V. 17 :
et ait Samuhel nonne cum parvulus esses in oculis tuis caput in tribubus Israhel
factus es unxitque te Dominus regem super Israhel
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 6, Caput 2
Quid est, quod ait:
Sine me, et indicabo tibi;
(
S1, 15, 16) nisi quia dum fallaces verbositati insistunt examinantibus
praelatis loquendi locum non tribuunt? Quasi dicat: Dum a
verbositate non desinis, ea quae audire debes, loqui me non
permittis. Potest etiam hoc verbo adulatoris intentio
derideri; qui dum blandimento laudis placere se credit, eos quos laudat,
se quasi tenere eisdem laudibus arbitratur. Tale est ergo ac
si laudatorem suum electus praesul honesta gravitate derideat, dicens:
Qui me laudas, loqui tibi dura non possum. Sine ergo, id est
permitte me loqui, et ea quae sum locuturus intellige. Et
quia, ut dixi, placere se laudando adulatores credunt, audire ab eis
dura, quos laudant, nequaquam putant. Quasi ergo jam laeta et
prospera auditurus, subsequitur Saul, dicens:
Loquere.
(
S1, 15, 16)
Sed electi viri, cum laudes suas audiunt, inter fomenta laudis a
rigore justitiae non mollescunt. Nam qui reproborum acta
despiciunt, excipere verba nequaquam possunt. Quia ergo
flecti laudibus nequeunt, laudatores improbos et subtili ratione
discutiunt, et districtis sententiis insequuntur. Unde
sequitur:
Et ait Samuel: Nonne cum parvulus esses in oculis tuis,
caput in tribubus Israel factus es? Unxitque te
Dominus in regem super Israel; misitque te Dominus in viam,
et ait: Vade, interfice peccatores Amalech, et pugnabis
contra eos usque ad internecionem eorum. Quare
ergo non audisti vocem Domini, sed versus ad praedam es, et
fecisti malum in oculis Domini?
(
S1, 15, 17,
S1, 15, 18 et
S1, 15, 19)
Liber 6, Caput 2
His quippe verbis superbi regis inobedientia subtiliter examinatur:
quia et prius dona collata objicit; deinde audaciam transgressionis per
ejusdem culpae exquisitionem ferit. Subtilis namque
examinatio est, quando sic versutus quisque peccator discutitur, ut ei
culpae excusatio nulla relinquatur, ut hunc ad mortem flagitii quasi
vinctum Dei sententia teneat, cui peccati confugium nullum
restat. Ut ergo omnis via fugiendi fallacibus superbis
obstruatur, memorantur ei et sublimitas dignitatis et modus ministerii,
cum dicit:
Nonne cum parvulus esses in oculis tuis, caput in
tribubus Israel factus es: et ait tibi Dominus: Interfice
peccatores Amalech?
(
S1, 15, 17 et
S1, 15, 18) Et ut circumdatum jam et obsessum ratiocinationibus
capiat, manum culpae injicit, dicens:
Quare ergo non audisti vocem Domini, sed versus ad praedam
es, et fecisti malum coram oculis Domini?
(
S1, 15, 19) Quasi dicat: Ecce quid eras, qui factus es, quid
debuisti facere, ecce quid fecisti; ecce quantum ab eo, quod debuisti
exercere, recesseris. Dum ergo intulit, dicens:
Quare fecisti malum in oculis Domini?
(
S1, 15, 19) quasi fallacem reum circumdando
comprehendit.
Liber 6, Caput 2
Sed in hoc loco notandum est quia, dum rex superbus arguitur,
electionis ejus tempora memorantur, ut tumor cordis sentiatur, non
adfuisse eligendo, sed ex culmine crevisse praelato. A Domino
quidem bonus electus est, sed dum crevit ex culmine, decrevit
elatione. Dicit ergo: Cum esses parvulus in oculis
tuis, caput in tribubus Israel factus es; modo versus ad
praedam, fecisti malum in oculis Domini.
