Liber Secundus Samuelis

Caput 6

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23
PrécédentSuivant

V. 6 : Postquam autem venerunt ad aream Nachon, extendit Oza manum ad arcam Dei, et tenuit eam: quoniam calcitrabant boves, et declinaverunt eam.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 2, v. 47. 48. :

    Arca Dei labi bove calcitrante videtur,

    Oza manu tenet hanc, moxque cadens moritur.

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 6
    • Congregavit autem rursum David omnes electos Israel triginta millia, ut adducerent arcam Dei, ( S2, 6, 1 et S2, 6, 2) etc., usque ait, iratusque est indignatione Dominus, quod extendit Oza manum ad arcam et tenuit eam, quoniam calcitrabant boves contra Ozam, et percussiteum et mortuus est. ( S2, 6, 6 et S2, 6, 7) In hac historia beati reges et prophetae David, qui arcam Domini adduxissenarrantur, humilitas approbata, superbia damnata, et temeritas vindicata monstratur:quia et ipse David, qui coram arca Domini humiliter saltare non erubuit, moxpromissionem Filii Dei ex sua stirpe nascituri suscipere promeruit: et conjux, quaeeamdem illius humilitatem despexit, ejus semine fecundari non meruit, sed perpetuaesterilitatis poenas luit. Sacerdos quoque, qui arcam inconsiderata temeritate tetigit, ausus sui reatumimmatura morte purgavit. Ubi intueri necesse est quantum delinquat, qui ad corpus Domini reus accesserit,si devotus ille sacerdos morte mulctatur, qui arcam illam, Dominici videlicet corporisfiguram, minoriquam debuit veneratione corripuit. Verum juxta allegoriam David Christum, arca Ecclesiam significat, vel sacramScripturam. Quaesivit autem David arcam in civitatem suam adducere, sed causa intervenientecontraria, ad tempus eam alibi diverTit. Ac sic deinceps quod multum delectaveratexplicuit. Quia Dominus in carne apparens, Evangelium filiis Israel, suae videlicet genti,praedicavit; sed caecitas ex parte contigit in Israel donec plenitudo gentiumsubintraret (voir: Rm, 11) . Sed ut haec pateant manifestius, per singula videamus. Congregavit David omnes electos ex Israel triginta millia, quia Dominus Ecclesiamprimitivam ex Israel instituit, non quidem omnem Israel, sed electos quosquesibiconsocians. Non enim omnes qui ex Israel hi sunt Israelitae, sed filii promissionis deputanturin semine, qui triginta millia referuntur, id est, fidei operibus, et spei firmitateperfecti. Tria enim, propter confessionem sanctae Trinitatis, ad fidem pertinent: decempropter Decalogum legis, ad opera: mille, propter sui perfectionem, ad spem vitaeaeternae, quia superius aliquid non est, sicut numerus millenario major nullusest. Etsi enim millia, sive triginta millia, sive etiam mille millia dixeris, non ipsummille numerando transcendis, sed vel per se, vel per minores numeros saepius dicendomultiplicas. Tria ergo per decem multiplica, ne fides sine operibus mortua sit. Item triginta millia per mille multiplica: ut fides quae per dilectionem operatur,non alibiquam in coelis retributionem speret. Electi igitur ex Israel, populus recte credentes, operantes, sperantes insinuat.VIri autem Juda qui erant cum David, ipsos apostolos et doctores, qui lateri Christiquasi familiarius adhaerebant, indicant: qui utroque stipatus exercitu Dominus, arcamadducere, id est Ecclesiam dilatare, et in eorum qui non crediderunt cordibus fideminserere gaudet. Imponitur autem arca plaustro novo, ut Novi Testamenti gratia renovatis inbaptismo mentibus infundatur: unumque novum, novis viribus conservandummandatur. Erat quidem prius arca in domo Abinadab, qui erat in Gabaa, quia eadem quae nuncpraedicatur Ecclesiae fides, et ante incarnationis dominicae tempus florebat, in hisqui patriarcharum prophetarumquesunt devotionem secuti. Abinadab enim, qui interpretatur pater meus spontaneus, vel Abrahampatrem fidei, vel Moysen legislatorem significat: qui uterque in Gabaa custodit arcam:quia sublimi virtutis exemplo, credentium pectora munit. Unde et Gabaa collis interpretatur, qui est locus in civitateCariathiarim.
