Evangelium secundum Matthaeum

PrécédentSuivant

V. 14 : Sinite illos: caeci sunt, et duces caecorum; caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 4, Caput 4
    • Vocari etenim, est publica relatione dici. Videns autem est qui interna etiam respicit, quae mens carnalium non attendit. Unde et de sanctis animalibus dicitur: In circuitu et intus plena erant oculis. Qui in exterioribus circumspecti, et intrinsecus providi sunt. Quo contra carnalium doctorum praesumptionem in Evangelio Dominus arguens, ait: Si caecus caeco ducatum praestat, ambo in foveam cadunt ( Mt, 15, 14). Videns etiam dicitur, cui remota et absentia, praesentia sunt. Quod sanctis praedicatoribus bene convenit, qui per cognitionem tanto sunt praesentes spiritalibus, quanto in exterioribus intentionem figere dedignantur. Velut enim occulta patentia, et remota praesentia habent, qui ea, quae carnales scire nequeunt, semper intelligunt. Talis namque esse pastor sanctae Ecclesiae debet: quia in via coelestis patriae ad praebendum lumen subditis constitutus est. Semper ergo spargat radios lucis, ut fideles subjecti ex illuminationis suae experientia, alios ad illuminationem trahant. Sequitur, et dicit: Olim sic loquebatur in Israel unusquisque vadens consulere Deum: Venite, eamus ad Videntem ( S1, 9, 9).
  • Liber 6, Caput 2
    • Sed in hoc loco notandum est quia, dum rex superbus arguitur, electionis ejus tempora memorantur, ut tumor cordis sentiatur, non adfuisse eligendo, sed ex culmine crevisse praelato. A Domino quidem bonus electus est, sed dum crevit ex culmine, decrevit elatione. Dicit ergo: Cum esses parvulus in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es; modo versus ad praedam, fecisti malum in oculis Domini. Quasi dicat: Per veritatem humilitatis regnum promeruisti, sed nunc praetextu humilis, veritate tumidus regnum perdis. Quid enim sunt oculi cordis, nisi aspectus rationis? Nam qui integros visus rationis habet, perfecte illuminatus est. In oculis ergo suis est humilis, qui se perfecte respicit, et humilem perfecta visione cognoscit. His ergo verbis lapsi regis non solum praeterita humilitas, sed etiam rationis acuitas commendatur: quia videlicet tantus erat ratione, ut se perfecte cognosceret; et tantus virtute, ut se subtiliter intuens, vere humilem videret. Quia igitur cum arguitur, ejus praeterita memorantur, quid aliud, quam his, quae habebat, carere describitur? Nam superbire nequeunt, nisi qui prius oculos cordis perdunt. De libidinosis vero valde clarius constat: quia in fornicationis baratro se nunquam obruerent, si a luce intimae gloriae non ante caligarent. Qui quia alta pudicitiae praecepta contemnunt, etiam tumoris arguuntur. Qui ergo deponere praepositum regem venerat, dicit: Cum esses parvulus in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es; nunc fecisti malum in oculis Domini. ( S1, 15, 27 et S1, 15, 19) Quasi dicat: Superbus modo, et caecus juste deponeris, qui prius videns et humilis regnum sortiri meruisti. Nam et superbi Pharisaei ab ipsa veritate caeci nominantur, quae ad discipulos ait: Sinite eos; caeci sunt, et duces caecorum. ( Mt, 15, 14) Quae utique caecitas specialiter libidinosis ascribitur, quia nulla sunt vitia quae spissiores tenebras menti ingerant quam libido. At nunc plerosque videas stetisse clericos, sacerdotes corruisse. Quibus certe per Samuelis imperium dicitur: Cum esses parvulus in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es. ( S1, 15, 17) Quasi dicat: Cum in minori ordine illuminato corde pudicitiae praecepta servaveris: nunc, amissis oculis, in fornicationis baratrum corruisti. Ad praedam versus es, quia divina praecepta violenta praesumptione rupisti. Quia enim prohibente, et quasi minis armato et obstante Deo, ad violandum sacrarium castitatis irrumpunt: quasi per rapinam praedae, Amalech electa ad Domini terram ducunt. Et quia quantum possunt, lubrici praedicatoribus absconduntur, in conspectu Domini malum Saul fecisse reprehenditur. Quasi enim minans et terrens praedicator in carnis voluptate lapso dicat: Crimen immunditiae hominibus quidem absconditur, sed videnti omnia non celatur. Haec quidem et his similia cum impoenitentes audiunt, terreri nequaquam possunt. Unde etsi jam ratiocinatione capti sunt, velut angues per lubricum dilabi a tenentis se manibus satagunt. Caudam proferunt, caput abscondunt: quia videntur jam extrema operum, sed earumdem tegitur qualitas actionum. Unde et sequitur: Et ait Saul ad Samuelem: Imo audivi vocem Domini, et ambulavi per viam qua misit me Dominus, et adduxi Agag regem Amalech, et Amalech interfeci. ( S1, 15, 20)