V. 16 :
Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhaesit faucibus meis: et in
pulverem mortis deduxisti me.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 3
Factum est ergo in die quadam, Heli jacebat in loco suo, et oculi ejus
caligaverant, nec poterat videre lucernam Dei antequam exstingueretur.
(
S1, 3, 2) Prae nimia senectute oculi ejus caligaverant, nec poterat videre lucernam
Dei,cum arderet in tabernaculo antequam lux diurna fieret, quando eadem exstinguenda
eratlucerna, sicut per Moysen praecipitur, ut eadem lucerna luceret usque mane,
legibusExodi
(voir:
Ex, 27)
. Sive hoc significat, quod in caecitate sua ipse Heli permaneret,
donec fundituscumprole sua exstingueretur, hoc est, vita careret corporali.
Mystice autem caecitas Heli significat caecitatem cordis Judaeorum. Lucerna
quippe Dei, Dominus noster intelligendus est. Scimus enim quia in lucerna
testa exterius, et lumen interius est. Ipse namque per Prophetam dicit:
Exaruit velut testa virtus mea .
(
Ps, 21, 16) [mauvais référencement: Ps, 21] Quid per testam, nisi corpus ipsius accipitur? in qua testa lumen
Divinitatisexstitit, et flamma virtutum atque miraculorum effulsit. Cujus
utique virtutes atque miracula, principes seu sacerdotes Judaeorum, dumcredere contem
pserunt, veritatis lumen in eis exstinctum est. Et bene ait,
antequam exstingueretur,
(
S1, 3, 3) quia nec fulgore miraculorum, quae ab eo fulgebant, intelligere, nec
doctrinamejus corde intento capere potuerunt,donec ipsum sacerdotium simul cum templo
et populofunditus everteretur. De quibus etiam adhuc in persona Heli
dicitur:
Idcirco juravi domui Heli, quod non expietur iniquitas domus ejus victimis
et muneribus, usque in aeternum,
(
S1, 3, 14) quia peccatum sacerdotum Judaeorum quod in Christo admiserunt, videlicet
quianon solum contempserunt, sed etiam crucifixerunt, victimis atque sacrificiis
legalibususque in sempiternum expiari non potest.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 2, Caput 6
Et assaturam bubulae carnis unam
(
S2, 6, 19), illius scilicet vituli saginati, qui pro revertente ad patrem
filio juniore mactatus, et igne passionis assatus est, dicens:
Exaruit, velut testa, virtus mea.
(
Ps, 21, 16) [mauvais référencement: Ps, 21]
Auctor incertus
Liber 2, Caput 4
Congregavit autem David omnes electos ex Israel
triginta millia. Surrexit itaque et abiit, et universus populus
qui erat cum eo de viris Juda, ut adducerent arcam Dei super qua
invocatum est nomen Domini exercituum, sedente cherubin super
eam
(
S2, 6, 1 et
S2, 6, 2).
Congregavit David omnes electos ex Israel triginta millia, quia
DominusEcclesiam primitivam ex Israel instituit, non quidem omnem
Israel, sed electosquosque sibi consocians; non enim omnes, qui ex
Israel, ii sunt Israelitae; sed filii promissionis deputantur in semine
(voir:
Rm, 9, 8)
.
Qui triginta millia fuisse referuntur, id est fidei, operis, et
speifirmitate perfecti; tria enim propter confessionem sanctae
Trinitatis ad fidempertinent, decem propter decalogum legis opera, mille
propter sui perfectionemad spem vitae aeternae, qua superius aliquid non
est, sicut numero millenariomajor nullus est; si enim decem millia, si
triginta millia, si etiam millemillia dixeris, non ipsum mille numerando
transcendendo, sed per se vel perminores numeros saepius ducendo
multiplicas.
Tria ergo per decem multiplica, ne fides sine operibus mortua
sit.
Item triginta per mille multiplica, ut fides quae per dilectionem
operatur,non alibi quam in coelis retributionem speret.
Electi igitur ex Israel, populos recte credentes, operantes,
sperantesinsinuant.