Quasi dicat: Per veritatem humilitatis regnum promeruisti, sed nunc
praetextu humilis, veritate tumidus regnum perdis. Quid enim
sunt oculi cordis, nisi aspectus rationis? Nam qui integros
visus rationis habet, perfecte illuminatus est. In oculis
ergo suis est humilis, qui se perfecte respicit, et humilem perfecta
visione cognoscit. His ergo verbis lapsi regis non solum
praeterita humilitas, sed etiam rationis acuitas commendatur: quia
videlicet tantus erat ratione, ut se perfecte cognosceret; et tantus
virtute, ut se subtiliter intuens, vere humilem videret. Quia
igitur cum arguitur, ejus praeterita memorantur, quid aliud, quam his,
quae habebat, carere describitur? Nam superbire nequeunt,
nisi qui prius oculos cordis perdunt. De libidinosis vero
valde clarius constat: quia in fornicationis baratro se nunquam
obruerent, si a luce intimae gloriae non ante caligarent. Qui
quia alta pudicitiae praecepta contemnunt, etiam tumoris
arguuntur. Qui ergo deponere praepositum regem venerat,
dicit:
Cum esses parvulus in oculis tuis, caput in tribubus
Israel factus es; nunc fecisti malum in oculis Domini.
(
S1, 15, 27 et
S1, 15, 19)
Quasi dicat: Superbus modo, et caecus juste deponeris, qui prius
videns et humilis regnum sortiri meruisti. Nam et superbi
Pharisaei ab ipsa veritate caeci nominantur, quae ad discipulos ait:
Sinite eos; caeci sunt, et duces caecorum.
(
Mt, 15, 14) Quae utique caecitas specialiter libidinosis
ascribitur, quia nulla sunt vitia quae spissiores tenebras menti
ingerant quam libido. At nunc plerosque videas stetisse
clericos, sacerdotes corruisse. Quibus certe per Samuelis
imperium dicitur:
Cum esses parvulus in oculis tuis, caput in tribubus Israel
factus es.
(
S1, 15, 17) Quasi dicat: Cum in minori ordine illuminato corde
pudicitiae praecepta servaveris: nunc, amissis oculis, in fornicationis
baratrum corruisti.
Ad praedam versus es, quia divina praecepta violenta
praesumptione rupisti. Quia enim prohibente, et quasi minis
armato et obstante Deo, ad violandum sacrarium castitatis irrumpunt:
quasi per rapinam praedae, Amalech electa ad Domini terram
ducunt. Et quia quantum possunt, lubrici praedicatoribus
absconduntur, in conspectu Domini malum Saul fecisse
reprehenditur. Quasi enim minans et terrens praedicator in
carnis voluptate lapso dicat: Crimen immunditiae hominibus quidem
absconditur, sed videnti omnia non celatur. Haec quidem et
his similia cum impoenitentes audiunt, terreri nequaquam
possunt. Unde etsi jam ratiocinatione capti sunt, velut
angues per lubricum dilabi a tenentis se manibus satagunt.
Caudam proferunt, caput abscondunt: quia videntur jam extrema operum,
sed earumdem tegitur qualitas actionum. Unde et sequitur:
Et ait Saul ad Samuelem: Imo audivi vocem Domini, et
ambulavi per viam qua misit me Dominus, et adduxi Agag regem
Amalech, et Amalech interfeci.
(
S1, 15, 20)
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 14
Ait autem Samuel ad Saul: Sine me, et indicabo tibi quae locutus
sit Dominus ad me nocte.
Dixitque ei: Loquere.
Et ait Samuel: Nonne cum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus
Israel factus es?
(
S1, 15, 16 et
S1, 15, 16) Quid per increpationem hanc, nisi superbia elati regis objicitur?
Quodadcorrectionem suam poterit quisque qui praelatus est convertere.
Parvulum se Saul in suis prius oculis viderat, sed fultus temporali potentia, jamse
parvulum non videbat. Caeterorum namque comparationi se praeferens, quia
plus cunctis poterat, magnum seprae omnibus aestimabat. Miro autem modo,
cum apud se parvulus, apud Dominum magnus: cum vero apud semagnus apparuit, apud Deum
parvulus fuit. Plerumque ergo dum ex subjectorum affluentia animus
inflatur, in luxum superbiaeipso potentiae fastigio lenocinante
corrumpitur. Quod Sauli contigisse dicitur, cui et dicitur:
Nonne cum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus
es?
(
S1, 15, 17) Acsi diceretur: Cum tu te parvulum conspiceres, ego te prae caeteris
magnumfeci. Quiavero tu te magnum conspicis, a me parvulus
aestimaris. Unde cum a Samuele increparetur, quare vocem Domini non
audierit, ex ipso tastusuperbiae respondit, dicens:
Imo audivi vocem Domini, et ambulavi in via per quam misit me
Dominus.
