V. 8 :
Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de
fragmentis, septem sportas.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 4, Caput 4
Habent proprium mentes humilium, ut spiritualia dona habeant, sed in
iis quae habent, se non attendant. Quia enim a Spiritu sancto
virtutum dona percipiunt, ideo sanctus spiritus, qui dona tribuit, ea
eis ab aestimatione tollit, ut in virtute conversationis haec habeant,
in tumore elationis non habeant. Bene ergo de Saule dicitur:
Ab humero et sursum eminebat super omnem
populum. Et dixit ad puerum suum: Panis defecit in
sitarciis nostris, et sportulam non habemus: quia
electi viri, et ad disponendum sanctae Ecclesiae culmen idonei, in eo
etiam se per humilitatem parvos aspiciunt, in quo per virtutem magni
sunt. Et panem quidem ad refectionem fidelium animarum habent
in sapientia verbi, sportulam vero in memoria internae
meditationis. Cum enim ea quae in secreta meditatione
colligunt, servant in memoria ad eruditionem fidelium, velut panem in
sportula reponunt. De his enim sportis in Evangelio dicitur:
Impleverunt septem sportas de fragmentis
(voir:
Mt, 15, 37 et
Mc, 8, 8)
. Cum in mensa Domini panes abundant, sportae impleri
praecipiuntur: quia cum electi anima in superna Redemptoris
contemplatione reficitur, in eadem contemplatione veritatis eruditur, ut
verbi alimonia, quae in se excrescere cernitur, in memoria ad
eruditionem fidelium reponatur. Aliud etiam praeter panem et
sportulam abundanter habent, qui cum virtute contemplationis, et
doctrina verbi, abundant copia sanctae operationis. Ut ergo
humilitas sanctorum in ordinandi regis locutione resonet, dicit:
Panis defecit in sitarciis nostris, et sportulam non
habemus, ut demus homini Dei, nec quidquam aliud
(
S1, 9, 7): quia sanctus spiritus eos, qui ad ecclesiastici
culminis regimen praeparantur, magnos facit in virtute interni muneris,
sed omnino parvos in respectu propriae aestimationis. Dicat
ergo puer:
Eamus illuc, si forte indicet nobis de via nostra
(
S1, 9, 6). Saul autem vacuum se inspiciat: quia
Spiritus sanctus dum sensus honeste viventium instruit, audaces modo,
modo timidos reddit. Audaces quidem, ut praesumant: timidos,
ne superbiant. Impellit, ut necessaria postulent: retrahit,
ne nimis praesumendo, vitium incurrant temeritatis. Et quia
quos pavidos facit, per robur fiduciae ad praesumendum erigit, repente
subinfertur: Rursus itaque puer Sauli respondit, et ait:
Ecce inventa est in manu mea quarta pars stateris
argenti, demus homini Dei, et indicet nobis de via
nostra
(
S1, 9, 8).
Commentaires
Gregorius I (540-604)