Viri autem Juda qui erant cum David, ipsos populos et doctores, qui
lateriChristi quasi familiarius adhaerebant, indicant; quo utroque
stipatus exercitu,Domini arcam adducere, id est, Ecclesiam dilatare, et
in eorum qui noncrediderunt cordibus inserere gaudet.
Imponitur autem arca plaustro novo, ut novi Testamenti gratia renovatis
inbaptismo mentibus infundatur, vinumque novum novis utribus
mandetur.
Erat quidem prius arca in domo Amminadab, qui erat in Gabaa; quia eadem
quaenunc praedicatur Ecclesiae fides, et ante incarnationis Dominicae
tempusflorebat in his qui patriarcharum prophetarumque sunt devotionem
secuti.
Amminadab enim, qui interpretatur Pater meus spontaneus, vel Abraham
patremfidei, vel Moysen legislatorem significat, qui uterque in Gabaa
custodit arcam,quia sublimi virtutis exemplo credentium pectora
munit.
Unde et Gabaa Collis interpretatur, qui est locus in
civitateCariathiarim.
Allata ergo foris arca,
ludebat David et omnis Israel coram Domino
(
S2, 6, 5)diversis musicorum generibus: quia mox inchoante novae gratiae
praeconio,Dominus ad exhibendas Deo patri landes humilitatis omnes
invitat dicens,
Qui mihi ministrat, me sequatur
(
Jn, 12, 26) ; alii dando per Spiritum sermonem scientiae, alii genera
linguarum, alii gratiam curationum, etc.
(voir:
1Co, 12, 8,
1Co, 12, 9 et
1Co, 12, 10)
.
Sed his atque hujusmodi charismatum generibus progrediente arca, id
est,crescente Ecclesia primitiva, ventum est ad aream Naor, id
est, areampraeparatam, gentium videlicet Ecclesiam fidei veritate
consecrandam; de quaJoannes ait,
Et permundabit aream suam
(
Mt, 3, 12).
Ibi sacerdos qui arcam incautius, quasi corrigendo tetigit, mox a
Dominopercussus, occubuit: quia Judaeorum populus dum gentibus invidet,
salutis semunere privat, dumque legem vult Evangelio miscere, utriusque
sibi gratiamtollit.
Et tenuit
, inquit,
eam, quoniam calcitrabant boves
(
S2, 6, 6).
Boves quippe calcitrare est, praedicatores Evangelii liberius circa
fidemagere, neque secundum consuetudinem legis ingredi, sed sabbata,
neomenias,circumcisionem victimasque spiritaliter interpretari.
Quos velut errantes corrigere tentabant, qui descendentes de Judaea
docebantfratres,
quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis
salvi fieri
(
Ac, 15, 1); et de quibus Jacobus ad Paulum,
Vides
,inquit,
frater, quot millia sunt in Judaeis qui crediderunt, et omnes
aemulatores sunt legis
(
Ac, 21, 20)? Ob causam igitur sacerdotis occisi,noluit David ad se divertere
arcam Domini in civitatem David, sed divertit eamin domo Obetedom
Gethaei, quia respuentibus verbum Judaeis, ne amplius auditaet non
suscepta praedicatio noceret, apostoli ab eis ablati et ad
gentesimbuendas missi sunt.
Unde et locus areae Naor, quae gentium fidem Domini gratiae
praeparatamdemonstrat; Percussio Oza nuncupatur, videlicet quia illorum
delicto salusgentibus advenit.
Obetedom namque interpretatur Serviens homo; ille est utique de quo
Dominusad Patrem,
Constitues
, inquit,
me in caput gentium, populus quem non cognovi servivit
mihi
(
Ps, 17, 44 et
Ps, 17, 45).
Ubi et Judaeorum abjectionem, quasi Ozae mortem praemittens, ait:
Eripies me de contradictionibus populi
(
Ps, 17, 44).
Nomen quoque urbis congruit, haec enim interpretatur Torcular,
significanscrucem, in qua vitis vera calcari et exprimi dignata est, a
qua cunctus gentiumpopulus merito Gethaeus appellari potest, cum
dicitur:
Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu
Christi
(
Ga, 6, 14).
