Evangelium secundum Matthaeum

PrécédentSuivant

V. 37 : Et comederunt omnes, et saturati sunt. Et quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 4, Caput 4
    • Habent proprium mentes humilium, ut spiritualia dona habeant, sed in iis quae habent, se non attendant. Quia enim a Spiritu sancto virtutum dona percipiunt, ideo sanctus spiritus, qui dona tribuit, ea eis ab aestimatione tollit, ut in virtute conversationis haec habeant, in tumore elationis non habeant. Bene ergo de Saule dicitur: Ab humero et sursum eminebat super omnem populum. Et dixit ad puerum suum: Panis defecit in sitarciis nostris, et sportulam non habemus: quia electi viri, et ad disponendum sanctae Ecclesiae culmen idonei, in eo etiam se per humilitatem parvos aspiciunt, in quo per virtutem magni sunt. Et panem quidem ad refectionem fidelium animarum habent in sapientia verbi, sportulam vero in memoria internae meditationis. Cum enim ea quae in secreta meditatione colligunt, servant in memoria ad eruditionem fidelium, velut panem in sportula reponunt. De his enim sportis in Evangelio dicitur: Impleverunt septem sportas de fragmentis (voir: Mt, 15, 37 et Mc, 8, 8) . Cum in mensa Domini panes abundant, sportae impleri praecipiuntur: quia cum electi anima in superna Redemptoris contemplatione reficitur, in eadem contemplatione veritatis eruditur, ut verbi alimonia, quae in se excrescere cernitur, in memoria ad eruditionem fidelium reponatur. Aliud etiam praeter panem et sportulam abundanter habent, qui cum virtute contemplationis, et doctrina verbi, abundant copia sanctae operationis. Ut ergo humilitas sanctorum in ordinandi regis locutione resonet, dicit: Panis defecit in sitarciis nostris, et sportulam non habemus, ut demus homini Dei, nec quidquam aliud ( S1, 9, 7): quia sanctus spiritus eos, qui ad ecclesiastici culminis regimen praeparantur, magnos facit in virtute interni muneris, sed omnino parvos in respectu propriae aestimationis. Dicat ergo puer: Eamus illuc, si forte indicet nobis de via nostra ( S1, 9, 6). Saul autem vacuum se inspiciat: quia Spiritus sanctus dum sensus honeste viventium instruit, audaces modo, modo timidos reddit. Audaces quidem, ut praesumant: timidos, ne superbiant. Impellit, ut necessaria postulent: retrahit, ne nimis praesumendo, vitium incurrant temeritatis. Et quia quos pavidos facit, per robur fiduciae ad praesumendum erigit, repente subinfertur: Rursus itaque puer Sauli respondit, et ait: Ecce inventa est in manu mea quarta pars stateris argenti, demus homini Dei, et indicet nobis de via nostra ( S1, 9, 8).