Liber Primus Samuelis

Caput 15

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35
PrécédentSuivant

V. 35 : et non vidit Samuhel ultra Saul usque ad diem mortis suae verumtamen lugebat Samuhel Saul quoniam Dominum paenitebat quod constituisset regem Saul super Israhel.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 6, Caput 2
    • Quid est ergo, quod propheta portare peccatum poenitentis regis renuit, nisi quia hunc non vere poenitentem vidit? Cui ea quae prius abjectionis verba respondit, quia eum immutandum minime cognovit. Qua nimirum prophetae constantia quidam nimis clementes hujus temporis sacerdotes arguuntur, qui conversatione infirmi sunt, temeritate fortes. Se se vix sustinent, et portanda suscipere aliorum onera audent; levia sua non ferunt, et importabilibus se subjiciunt. Ecce fortis propheta refugit suscipere onus regalis peccati, ut sacerdos Ecclesiae timeat, et peccatorum importabilium pondera subire pertimescat. Plerumque autem sic aliena peccata suscipiat, ut tamen ea quae expianda suscipit, flere eum, a quo sint commissa, permittat. Unde et Samuel portare peccatum regis minime promisit, et tamen eum, quem retulit, abjectum planxit. Nam de eo post pauca scriptum est: Lugebat Samuel Saul, quoniam Dominum poenitebat, quod constituisset eum regem super Israel. ( S1, 15, 35) Non quidem promisit ei portare peccatum regis, ut rex illud flere studeret. Sed tamen quem retulerat flebat, ut Dominum ei propitium faceret. Ad litteram vero, dum sententiam propheta ingeminat, irrevocabilem divinae aequitatis sententiam monstrat qua sic peccator projicitur, ut redire ad divinae misericordiae manum nunquam permittatur. Potest et aliter intelligi, quod reverti secum prophetam, ut adoret Dominum, rogat. Nam sancti viri, qui Dominum peccando non deserunt, ad eum necesse non habent ut poenitendo revertantur. Reverti enim abeuntis est. Quod nimirum peccatoribus per peccatum a Domino recedentibus convenit, justis permanentibus non convenit. Quid est ergo, quod reverti cum peccante Saul justus Samuel petitur, nisi quia electi praedicatores pro lapsis subditis velut poenitentes affliguntur et quasi recedentes veniunt, dum lapsos subditos paterna afflictione comitantur? Cum eis ergo revertuntur, cum peccata subditorum et ipsi subditi, qui peccaverunt, et praelati qui steterunt, pariter plangunt. Tale est igitur ac si dicat: Jam te paternis visceribus adhaerere per increpationem praedicationis mihi agnovi, quem nec longius peccare reliquisti. Quia ergo, te objurgante, resipui, mecum redire te rogo, quia propriis viribus ad tantae pravitatis magnitudinem delendam nequaquam sufficio. Sed tanti affectus preces recipiendae essent, si ex cordis veritate procederent; apte ergo hypocritae responsum est: Non revertar tecum. ( S1, 15, 26) Quasi dicat: Pro te sacrificare Deo nescio, quem veritate humilitatis Deo subditum non attendo; et quae priora ingeminans, ait: Quia projecisti sermonem Domini, projecit te Dominus, ne sis rex; ( S1, 15, 26) et, quia versuti et abjiciendi et deserendi sunt, sequitur: Et conversus est Samuel, ut abiret. ( S1, 15, 27) In qua profecto majorum decessione magis hypocritae amissionem temporalis honoris timent, quam aeternae haereditatis. Unde et quiescere etiam derelicti non possunt, sed ea quae agere per se non audent, impetrare aliis intervenientibus student. Bene ergo subjungitur: Ille autem apprehendit summitatem pallii ejus, quae scissa est. ( S1, 15, 27)
  • Liber 6, Caput 2
    • Quod in frusta conciditur, per parvas particulas mortuus secatur. Agag quippe interficitur, quando carnis vigor abstinentiis, vigiliis, ac spiritualibus meditationibus sic eliditur, ut nihil lascivum, nihil libidinosum movere sentiatur. Interfici quippe ejus, est carnem turpiter movere non posse. Sed interfecti cadaver integrum est, quando ejus motus remanet. Libido non remanet, quando solo pondere mentem gravat; cum videlicet membris simplex ac naturalis insidet motus carnis, sed libidinosi nil habet ardoris. Hoc ipsum autem, quia electorum mentes graviter tolerant, quasi regis mortui integrum cadaver portant. Quid vero est, quod in frusta conciditur, nisi quia nec ipsi naturali motui relinquere vigorem volunt? In frusta ergo conciditur, quia quoties pulsat, necatur. Dum ergo vices motuum convenire non sinuntur, quasi cadaver Agag in frusta conciditur. Vel fortasse talis est Agag iste, ut nisi concisus in frusta mori non possit. Ut enim superius dixi, more ignis libido succenditur; et, si negligenter exstinguitur, adjacens stipula velociter inflammatur. Magnus quoque ignis dispersus saepe exstingui melius potest. Nam cum in unum multi carbones conveniunt, ingentem massam prunarum faciunt. Ne ergo exstinguens comburatur, prunarum massa ante sapienter dispergitur, ut per singulorum carbonum frusta velociter exstinguatur. Quid enim cogitationes luxuriae, quid sunt libidinosi corporis motus, nisi carbones ignis? Qui nimirum si in corde aut in carne conveniunt, comburere cito possunt, exstingui facile nunquam possunt. Dispergatur ergo ignis, in