Tres autem menses quibus ibidem arca demoratur, fides, spes, et
charitas est;sicut enim diebus adimpletur mensis, ita singulae virtutes
suis quaequepassibus ad perfectionem veniunt.
Hi menses quousque plenitudo gentium intret, currere non cessant.
Tandem rediens David arcam in civitatem David inducet, quia Dominus,
Enoch etHelia praedicantibus, convertet corda patrum in filios.
Boves et arietes immolans, hoc est, eos qui aream Domini triturant, et
oviumejus ducatum gerunt, martyrii sanguine coronans, et ipse quoque
suaeincarnationis et passionis exemplum eatenus Judaeis non creditum
palammanifestans; hoc enim significat quod et ipse
David accinctus erat ephot lineo
(
S2, 6, 14), quod de terra procreatum multiplici labore ad candorem
vestispervenit, veritatem humanae carnis inter flagella triumphantis
ostendit.
Verum cunctis exsultantibus, et ad arcae coelestis introitum
hymnosresonantibus, sola Michol filia Saul arcam ducentibus abest, quin
etiam perspeculum David humiliatum despicit: quia credentibus in mundi
fine Judaeis,erunt nonnulli qui Christum professione, sed opere
sequantur Antichristum;quibus merito congruit quod eadem Michol, quae ob
figurandam instabilitatemcarnalium, Aqua omnis interpretatur, non uxor
David, sed filia Saul,appellatur, quia qui fide tenus Christo
serviunt, non illius regno coronandi,sed persecutorum ejus, quos imitati
sunt, anathemate sunt damnandi.
Verum si despiciant humilitatem Ecclesiae, condemnantur; nihilominus
arcaDomini suum locum ingreditur, et ponitur in medio tabernaculi, quod
tetenderatei David, id est, fides Ecclesiae praedicatur, proficit,
inseritur cordibusomnium, quos Dominus ad vitam praeordinaverat
aeternam.
Offert David holocausta et pacifica coram Domino
(
S2, 6, 17), fidem devotionemque Ecclesiae commendat Patri Christus, qui est
ad dexteram Dei, qui etiaminterpellat pro nobis, qui in exemplum David
fideles humilesque benedicens,salubris mysteriis pascit alimentis,
partitur singulis collyridam panis unam
(
S2, 6, 19), illius utique qui de coelo descendit et dat vitam mundo.
Et assaturam bubulae carnis unam
(
S2, 6, 19), illius scilicet vituli saginati quipro revertente ad patrem
filio juniore mactatus, et igne passionis assatus estdicens:
Ex aruit velut testa virtus mea
(
Ps, 21, 16).
Et similam frixam oleo
(
S2, 6, 19), carnem videlicet a peccati labe mundissimam,sed ob humanae
salutis uberrimam dilectionem, crucis sartagine tortam.
Et merito una panis collyrida, et una carnis assatura datur, quia
unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et
pater omnium
(
Ep, 4, 5 et
Ep, 4, 6).
Aliter haec munera fideles accipiunt, quando unus panis, et unum
corpus multi sumus in Christo, et suae carnis singuli lasciviam
castigantes,ac servituti subjicientes.
Spiritus sancti igne decoquunt, necnon et fructus operum bonorum
oleomisericordiae pinguissimos compassione proximi fervere
faciunt.
At contra filia Saul frustra cubiculum regis ingressa, nullus
conceptiseminis fetus datur, quia qui verbum Dei aure tenus percipiunt,
absque bonioperis prole diem perpetuae mortis exspectant.
