Liber Primus Samuelis

Caput 9

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27
PrécédentSuivant

V. 7 : dixitque Saul ad puerum suum ecce ibimus quid feremus ad virum panis defecit in sitarciis nostris et sportulam non habemus ut demus homini Dei nec quicquam aliud

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 4, Caput 4
    • Nobilis etiam dicitur: quia superna conversatione conspicuus est, et de mundanae vitae rusticitate nihil habet. Inde enim nobilis cernitur, unde civis. Saecularium quippe hominum, quia nulla est morum compositio, quasi in exterioribus locis nutriti, rustici sunt. Ex consueta namque animi inhonestate, turpes proferunt motus corporis; et velut valde degeneres, urbanae consuetudinis gestum nesciunt, dum per omne quod agunt, vitae suae speciem vilitate terrenae obscuritatis operiunt. Quo contra viri Dei nobiles sunt, qui dum fortiter ea, quae divina sunt, agunt, in omni suo opere, superna luce resplendent: et nihil degenerositatis habent, qui in magna luce omnis suae conversationis radios proferunt coelestis originis. Ad hoc ergo a puero Saul ducitur, ut instruatur: quia qui in arce praelationis ponendi sunt, spirituali sensui perfectorum praedicatorum magisterio subjici monentur. Ab hoc puero nos duci admonet, qui dicit: Si spiritu ducimini, non estis sub lege ( Ga, 5, 18) . Quaerendum vero est, cur dubitative dicatur: Si forte indicet nobis de via nostra, propter quam venimus ( S1, 9, 6). Sed quia spiritualia discere appetit, quia ingentia dona gestit accipere: utrum eisdem donis sit dignus, scire non potest. Dubitare ergo incipit, qui tam magna promereri se suis meritis non praesumit. Quae nimirum dubitatio electis oritur ex virtute humilitatis. Quare et comitantis pueri voce Sauli dicitur: Si forte indicet nobis de via nostra ( S1, 9, 6). Quia nimirum spiritualis sensus non alta nobis sapere suggerit, non audacter de omnipotenti Deo praesumere, sed ejus dona cum summa sancti timoris reverentia postulare. Merito ergo puer dicitur, qui humilia semper docere praedicatur. Dum ergo dicit: Eamus illuc ( S1, 9, 6), et repente subjungit: Si forte indicet de via nostra ( S1, 9, 6), aperte indicat, quia in sensu electorum Dei spiritus operetur, dum ad spiritualia dona expetenda, et devote eos facit accedere, et de largitoris omnipotentia magna cum reverentia formidare. Unde et qui a spiritu ducitur, inopiam meritorum suorum respicere perhibetur, cum subditur: Dixitque Saul ad puerum suum: Ecce ibimus, quid feremus ad virum? Panis defecit in sitarciis nostris, et sportulam non habemus, ut demus homini Dei, nec quidquam aliud ( S1, 9, 7).
  • Liber 4, Caput 4
    • Habent proprium mentes humilium, ut spiritualia dona habeant, sed in iis quae habent, se non attendant. Quia enim a Spiritu sancto virtutum dona percipiunt, ideo sanctus spiritus, qui dona tribuit, ea eis ab aestimatione tollit, ut in virtute conversationis haec habeant, in tumore elationis non habeant. Bene ergo de Saule dicitur: Ab humero et sursum eminebat super omnem populum. Et dixit ad puerum suum: Panis defecit in sitarciis nostris, et sportulam non habemus: quia electi viri, et ad disponendum sanctae Ecclesiae culmen idonei, in eo etiam se per humilitatem parvos aspiciunt, in quo per virtutem magni sunt. Et panem quidem ad refectionem fidelium animarum habent in sapientia verbi, sportulam vero in memoria internae meditationis. Cum enim ea quae in secreta meditatione colligunt, servant in memoria ad eruditionem fidelium, velut panem in sportula reponunt. De his enim sportis in Evangelio dicitur: Impleverunt septem sportas de fragmentis (voir: Mt, 15, 37 et Mc, 8, 8) . Cum in mensa Domini panes abundant, sportae impleri praecipiuntur: quia cum electi anima in superna Redemptoris contemplatione reficitur, in eadem contemplatione veritatis eruditur, ut verbi alimonia, quae in se excrescere cernitur, in memoria ad eruditionem fidelium reponatur. Aliud etiam praeter panem et sportulam abundanter habent, qui cum virtute contemplationis, et doctrina verbi, abundant copia sanctae operationis. Ut ergo humilitas sanctorum in ordinandi regis locutione resonet, dicit: Panis defecit in sitarciis nostris, et sportulam non habemus, ut demus homini Dei, nec quidquam aliud ( S1, 9, 7): quia sanctus spiritus eos, qui ad ecclesiastici culminis regimen praeparantur, magnos facit in virtute interni muneris, sed omnino parvos in respectu propriae aestimationis. Dicat ergo puer: Eamus illuc, si forte indicet nobis de via nostra ( S1, 9, 6). Saul autem vacuum se inspiciat: quia Spiritus sanctus dum sensus honeste viventium instruit, audaces modo, modo timidos reddit. Audaces quidem, ut praesumant: timidos, ne superbiant. Impellit, ut necessaria postulent: retrahit, ne nimis praesumendo, vitium incurrant temeritatis. Et quia quos pavidos facit, per robur fiduciae ad praesumendum erigit, repente subinfertur: Rursus itaque puer Sauli respondit, et ait: Ecce inventa est in manu mea quarta pars stateris argenti, demus homini Dei, et indicet nobis de via nostra ( S1, 9, 8).
