V. 2 :
Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? non enim lavant
manus suas cum panem manducant.
Poètes
Commentaires
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 2, Caput 3
Filii alieni mentiti sunt mihi
(
Ps, 17, 46). Filii non mei dicendi, sed potius alieni, quibus recte dicitur:
Vos ex patre diabolo estis, mentiti sunt mihi. Filii alieni inveteraverunt
(
Ps, 17, 46). Filii alieni, quibus ut renovarentur, novum testamentum attuli, in veterem hominem
remanserunt.
Et claudicaverunt a semitis suis
(
Ps, 17, 46). Et tanquam uno pede debiles, quia vetus tenentes, novum testamentum respuerunt,
claudi
effecti sunt, etiam in ipsa veteri lege potius suas traditiones sequentes, quam Dei.
(voir:
Mt, 15, 2)
Calumniabantur enim de manibus non lotis, quia tales erant semitae, quas ipsi fecerant,
et consuetudine triverant, aberrando ab itinere praeceptorum Dei.
Commentaires
Theutmirus; Claudius Taurinensis