In hac historia beati regis et prophetae David, qua arcam Dei adduxisse
narratur, moraliter humilitas approbata, superbia damnata, et temeritas
vindicata monstratur, quia et ipse David coram arca Domini humiliter
saltando non erubuit, mox promissionem filii Dei ex sua stirpe nascituri
suscipere promeruit; et conjunx, quae eamdem illius humilitatem
despexit, ejus semine fecundari non merita, perpetuae sterilitatis
poenam luit; intueri enim libetquanta virtutum munera David perceperat,
atque in his omnibus quam forti se humilitate servabat; quem enim non
extolleret ora leonum frangere, ursor umbrachia dissipare, despectis
prioribus fratribus elegi, reprobato rege ad regni gubernacula ungi,
timendum cunctis uno lapide Goliam exsternere, a rege proposita
exstinctis allophylis numerosa praeputia reportare, promissum tandem
regnum percipere, cunctumque Israeliticum populum sine ulla
contradictione possidere
(voir:
Greg, 27 et
Moral, 26)
? Et tamen cum
arcam Dei Hierusalem revocat, quasi oblitus praelatum se hominibus,
admixtus populisante arcam saltat; et quia coram arca saltare, ut
creditur, vulgi mos fuerat,rex se in divino obsequio per saltatum
rotat.
Ecce quem Dominus cunctis singulariter praetulit, sic se sub Domino
etexaequando minis, et abjecta exhibendo contemnit; non potestas regni
ad memoriam ducitur, non subjectorum oculis saltando vilescere metuit,
non sehonore praelatum caeteris ante ejus arcam, qui honorem dederat,
recognoscit;coram Deo egit debilia vel extrema, ut illa ex humililate
solidaret, quae coram hominibus gesserat fortia.
Quid de ejus factis ab aliis sentiatur ignoro, ego David plus saltantem
stupeo quam pugnantem; pugnando quippe hostem subdidit, saltando autem
coramDomino semetipsum vicit.
Quem Michol Saul filia adhuc ex tumore regii generis insana, cum
humiliatumdespiceret dicens,
Quam gloriosus fuit hodie rex Israel, discooperiens se ante
ancillas servorum suorum, et nudatus est, quasi nudetur unus de
scurris
(
S2, 6, 20); protinus audivit:
Ante Dominum, qui elegit me potius quam patrem tuum
(
S2, 6, 21); ac paulo post ait:
Et ludam et vilior fiam plus quam factus sum, eroque humilis
in oculis meis
(
S2, 6, 22).
Ac si aperte dicat: Et vilescere coram hominibus appeto, quia me coram
Deoingenuum per humilitatem quaero.
Sunt vero nonnulli qui de semetipsis humilia sentiunt, quia in
honoribuspositi, nihil se esse nisi pulverem favillamque perpendunt; sed
tamen coramhominibus viles apparere refugiunt, et contra hoc quod de se
interius cogitant,quasi rigida exterius venustate palliantur.
Et sunt nonnulli qui viles videri ab hominibus appetunt, atque omne
quod suntdejectos se exhibendo contemnunt; sed tamen apud se introrsus
quasi ex ipsomerito ostensae vilitatis intumescunt, et tanto magis in
corde elati sunt,quanto amplius in specie elationem premunt: quae
utraque elationis bella, magnaDavid circumspectione deprehendit, mira
virtute superavit: quia enim desemeptiso intus humilia sentiens, honorem
exterius non quaerit, insinuatdicens:
Ludam, et vilior fiam
(
S2, 6, 22).
Et quia per hoc quod vilem se exterius praebuit, nequaquam
interiusintumescit, adjungit:
Eroque humilis in oculis meis
(
S2, 6, 22).
Ac si dicat: Qualem me exterius despiciens exhibeo, talem me
interiusattendo.
Quid ergo acturi sunt quos doctrina elevat, si David ex carne sua
venturumRedemptorem noverat, ejusque gaudia prophetando nuntiabat, et
tamen insemetipso cervicem cordis valida discretionis calce deprimebat,
dicens:
Eroque humilis in oculis meis
(
S2, 6, 22)? Sacerdos quoque, qui arcaminconsiderata temeritate tetigit,
ausus sui reatum immatura morte purgavit,minores deterioresque
demonstrat, qui intelligere non valent, et despiciunt velfacta vel dicta
meliorum; sed eo ab eis non temere reprehendenda sunt, quoapprehendi
nequaquam veraciter possunt.
Saepe aliquid a majoribus dispensatorie agitur, quod a minoribus
errorputatur; saepe multa a fortibus dicuntur, quae idcirco infirmi
dijudicant, quiaignorant, quod bene bobus calcitrantibus inclinata illa
testamenti arcasignavit, quam Levites, qui casurum credens erigere
voluit, mox sententiammortis excepit.
