V. 27 :
Edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum:
vivent corda eorum in saeculum saeculi.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 4, Caput 4
Quasi puer bona loquitur sensus electi hominis, quando ad loquendum
impellitur, nutu Spiritus sancti. Quid est ergo, quod dicit:
Inventa est in manu mea quarta pars stateris
argenti
(
S1, 9, 8)? Quae est ista pars stateris
argenti? Sed quia argenti nomine divina eloquia designantur,
argentum in manu pueri, est sermo divinus in virtute sciendi.
Sermonem quidem aliud est posse dicere, aliud est posse
sentire. Nam divina eloquia etiam reprobi eloquuntur, sentire
autem nisi electi non possunt. Sentitur etenim ea res, cujus
virtus agnoscitur. Nam et aegri pisces comedunt, sed vis
aegritudinis tollit eis experimentum saporis: ut quod videntur comedere,
prohibeantur et sentire. Sic sic nimirum carnales quique dum
coelestia loquuntur, quae non diligunt, velut aegri rebus utuntur, quas
sentire prohibentur. In manu ergo pueri argentum invenitur,
quando per humilitatis meritum sancti viri, coelestia quae loquuntur, in
magno affectu charitatis excipiunt: ut valde dulce sit eis superna
dicere, eo quod dulciter, ac valde dulcius per amorem
saturantur. Unde etiam scriptum est:
Edent pauperes, et saturabuntur
(
Ps, 21, 27). Quia enim cibus animae est sermo Dei:
pauperes edunt et saturantur, divites saturari non possunt: quia nimirum
electi viri, qui superna diligunt, quoties haec audiunt, ad haec
ferventius incalescunt; reprobi superna loquuntur, et audiunt, quae in
nulla dulcedine, ad mentis suae refectionem suscipiunt.
Quarta vero pars stateris argenti dicitur, pro qualitate
temporis. Nam ut alias partes hujus stateris videamus,
prophetae, apostoli, martyres intuendi sunt. Quia enim pro
qualitate temporis, singulis ordinibus distributa est sonoritas
praedicationis, velut singuli quartam partem stateris
habuere. Quartam ergo partem stateris illi exhibuerunt, cum
Synagogae adventum Redemptoris promitterent. Apostoli partem
suam dederunt, cum Judaeis eum, qui promissus fuerat, jam venisse
praedicarent. Martyres etiam partem suam tribuerunt, cum
infideles ad fidem Redemptoris adducerent. Quarta ergo pars
stateris remansisse cognoscitur: quia per episcopos et doctores sanctae
Ecclesiae, verbum fidei usque ad mundi finem electis fidelibus
exhibetur. Sed ab his verbum fidei bene praedicatur, quibus
per manus pueri subministratur, quia nimirum illi debent superna
praedicare, qui in mentis suae dulcedine meruerunt eorum suavitatem
cognoscere. Haec namque pars stateris datur, ut viam quis
rectae praedicationis plenius mereatur agnoscere: quia summi doctores
sanctae Ecclesiae auctoritatem praedicationis aliis committunt, nisi
eis, quos sciunt coelestia diligere, quae loquuntur. Quibus
verbis simpliciores ad litteram admonendi sunt, ut in viro Dei
pravitatem avaritiae suspicari non audeant, per hoc quod dicitur:
Ut demus homini Dei
(
S1, 9, 7), et
indicet nobis de via nostra
(
S1, 9, 8). Nam si propheta venalem sermonem haberet,
homo Dei non esset, et ipsius prophetiae spiritum habere nequaquam
posset. Hoc ergo cum dicitur, non exponuntur mores hominis
Dei, sed devotio accedentis: quia in magna eum Saul habebat veneratione,
in cujus conspectu apparere vacuus erubescebat. Et quia ad
ejusdem viri Dei venerationem eos fama celebris invitabat, adjungit:
Vocabatur enim Videns
(
S1, 9, 9).
Commentaires
Gregorius I (540-604)