  • Liber 2, Caput 6
    • Et tenuit, inquit, arcam, quoniam calcitrabant boves. ( S2, 6, 6) Boves quippe calcitrare est praedicatores Evangelii liberius circa fidem agere,neque secundumconsuetudinem legis ingredi: sed sabbata, neomenias, circumcisionem,victimasque, spiritaliter interpretari: quos velut errantes corrigere tentabant, quidescendentes de Judaea docebant fratres: Quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvi fieri: ( Ac, 15) et quibus Jacobus ad Paulum: Vides, inquit, frater, quot millia sunt in Judaeis qui crediderunt, et omnes aemulatores sunt legis. ( Ac, 21)

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 6
    • Congregavit autem rursum omnes electos Israel, triginta millia ut adduceret arcam Dei, imponentes eam in plaustrum novum. Postquam autem venerunt ad arcam Nachon, extendit manum Oza ad arcam Dei, et tenuit eam, quoniam calcitrabant boves, et declinaverunt eam. Iratusque est indignatione Dominus contra Ozam: et percussit eum super temeritate. Qui mortuus est ibi juxta arcam Dei, ( S2, 6, 1, S2, 6, 6 et S2, 6, 7) etc. (voir: Beda, sl) In historia beati regis et prophetae David, qui arcam Dei adduxisse narratur, humilitas approbata, superbia damnata, et temeritas vindicata monstratur. Quia et ipse David, qui coram arca Domini humiliter saltare non erubuit, mox promissionem Filii Dei ex sua stirpe nascituri suscipere promeruit; et conjux, quae eamdem humilitatem despexit, ejus semine fecundari non merita, perpetuae sterilitatis poenas luit. Sacerdos quoque, qui arcam inconsiderata temeritate tetigit, ausus sui reatum immatura morte purgavit. Ubi intueri necesse est, quantum delinquat, qui ad corpus Domini reus accesserit, si devotus ille sacerdos morte mulctatur, qui arcam illam, Dominici videlicet corporis figuram, minori quam debuit veneratione corripuit. Verum, juxta allegoriam, David Christum, arca Ecclesiam significat. Quaesivit autem David arcam in civitatem suam adducere; sed, causa interveniente contraria, ad tempus eam alibi divertit, ac sic deinceps, quod multum delectaverat explevit. Quia Dominus in carne apparens, Evangelium filiis Israel, suae videlicet genti praedicavit; sed caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret. ( Rm, 11) Sed ut haec enucleatius pateant, per singula videamus. Congregavit David omnes electos ex Israel, triginta millia, quia Dominus Ecclesiam primitivam in Israel instituit: non quidem omnem Israel, sed electos quosque sibi consocians. Non enim omnes qui ex Israel, hi sunt Israelitae, sed filii promissionis deputantur in semine. ( Rm, 9) Qui triginta millia fuisse referuntur, id est, fidei operis et spei firmitate perfecti. Tria enim propter confessionem sanctae Trinitatis ad fidem pertinent; Decem propter Decalogum legis ad opera; Mille propter sui perfectionem ad spem vitae aeternae, qua superius aliquid non est, sicut numerus millenario major nullus est. Etsi enim millia, si triginta, si etiam mille millia dixeris, non ipsum mille numerando transcendis, sed vel per se, vel per minores numeros saepius ducendo multiplicas. Tria ergo per decem multiplica, ne fides sine operibus mortua sit. Item triginta per mille multiplica, ut fides quae per dilectionem operatur, non alibi quam in coelis retributionem speret. Electi igitur ex Israel, populos recte credentes, operantes, sperantes insinuent. Viri autem Juda, qui erant cum David, ipsos apostolos et doctores, qui lateri Christi quasi familiarius adhaerebant, indicent. Quo utroque stipatos exercitu Dominus, arcam adducere, id est, Ecclesiam dilatare, et in eorum qui non crediderunt cordibus inserere gaudet. Imponitur autem arca plaustro novo, ut Novi Testamenti gratia renovatis in baptismo