(
S1, 15, 20) Malum enim supra malum adjecit, quia culpam suam non solum agnoscere
dignatusest, sed etiam superbiendo defendere studuit, ac per hoc defendendo
accumulavit. Denique in hoc quod subjungit:
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 15
Nonne cum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus
Israel factus es? Unxitque te Dominus in regem super
Israel
(
S1, 15, 17)? etc. Quid per increpationem Dominicae vocis, nisi
superbia elati regis abjicitur? Quod ad correctionem suam poterit
salubriter quisque convertere qui praelatus est. Cum ergo
Saul parvulum se in suis oculis aestimaret, caput in tribubus Israel
factus est; sed fultus temporali potentia, jam se parvulum non videbat.
Caeterorum namque comparationi se praeferens, quia plus
cunctis poterat, magnum se prae omnibus aestimabat. Miro autem modo cum
apud se parvulus, apud Dominum magnus; cum vero apud se magnus apparuit,
apud Dominum parvulus fuit. Plerumque ergo dum ex subjectorum
affluentia animus inflatur, in luxum superbiae, ipso potentiae fastigio
lenocinante, corrumpitur. Quam videlicet potentiam bene
regit, qui et tenere illam noverit et impugnare. Bene hanc
regit, qui scit per illam super culpas erigi, scit in illa cum caeteris
aequalitate componi. Humana etenim mens plerumque extollitur,
etiam cum nulla potestate fulcitur; quanto magis in altum se erigit, cum
se ei etiam potestas adjungit? Quam tamen potestatem certe dispensat,
qui sollicite noverit sumere ex illa quod adjuvet, et expugnare quod
tentat, et aequalem secum caeteris cernere, et tamen se peccantibus zelo
ultionis anteferre. Scriptum namque est:
Ducem te constituerunt, noli extolli, sed esto in illis quasi
unus ex illis
(
Si, 32). Illoque excusante quod omnia servaverit, juxta quod sibi
praeceptum fuerat, atque dicente:
Isidorus Hispalensis
565-636
Liber 2, Caput 32
Unde scriptum est:
Ecce cum esses parvulus in oculis tuis, caput te constitui in tribus
Israel
(
S1, 15, 17).
Sic pro qualitatibus subditorum disponuntur acta regnantium.
Ut saepe pro malo gregis etiam vere boni delinquat vita pastoris.
Ille enim, Deo attestante, laudatus, ille supernorum conscius David propheta,
populum numerando peccavit.
Et tamen vindictam populus, David peccante, suscepit.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 1, Caput 1
Veniens autem Samuel ad Saul, ait ad Saul. Sine me et indicabo tibi quae locutus
sit Dominus ad me nocte, dixitque ei: loquere. Et ait Samuel: Nonne cum parvulus esses
in
oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es
(
S1, 15, 16 et
S1, 15, 17) [mauvais référencement: S1, 15, 18]
? Parvulus in oculis suis est, qui in eo quod semetipsum considerat, imparem se
alienis meritis pensat. Nam quasi grandem se conspicit, quisquis se super aliena merita
elatione cogitationis extendit. Saul autem reprobus, in bono, quod coeperat, non permansit,
quia fastu susceptae potestatis intumuit: at contra David semper de se humilia sentiens,
ejusdemque Saul se comparatione postponens, postquam feriendi locum reperit, et pepercit
eidem
saevienti adversario, et humili se professione prostravit dicens:
Quem persequeris, rex Israel, quem persequeris? Canem mortuum et pulicem unum.
(
S1, 24, 15) Et certe jam unctus in regem fuerat,
(voir:
S1, 16, 1,
S1, 16, 12,
S1, 16, 13 et
S1, 16, seq)
jam exorante Samuele, et cornu super se olei fundente didicerat, quod eum divina
gratia, Saul reprobato, ad regni gubernacula possidenda servabat, et tamen persequenti
adversario mente se humili substernebat, cui divino judicio praelatum esse se noverat.
Illi
itaque se humiliter postponebat, quo per electionis gratiam incomparabiliter noverat
se esse
meliorem.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Isidorus Hispalensis 565-636
Theutmirus; Claudius Taurinensis