Obededom.

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 6
    • Ob causam ergo sacerdotis occisi, David noluit divertere ad se arcam Domini, in civitatem David: sed tulerunt eam in domum Obededom Gethaei. ( S2, 6, 10) Quia respuentibus verbum Judaeis, ne amplius audita, et non susceptapraedicatio noceret, apostoli ab eis ablati, et ad gentes Evangelio imbuendossuntmissi. VIdelicet locus areae Nachon, quae gentium fidei Domini gratiaepraeparatam demonstrat, percussio Oza nuncupatur: videlicet quia illorumdelictum salus est gentibus. Obededom namque interpretatur serviens homo: ille est utique de quoDominus ad Patrem: Constitues, inquit, me in caput gentium, populus quem non cognovi servivit mihi. ( Ps, 17, 44 et Ps, 17, 45) [mauvais référencement: Ps, 17] Ubi et Judaeorum actionem quasi Ozae mortem praemittens, ait: Eripies me de contradictionibus populi. ( s, 17, 44) [mauvais référencement: Ps, 17] Nomen quoque urbis congruit, Geth enim interpretatur torcular:significans crucem, in qua Christus vitis vera calcari et exprimi dignatus est. A qua cunctus gentium populus merito Gethaeus appellari potest, cum dicitur: Mihi autem absit gloriari nisiin cruce Domini nostri Jesu Christi. ( Ga, 6) Tres autem menses quibus ibidem arca demoratur, fides, spes, et charitasest. Sicut enim diebus adimpletur mensis, ita singulae virtutes suis quaeque passibusad perfectionem perveniunt: menses quousque plenitudo gentium intret, currere noncessant. Tandem rediens David arcam in civitatem inducit, quia Dominus, Enoch et Eliapraedicantibus, convertet corda patrum in filios, boves et arietes immolans, hoc est,eos qui aream Domini triturant, et ovium ejus ducatum gerunt, martyrii sanguinecoronans, et ipse quoque suae incarnationis et passionis exemplum eo usque Judaeis noncreditum, palam manifestans: hoc enim significat quod et ipse David accinctus eratephod lineo. Nam linum, quodde terra procreatum, multiplici labore ad candorem vestis pervenit,veritatem humanae carnis inter flagella triumphantis ostendit. Verum cunctis exsultantibus et ad arcem coelestis introitus hymnos resonantibussola Michol filia Saul ad arcam ducentibus abest, quinetiam spectaculis Davidhumiliatum despicit: quia credentibus in mundi fine Judaeis, erunt nonnulli quiChristum tantum professione, sed opere sequentur Antichristum, quibus merito congruit,quod eadem Michol quae ob figurandam instabilitatem carnalium a qua omnis viriiniquitas procedit, praeter morem non uxor David, sed filia Saul appellatur: quia quiChristo fidetenus tantum serviunt, non illius regno coronandi, sedpersecutorum ejus,quos imitati sunt, anathemate damnandi. Verum licet pravi succenseant, humilitatem Ecclesiae contemnant, nihilominus arcaDomini suum locum ingreditur: ponitur in medio tabernaculi, quod tetenderat ei David,id est, fides Ecclesiae praedicatur, proficit, inseritur cordibus omnium quos Dominusad vitam praeordinaverat aeternam. Offert David holocausta et pacifica coram Domino, et fidem devotionemque Ecclesiaecommendat Patri Christus, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pronobis. Qui in exemplum David, fideles humilesque benedicens, salutaris mysterii pascitalimentis.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 2, Caput 6
    • Contristatus est autem David, eo quod percussisset Dominus Ozam ( S2, 6, 8). Hebraeus: eo quod divisisset. Divisisse illum Dominus dicitur, quia locus ubi erat Ozam, vacuus apparuit. Et noluit David ad se divertere arcam Domini in civitatem David; sed divertit eam in domum Obed Edom Gethaei ( S2, 6, 10), qui Gethaeus ideo vocatur, eo quod in Geth pater ejus habitaverit.