mentibus infundatur, vinumque novum novis utribus conservandum mandetur. Erat quidem prius arca in domo Abinadab, qui erat in Gabaa: quia eadem quae nunc praedicatur Ecclesiae fides et ante incarnationis Dominicae tempus florebat in his qui patriarcharum prophetarumque sunt devotionem secuti. Abinadab enim, qui interpretatur pater meus spontaneus, et Abraham patrem fidei, et Moysen legislatorem significat. Qui uterque in Gabaa custodit arcam, quia sublimi virtutis exempla credentium pectora munit. Unde et Gabaa collis interpretatur, qui est locus in civitate Cariathiarim. Elata ergo foris arca, ludebat David et omnis Israel coram Domino diversis musicorum generibus; quia mox inchoante novae gratiae praeconio, Dominus ad exhibendas Deo Patri laudes humilitatis omnes invitat dicens: « Qui mihi ministrat, me sequatur (voir: Jn, 12) ; alii dando per Spiritum sermonem sapientiae, alii sermonem scientiae, alii genera linguarum, alii gratiam sanationum, » etc. (voir: 1Co, 12) Sed his atque hujusmodi charismatum generibus progrediente arca, id est, crescente Ecclesia primitiva, ventum est ad aream Nachon, id est, aream praeparatam, gentium videlicet Ecclesiam, fidei veritate consecrandam, de qua Joannes ait: Quia permundabit aream suam. ( Mt, 3, 12) [mauvais référencement: Mt, 3] Ubi sacerdos qui arcam incautius quasi corrigendo tetigit, mox a Domino percussus occubuit. Quia Judaeorum populus dum gentibus invidet, salutis se munere privat; dum legem vult Evangelio miscere, utriusque sibi gratiam tollit.
  • Liber 2, Caput 6
    • Et tenuit , inquit, eam, quoniam calcitrabant boves. ( S2, 6, 6) Boves quippe calcitrare est praedicatores Evangelii liberius circa fidem agere, neque secundum consuetudinem legis ingredi, sed sabbata, neomenias, circumcisionem, victimasque spiritualiter interpretari. Quos velut errantes corrigere tentabant, qui descendentes de Judaea docebant fratres: quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvi fieri. ( Ac, 15) Et de quibus Jacobus ad Paulum: Vides, inquit, frater, quot millia sunt in Judaeis, qui crediderunt, et omnes hi aemulatores sunt legis. ( Ac, 21) Ob causam ergo sacerdotis occisi, David noluit divertere ad se arcam Domini in civitatem David, sed divertit eam in domum Obededom Gethaei: quia respuentibus verbum Judaeis, ne amplius audita et non suscepta praedicatio noceret, apostoli ab eis ablati et ad gentes imbuendas sunt missi. Unde et locus areae Nachon, quae gentium fidem, domum gratiae, praeparatam demonstrat, percussio Oza nuncupatur: videlicet, quia illorum delicto salus contigit gentibus. ( Rm, 11) Obededom namque, qui interpretatur serviens homo, homo est utique de quo Dominus ad Patrem. Constitues, inquit, me in caput gentium. Populus, quem non cognovi, servivit mihi: ( Ps, 17, 44 et Ps, 17, 45) [mauvais référencement: Ps, 17] ubi et Judaeorum abjectionem, quasi Ozae mortem promittens, ait: Eripies me de contradictionibus populi . ( Ps, 17, 44) [mauvais référencement: Ps, 17] Nomen quoque urbis congruit. Geth enim interpretatur torcular: significans crucem, in qua vitis vera ( Jn, 15, 1) [mauvais référencement: Jn, 15] calcari et exprimi dignata est; a qua cunctus gentium populus merito Gethaeus appellari potest, cum dicit: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, ( Ga, 6) Tres autem menses, quibus ibidem arca demoratur, fides, spes et charitas est. Sicut enim diebus adimpletur mensis, ita singulae virtutes suis quaeque passibus ad perfectionem perveniunt. Hi menses, quousque plenitudo gentium intret, currere non cessant. Tandem rediens David arcam in civitatem David inducet, quia Dominus, Enoch et Elia praedicantibus, convertet corda patrum in filios (voir: Lc, 1) .