Quid est namque mens justi, nisi arca testamenti? Quae gestata
bobuscalcitrantibus inclinatur, quia nonnumquam etiam qui bene praeest,
dumsubjectorum populorum confessione concutitur, ad dispensationis
condescensionemex sola dilectione permovetur.
Sed in hoc quod dispensatorie agitur, inclinatio ipsa fortitudinis,
casusputatur imperitis, unde et nonnulli subditi contra hanc manum
reprehensionismittunt; sed ad vitia ipsa sua temeritate deficiunt.
Levites ergo quasi manum adjuvans tetendit, sed delinquens vitam
perdidit;quia dum infirmi quique fortium facta corripiunt, ipsi a
viventium sortereprobantur.
Aliquando etiam sancti viri quaedam minimis condescendentes dicunt,
quaedamvero summa contemplantes proferunt, dumque vim vel
condescensionis velaltitudinis nesciunt, audacter haec stulti
reprehendunt.
Ecquid est justum de sua condescensione velle corrigere, nisi
inclinatamarcam superba reprehensionis manu relevare? Quid est justum de
inconditalocutione reprehendere, nisi motum ejus fortitudinis lapsum
putare? Sed perditvitam qui arcam Dei tumide sublevat, quia nequaquam
sanctorum recta corrigerepraesumeret, nisi de se prius meliora
sensisset, unde et Levites isdem recteOra dicitur, quod videlicet
Robustus Domini interpretatur, quia praesumptoresquique nisi audaci
mente robustos se in Domino crederent, nequaquam meliorumfacta vel dicta
velut infirma judicarent.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 2, Caput 3
Ponitur in medio tabernaculi quod tetenderat ei David
(
Ch1, 1, 16), id est, fides Ecclesiae praedicatur, proficit, inseritur cordibus omnium, quos Dominus
ad vitam praeordinaverat aeternam.
(voir:
Ac, 13, 48)
Offert David holocausta et pacifica coram Domino, id est, fidem devotionemque Ecclesiae
commendat Patri Christus ,
qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis
(
Rm, 8, 34). Qui in exemplum David fideles humilesque benedicens salubris mysterii pascit
alimentis.
Partitur singulis collyridam panis unam
(
S2, 6, 19) [mauvais référencement: S2, 6, 6]
, illius utique qui de coelo descendit, et dat vitam huic
mundo. (Joan. VI, 35, 48, etc.) Et
assaturam bubulae carnis unam
(
S2, 6, 19), illius scilicet vituli saginati, qui pro revertente ad patrem filio juniore mactatus
et igne passionis assatus est, dicens:
Exaruit velut testa virtus mea
(
Ps, 21, 16).
Et similam frixam oleo
(
S2, 6, 19), carnem videlicet a peccati labe mundissimam, sed ob humanae salutis uberrimam
dilectionem, crucis sartagine tostam. Et merito una panis collyrida, et una carnis
assatura
datur, quia
unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus, et pater omnium
(
Ep, 4, 5 et
Ep, 4, 6). Aliter haec munera fideles accipiunt, quando
unus panis et unum corpus multi sumus
(
1Co, 10, 17) in Christo, et suae carnis singuli lasciviam castigantes ac servituti subjicientes,
sancti Spiritus igne decoquunt, nec non et fructus operum bonorum, oleo misericordiae
pinguissimo compassione proximi fervere faciunt.