  • Liber 4, Caput 4
    • Quasi puer bona loquitur sensus electi hominis, quando ad loquendum impellitur, nutu Spiritus sancti. Quid est ergo, quod dicit: Inventa est in manu mea quarta pars stateris argenti ( S1, 9, 8)? Quae est ista pars stateris argenti? Sed quia argenti nomine divina eloquia designantur, argentum in manu pueri, est sermo divinus in virtute sciendi. Sermonem quidem aliud est posse dicere, aliud est posse sentire. Nam divina eloquia etiam reprobi eloquuntur, sentire autem nisi electi non possunt. Sentitur etenim ea res, cujus virtus agnoscitur. Nam et aegri pisces comedunt, sed vis aegritudinis tollit eis experimentum saporis: ut quod videntur comedere, prohibeantur et sentire. Sic sic nimirum carnales quique dum coelestia loquuntur, quae non diligunt, velut aegri rebus utuntur, quas sentire prohibentur. In manu ergo pueri argentum invenitur, quando per humilitatis meritum sancti viri, coelestia quae loquuntur, in magno affectu charitatis excipiunt: ut valde dulce sit eis superna dicere, eo quod dulciter, ac valde dulcius per amorem saturantur. Unde etiam scriptum est: Edent pauperes, et saturabuntur ( Ps, 21, 27). Quia enim cibus animae est sermo Dei: pauperes edunt et saturantur, divites saturari non possunt: quia nimirum electi viri, qui superna diligunt, quoties haec audiunt, ad haec ferventius incalescunt; reprobi superna loquuntur, et audiunt, quae in nulla dulcedine, ad mentis suae refectionem suscipiunt. Quarta vero pars stateris argenti dicitur, pro qualitate temporis. Nam ut alias partes hujus stateris videamus, prophetae, apostoli, martyres intuendi sunt. Quia enim pro qualitate temporis, singulis ordinibus distributa est sonoritas praedicationis, velut singuli quartam partem stateris habuere. Quartam ergo partem stateris illi exhibuerunt, cum Synagogae adventum Redemptoris promitterent. Apostoli partem suam dederunt, cum Judaeis eum, qui promissus fuerat, jam venisse praedicarent. Martyres etiam partem suam tribuerunt, cum infideles ad fidem Redemptoris adducerent. Quarta ergo pars stateris remansisse cognoscitur: quia per episcopos et doctores sanctae Ecclesiae, verbum fidei usque ad mundi finem electis fidelibus exhibetur. Sed ab his verbum fidei bene praedicatur, quibus per manus pueri subministratur, quia nimirum illi debent superna praedicare, qui in mentis suae dulcedine meruerunt eorum suavitatem cognoscere. Haec namque pars stateris datur, ut viam quis rectae praedicationis plenius mereatur agnoscere: quia summi doctores sanctae Ecclesiae auctoritatem praedicationis aliis committunt, nisi eis, quos sciunt coelestia diligere, quae loquuntur. Quibus verbis simpliciores ad litteram admonendi sunt, ut in viro Dei pravitatem avaritiae suspicari non audeant, per hoc quod dicitur: Ut demus homini Dei ( S1, 9, 7), et indicet nobis de via nostra ( S1, 9, 8). Nam si propheta venalem sermonem haberet, homo Dei non esset, et ipsius prophetiae spiritum habere nequaquam posset. Hoc ergo cum dicitur, non exponuntur mores hominis Dei, sed devotio accedentis: quia in magna eum Saul habebat veneratione, in cujus conspectu apparere vacuus erubescebat. Et quia ad ejusdem viri Dei venerationem eos fama celebris invitabat, adjungit: Vocabatur enim Videns ( S1, 9, 9).

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 9
    • Dixitque Saul ad puerum suum; Ecce ibimus: quid feremus ad virum Dei? ( S1, 9, 7) et reliqua. Non enim putabat Saul sibi asinas a Samuele aliter indicari, nisi pretiodivinationis, de quo puer ait, cum a Saule audisset: Panis defecit in sitarciisnostris:
  • Liber 1, Caput 9
    • Ecce inventa est in manu mea quarta pars stateris argenti, demus homini Dei. ( S1, 9, 8) Ideo ait: Quid feremus ad virum Dei? ( S1, 9, 7) Quod autem Sauli inquirenti de Vidente, responderunt dicentes:

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 1, Caput 6
    • Dixitque Saul ad puerum suum: Ecce ibimus: quid feremus ad virum ( S1, 9, 7)? Non enim putabat Saul sibi asinas a Samuele aliter indicari, nisi pretio divinationis, ideo ait: Quid feremus ad virum ( S1, 9, 7)?