Auctor incertus

  • Liber 2, Caput 4
    • Congregavit autem David omnes electos ex Israel triginta millia. Surrexit itaque et abiit, et universus populus qui erat cum eo de viris Juda, ut adducerent arcam Dei super qua invocatum est nomen Domini exercituum, sedente cherubin super eam ( S2, 6, 1 et S2, 6, 2). Congregavit David omnes electos ex Israel triginta millia, quia DominusEcclesiam primitivam ex Israel instituit, non quidem omnem Israel, sed electosquosque sibi consocians; non enim omnes, qui ex Israel, ii sunt Israelitae; sed filii promissionis deputantur in semine (voir: Rm, 9, 8) . Qui triginta millia fuisse referuntur, id est fidei, operis, et speifirmitate perfecti; tria enim propter confessionem sanctae Trinitatis ad fidempertinent, decem propter decalogum legis opera, mille propter sui perfectionemad spem vitae aeternae, qua superius aliquid non est, sicut numero millenariomajor nullus est; si enim decem millia, si triginta millia, si etiam millemillia dixeris, non ipsum mille numerando transcendendo, sed per se vel perminores numeros saepius ducendo multiplicas. Tria ergo per decem multiplica, ne fides sine operibus mortua sit. Item triginta per mille multiplica, ut fides quae per dilectionem operatur,non alibi quam in coelis retributionem speret. Electi igitur ex Israel, populos recte credentes, operantes, sperantesinsinuant. Viri autem Juda qui erant cum David, ipsos populos et doctores, qui lateriChristi quasi familiarius adhaerebant, indicant; quo utroque stipatus exercitu,Domini arcam adducere, id est, Ecclesiam dilatare, et in eorum qui noncrediderunt cordibus inserere gaudet. Imponitur autem arca plaustro novo, ut novi Testamenti gratia renovatis inbaptismo mentibus infundatur, vinumque novum novis utribus mandetur. Erat quidem prius arca in domo Amminadab, qui erat in Gabaa; quia eadem quaenunc praedicatur Ecclesiae fides, et ante incarnationis Dominicae tempusflorebat in his qui patriarcharum prophetarumque sunt devotionem secuti. Amminadab enim, qui interpretatur Pater meus spontaneus, vel Abraham patremfidei, vel Moysen legislatorem significat, qui uterque in Gabaa custodit arcam,quia sublimi virtutis exemplo credentium pectora munit. Unde et Gabaa Collis interpretatur, qui est locus in civitateCariathiarim. Allata ergo foris arca, ludebat David et omnis Israel coram Domino ( S2, 6, 5)diversis musicorum generibus: quia mox inchoante novae gratiae praeconio,Dominus ad exhibendas Deo patri landes humilitatis omnes invitat dicens, Qui mihi ministrat, me sequatur ( Jn, 12, 26) ; alii dando per Spiritum sermonem scientiae, alii genera linguarum, alii gratiam curationum, etc. (voir: 1Co, 12, 8, 1Co, 12, 9 et 1Co, 12, 10) . Sed his atque hujusmodi charismatum generibus progrediente arca, id est,crescente Ecclesia primitiva, ventum est ad aream Naor, id est, areampraeparatam, gentium videlicet Ecclesiam fidei veritate consecrandam; de quaJoannes ait, Et permundabit aream suam ( Mt, 3, 12). Ibi sacerdos qui arcam incautius, quasi corrigendo tetigit, mox a Dominopercussus, occubuit: quia Judaeorum populus dum gentibus invidet, salutis semunere privat, dumque legem vult Evangelio miscere, utriusque sibi gratiamtollit. Et tenuit , inquit, eam, quoniam calcitrabant boves ( S2, 6, 6). Boves quippe calcitrare est, praedicatores Evangelii liberius circa fidemagere, neque secundum consuetudinem legis ingredi, sed sabbata, neomenias,circumcisionem victimasque spiritaliter interpretari. Quos velut errantes corrigere tentabant, qui descendentes de Judaea docebantfratres, quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvi fieri ( Ac, 15, 1); et de quibus Jacobus ad Paulum, Vides ,inquit, frater, quot millia sunt in Judaeis qui crediderunt, et omnes aemulatores sunt legis ( Ac, 21, 20)? Ob causam igitur sacerdotis occisi,noluit David ad se divertere arcam Domini in civitatem David, sed divertit eamin domo Obetedom Gethaei, quia respuentibus verbum Judaeis, ne amplius auditaet non suscepta praedicatio noceret, apostoli ab eis ablati et ad gentesimbuendas missi sunt. Unde et locus areae Naor, quae gentium fidem Domini gratiae praeparatamdemonstrat; Percussio Oza nuncupatur, videlicet quia illorum delicto salusgentibus advenit. Obetedom namque interpretatur Serviens homo; ille est utique de quo Dominusad Patrem, Constitues , inquit, me in caput gentium, populus quem non cognovi servivit mihi ( Ps, 17, 44 et Ps, 17, 45). Ubi et Judaeorum abjectionem, quasi Ozae mortem praemittens, ait: Eripies me de contradictionibus populi ( Ps, 17, 44). Nomen quoque urbis congruit, haec enim interpretatur Torcular, significanscrucem, in qua vitis vera calcari et exprimi dignata est, a qua cunctus gentiumpopulus merito Gethaeus appellari potest, cum dicitur: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi ( Ga, 6, 14). Tres autem menses quibus ibidem arca demoratur, fides, spes, et charitas est;sicut enim diebus adimpletur mensis, ita singulae virtutes suis quaequepassibus ad perfectionem veniunt. Hi menses quousque plenitudo gentium intret, currere non cessant. Tandem rediens David arcam in civitatem David inducet, quia Dominus, Enoch etHelia praedicantibus, convertet corda patrum in filios. Boves et arietes immolans, hoc est, eos qui aream Domini triturant, et oviumejus ducatum gerunt, martyrii sanguine coronans, et ipse quoque suaeincarnationis et passionis exemplum eatenus Judaeis non creditum palammanifestans; hoc enim significat quod et ipse David accinctus erat ephot lineo ( S2, 6, 14), quod de terra procreatum multiplici labore ad candorem vestispervenit, veritatem humanae carnis inter flagella triumphantis ostendit. Verum cunctis exsultantibus, et ad arcae coelestis introitum hymnosresonantibus, sola Michol filia Saul arcam ducentibus abest, quin etiam perspeculum David humiliatum despicit: quia credentibus in mundi fine Judaeis,erunt nonnulli qui Christum professione, sed opere sequantur Antichristum;quibus merito congruit quod eadem Michol, quae ob figurandam instabilitatemcarnalium, Aqua omnis interpretatur, non uxor David, sed filia Saul,appellatur, quia qui fide tenus Christo serviunt, non illius regno coronandi,sed persecutorum ejus, quos imitati sunt, anathemate sunt damnandi. Verum si despiciant humilitatem Ecclesiae, condemnantur; nihilominus arcaDomini suum locum ingreditur, et ponitur in medio tabernaculi, quod tetenderatei David, id est, fides Ecclesiae praedicatur, proficit, inseritur cordibusomnium, quos Dominus ad vitam praeordinaverat aeternam. Offert David holocausta et pacifica coram Domino ( S2, 6, 17), fidem devotionemque Ecclesiae commendat Patri Christus, qui est ad dexteram Dei, qui etiaminterpellat pro nobis, qui in exemplum David fideles humilesque benedicens,salubris mysteriis pascit alimentis, partitur singulis collyridam panis unam ( S2, 6, 19), illius utique qui de coelo descendit et dat vitam mundo. Et assaturam bubulae carnis unam ( S2, 6, 19), illius scilicet vituli saginati quipro revertente ad patrem filio juniore mactatus, et igne passionis assatus estdicens: Ex aruit velut testa virtus mea ( Ps, 21, 16). Et similam frixam oleo ( S2, 6, 19), carnem videlicet a peccati labe mundissimam,sed ob humanae