(voir:
S2, 6, 23)
At contra filia Saul frustra cubiculum regis ingressa, nullos concepti seminis fructus
dat: quia qui verbum Dei aure tenus percipiunt, absque boni operis prole diem perpetuae
mortis
exspectant. In hac historia beati regis et prophetae David, qua arcam Dei adduxisse
narratur,
moraliter humilitas approbata, superbia damnata et temeritas vindicata monstratur,
quia et
ipse David coram arca Domini humiliter saltare non erubuit
(voir:
S2, 6, 14)
, mox promissionem Filii Dei ex sua stirpe nascituri suscipere promeruit: et conjux,
quae eamdem illius humilitatem despexit, ejus semine fecundari non merita, perpetuae
sterilitatis poenas luit. Intueri enim libet quanta virtutum munera David percipiat,
atque in
his omnibus, quam fortiter se humilitate servabat. Quem enim non extolleret ora leonum
frangere? ursorum brachia dissipare,
(voir:
S2, 17, 38)
despectis prioribus fratribus eligi,
(voir:
S2, 16, 12 et
S2, 18, 28)
reprobato rege ad regni gubernacula ungi timendum cunctis uno lapide Goliam sternere
(voir:
S2, 16, 50)
, a rege proposita exstinctis allophylis numerosa praeputia reportare,
(voir:
S2, 18, 27)
promissum tandem regnum percipere, cunctumque Israeliticum populum sine ulla
contradictione possidere?
(voir:
S2, 5, 1)
Et tamen cum arcam Dei Hierusalem revocat, quasi oblitus praelatum se omnibus, admistus
populis ante arcam saltat. Et quia coram arca saltare, ut creditur, vulgi mos fuerat,
rex se
in divino obsequio per saltum rotat. Ecce, quem Dominus cunctis singulariter praetulit,
sese
sub Domino, et exaequando minimis et abjecta exhibendo contemnit. Non potestas regni
ad
memoriam reducitur, non subjectorum oculis saltando vilescere metuit: non se honore
praelatum
caeteris, ante ejus arcam, qui honorem dederat recognoscit. Coram Domino egit debilia
vel
extrema, ut illa ex humilitate solidaret quae coram hominibus gesserat fortia. Quid
de ejus
factis ab aliis sentiatur, ignoro: ego David plus saltantem stupeo, quam pugnantem;
pugnando
quippe hostem subdidit, saltando autem coram Domino semetipsum vicit: quem Michol
filia Saul
adhuc ex tumore regiae gentis insana, cum humiliatum despiceret, dicens:
Quam gloriosus fuit hodie rex Israel, discooperiens se ante ancillas servorum suorum,
et nudatus est, quasi si nudetur unus de scurris
(
S2, 6, 20), protinus audivit:
Vivit Dominus, quia ludam ante Dominum qui elegit me potius quam patrem
tuum
(
S2, 6, 21 et
S2, 6, 22). Et paulo post ait:
Et ludam, et vilior fiam plusquam factus sum, eroque humilis in oculis meis
(
S2, 6, 22). Ac si aperte dicat: Vilescere coram hominibus appeto, quia servare me coram Domino
ingenuum per humilitatem quaero. Sunt vero nonnulli qui de semetipsis humilia sentiunt,
quia
in honoribus positi nihil se esse, nisi pulverem favillamque, perpendunt; sed tamen
coram
hominibus viles apparere refugiunt, et contra hoc, quod de se interius cogitant, quasi
rigida
exterius venustate palliantur. Et sunt nonnulli qui viles videri ab hominibus appetunt,
atque
omne quod sunt, dejectos se exhibendo, contemnunt; sed tamen apud se introrsus, quasi
ex ipso
merito ostensae vilitatis intumescunt, et tanto magis in corde elati sunt, quanto
amplius in
specie elationem premunt. Quae utraque unius elationis bella, magna David circumspectione
deprehendit, mira virtute superavit. Quia enim de semetipso intus humilia sentiens,
honorem
exterius non quaerit, insinuat, dicens:
Ludam et vilior fiam
(
S2, 6, 22). Et quia per hoc quod vilem se exterius praebuit, nequaquam interius intumescit,
adjungit:
Eroque humilis in oculis meis
(
S2, 6, 22); ac si dicat: qualem me exterius despiciens exhibeo, talem me interius attendo. Quid
ergo acturi sunt, quos doctrina elevat, si David ex carne sua venturum Redemptorem
noverat,
ejusque gaudia prophetando nuntiabat, et tamen in semetipso cervicem cordis valida
discretionis calce deprimebat, dicens:
Eroque humilis in oculis meis
(
S2, 6, 22).
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Auctor incertus
Theutmirus; Claudius Taurinensis