salutis uberrimam dilectionem, crucis sartagine tortam. Et merito una panis collyrida, et una carnis assatura datur, quia unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et pater omnium ( Ep, 4, 5 et Ep, 4, 6). Aliter haec munera fideles accipiunt, quando unus panis, et unum corpus multi sumus in Christo, et suae carnis singuli lasciviam castigantes,ac servituti subjicientes. Spiritus sancti igne decoquunt, necnon et fructus operum bonorum oleomisericordiae pinguissimos compassione proximi fervere faciunt. At contra filia Saul frustra cubiculum regis ingressa, nullus conceptiseminis fetus datur, quia qui verbum Dei aure tenus percipiunt, absque bonioperis prole diem perpetuae mortis exspectant. In hac historia beati regis et prophetae David, qua arcam Dei adduxisse narratur, moraliter humilitas approbata, superbia damnata, et temeritas vindicata monstratur, quia et ipse David coram arca Domini humiliter saltando non erubuit, mox promissionem filii Dei ex sua stirpe nascituri suscipere promeruit; et conjunx, quae eamdem illius humilitatem despexit, ejus semine fecundari non merita, perpetuae sterilitatis poenam luit; intueri enim libetquanta virtutum munera David perceperat, atque in his omnibus quam forti se humilitate servabat; quem enim non extolleret ora leonum frangere, ursor umbrachia dissipare, despectis prioribus fratribus elegi, reprobato rege ad regni gubernacula ungi, timendum cunctis uno lapide Goliam exsternere, a rege proposita exstinctis allophylis numerosa praeputia reportare, promissum tandem regnum percipere, cunctumque Israeliticum populum sine ulla contradictione possidere (voir: Greg, 27 et Moral, 26) ? Et tamen cum arcam Dei Hierusalem revocat, quasi oblitus praelatum se hominibus, admixtus populisante arcam saltat; et quia coram arca saltare, ut creditur, vulgi mos fuerat,rex se in divino obsequio per saltatum rotat. Ecce quem Dominus cunctis singulariter praetulit, sic se sub Domino etexaequando minis, et abjecta exhibendo contemnit; non potestas regni ad memoriam ducitur, non subjectorum oculis saltando vilescere metuit, non sehonore praelatum caeteris ante ejus arcam, qui honorem dederat, recognoscit;coram Deo egit debilia vel extrema, ut illa ex humililate solidaret, quae coram hominibus gesserat fortia. Quid de ejus factis ab aliis sentiatur ignoro, ego David plus saltantem stupeo quam pugnantem; pugnando quippe hostem subdidit, saltando autem coramDomino semetipsum vicit. Quem Michol Saul filia adhuc ex tumore regii generis insana, cum humiliatumdespiceret dicens, Quam gloriosus fuit hodie rex Israel, discooperiens se ante ancillas servorum suorum, et nudatus est, quasi nudetur unus de scurris ( S2, 6, 20); protinus audivit: Ante Dominum, qui elegit me potius quam patrem tuum ( S2, 6, 21); ac paulo post ait: Et ludam et vilior fiam plus quam factus sum, eroque humilis in oculis meis ( S2, 6, 22). Ac si aperte dicat: Et vilescere coram hominibus appeto, quia me coram Deoingenuum per humilitatem quaero. Sunt vero nonnulli qui de semetipsis humilia sentiunt, quia in honoribuspositi, nihil se esse nisi pulverem favillamque perpendunt; sed tamen coramhominibus viles apparere refugiunt, et contra hoc quod de se interius cogitant,quasi rigida exterius venustate palliantur. Et sunt nonnulli qui viles videri ab hominibus appetunt, atque omne quod suntdejectos se exhibendo contemnunt; sed tamen apud se introrsus quasi ex ipsomerito ostensae vilitatis intumescunt, et tanto magis in corde elati sunt,quanto amplius in specie elationem premunt: quae utraque elationis bella, magnaDavid circumspectione deprehendit, mira virtute superavit: quia enim desemeptiso intus humilia sentiens, honorem exterius non quaerit, insinuatdicens: Ludam, et vilior fiam ( S2, 6, 22). Et quia per hoc quod vilem se exterius praebuit, nequaquam interiusintumescit, adjungit: Eroque humilis in oculis meis ( S2, 6, 22). Ac si dicat: Qualem me exterius despiciens exhibeo, talem me interiusattendo. Quid ergo acturi sunt quos doctrina elevat, si David ex carne sua venturumRedemptorem noverat, ejusque gaudia prophetando nuntiabat, et tamen insemetipso cervicem cordis valida discretionis calce deprimebat, dicens: Eroque humilis in oculis meis ( S2, 6, 22)? Sacerdos quoque, qui arcaminconsiderata temeritate tetigit, ausus sui reatum immatura morte purgavit,minores deterioresque demonstrat, qui intelligere non valent, et despiciunt velfacta vel dicta meliorum; sed eo ab eis non temere reprehendenda sunt, quoapprehendi nequaquam veraciter possunt. Saepe aliquid a majoribus dispensatorie agitur, quod a minoribus errorputatur; saepe multa a fortibus dicuntur, quae idcirco infirmi dijudicant, quiaignorant, quod bene bobus calcitrantibus inclinata illa testamenti arcasignavit, quam Levites, qui casurum credens erigere voluit, mox sententiammortis excepit. Quid est namque mens justi, nisi arca testamenti? Quae gestata bobuscalcitrantibus inclinatur, quia nonnumquam etiam qui bene praeest, dumsubjectorum populorum confessione concutitur, ad dispensationis condescensionemex sola dilectione permovetur. Sed in hoc quod dispensatorie agitur, inclinatio ipsa fortitudinis, casusputatur imperitis, unde et nonnulli subditi contra hanc manum reprehensionismittunt; sed ad vitia ipsa sua temeritate deficiunt. Levites ergo quasi manum adjuvans tetendit, sed delinquens vitam perdidit;quia dum infirmi quique fortium facta corripiunt, ipsi a viventium sortereprobantur. Aliquando etiam sancti viri quaedam minimis condescendentes dicunt, quaedamvero summa contemplantes proferunt, dumque vim vel condescensionis velaltitudinis nesciunt, audacter haec stulti reprehendunt. Ecquid est justum de sua condescensione velle corrigere, nisi inclinatamarcam superba reprehensionis manu relevare? Quid est justum de inconditalocutione reprehendere, nisi motum ejus fortitudinis lapsum putare? Sed perditvitam qui arcam Dei tumide sublevat, quia nequaquam sanctorum recta corrigerepraesumeret, nisi de se prius meliora sensisset, unde et Levites isdem recteOra dicitur, quod videlicet Robustus Domini interpretatur, quia praesumptoresquique nisi audaci mente robustos se in Domino crederent, nequaquam meliorumfacta vel dicta velut infirma judicarent.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Proemium, Caput 3
    • Quare percutitur Oza, qui manu tenuit arcam Domini, ne laberetur e plaustro in terram. Et quid significet temeritas ( S2, 6, 7) ejus, vel recalcitratio bobum, qui trahebant eam. Et reliqua. (voir: S2, 6, 6)
  • Liber 2, Caput 3
    • Et tenuit, inquit, eam, quoniam calcitrabant boves ( S2, 6, 6). Boves quippe calcitrare, est praedicatores Evangelii liberius circa fidem agere, neque secundum consuetudinem legis ingredi, sed sabbata, neomenias, circumcisionem victimasque spiritualiter interpretari, quos velut errantes corrigere tentabant, qui descendentes de Judaea docebant fratres: quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvi fieri ( Ac, 15, 1) [mauvais référencement: Ac, 15] , et de quibus Jacobus ad Paulum: ( Act. XXI) Vides, inquit, frater, quod millia sunt in Judaeis qui crediderunt, et omnes aemalutores sunt legis ( Ac, 21, 20) [mauvais référencement: Ac, 21]