frusta concidatur Agag, et custodiatur mens, ut immundas cogitationes dispergat, ne unam alteri adhaerere permittat. Quia enim agere non potest, ut innoxia nunquam cogitet, agat quod potest, ut statim cogitationem ejiciat, quae negligenter ad mentem intrat. Sic nimirum quasi ignem maximum in carbones singulos et velociter dividit, et celeriter exstinguit, si omnes flammas cogitationum sic separat, ut conjungi in mente neque per negligentiam, neque per desiderium sinat. Sic nimirum et motus corporis vigorem mentis reprimit, cum ad invicem convenire minime permittit. Motus quippe illecebrosus carnis, si per cogitationem minime pascitur, convenire cum altero non videtur. Glutinum quippe illecebrosorum motuum, immunda cogitatio est: quia qui libenter immunda videt, statim carnem ad amata concupiscendo violenter movet; quo libentius ac morosius cogitat, quasi carbones carbonibus, turpes turpioribus motus ligat. Teneat ergo fortem custodiam animi, qui potenter vult dispergere motus carnis. Intus quippe ante Agag dividitur, ut foris pariter in frusta dividatur; quia qui cogitationes malas convenire non patitur, et nimirum turpes motus carnis, quasi in frusta dividuntur. Sic nimirum Agag pinguissimus occiditur, si in frusta dividatur; quia sensum carnis cum immundis motibus, cum in corpore, tum in anima tunc potenter exstinguimus, si ad ejus singulas insidias singulari intentione vigilemus. Unde et Sapiens ille diligenter admonet, dicens: Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit, et de neglecto mors exit. ( Pr, 4, 23) Vita namque procedit, cum cor servatur, quia, dum immunditia omnis repellitur, ad virtutes conversorum spiritus animatur. In frusta ergo Agag a propheta conciditur, quando per doctorum consilium singulae immunditiarum particulae, et in corpore auditorum, et in mente perimuntur. Bene autem et coram Domino et in Galgalis concidi perhibetur; quia illi minutias illecebrosarum cogitationum, et turpium motuum dividere potenter possunt, qui et de omnipotente Deo, et de sanctis Scripturis cogitare sapienter sciunt. Sed, ut dixi, simulata bona malorum, saepe doctores non pro ipsis, sed pro aliis sustinent; quia quod simulate agunt non simulatoribus, sed videntibus prodest. Saepe quidem electi simulata bona malorum vident; sed quia corda nesciunt, bonum, quod fulgere videtur exterius imitantur. Saul Samuelem ut secum ad adorandum Dominum reverteretur, rogavit; sed ille reversus Agag in frusta concidit, quia electi doctores per opera, quae reprobi faciunt, electos ad bene vivendi studia convertunt. Sed quia idipsum dispensative, id est propter aliud faciunt, cum dispensationis necessitas transit, ipsos reprobos, quos quasi ad bona opera sequuntur, ad reprobi cordis impoenitudinem lapsos deserunt. Bene itaque subditur: Abiit autem Samuel in Ramatha, Saul vero ascendit in domum suam in Gabaa, et non vidit Samuel ultra usque ad diem mortis suae. ( S1, 15, 34 et S1, 15, 35)
  • Liber 6, Caput 2
    • Samuel autem in Ramatha abire dicitur. A reprobis quippe divisi doctores non eunt, sed abeunt. Vadunt quippe, quando corrigendos deserunt, quia quos velut irati dimittunt, ab eis postmodum bona emendatione invitati redeunt. Abire ergo doctoris, est impoenitentes impios perpetua animadversione deserere. Sic enim peccata ad mortem per impoenitudinem operantes deserunt, ut ad eos redire ulterius non cogantur. Bene ergo dixit: Non vidit Saul Samuelem ultra usque ad diem mortis suae. ( S1, 15, 35) Et quia hoc esse agendum in summae veritatis contemplatione percipiunt, in Ramatha abire memoratur. Consummata namque visio, est intimae veritatis ratio perfecta Ne ergo praedicatorum districtio nimia esse carnalibus judicetur, cum ab Ecclesiae communione reprobos in perpetuum separant, audiant; quia postquam Samuel in Ramatha venit, Saul ultra non vidit; quia illum doctor aeternaliter dividit, quem pertinere ad electorum numerum non cognoscit. Sed hoc fiducialiter creditur, si in forma Samuelis praedicatorum sanctae Ecclesiae charitatis affectus districtius videatur. Districtionis quippe zelus ostenditur, quia non vidisse Saul usque ad diem mortis suae memoratur. De affectu vero charitatis subjunctum est: Verumtamen lugebat Samuel Saul, quoniam Dominum poenitebat, quod constituisset regem Saul super Israel. ( S1, 15, 35)

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 14
    • Verumtamen lugebat Samuel Saul. Quoniam Dominum poenitebat, quod constituisset regem Saul super Israel. ( S1, 15, 35) Hic enim benignitas perfecta sanctorum in Samuele propheta erga Saulpraeostensaest, qui dum sciret Saul peccasse, ex affectu benignitatis lugebatcum. Sic etiam Paulus lugebat illos, qui post fornicationem et immunditiam non egeruntpoenitentiam (voir: 2Co, 2) .

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 19
    • (voir: Hebr, sl) Quaestio magna hic oritur, cum in praecedentibus legatur: Et non vidit Samuel Sau lem usque in diem mortis suae ( S1, 15, 35), quomodo hic prophetasse coram Samuele dicatur? Quam quaestionem Hebraei his duobus modis solvunt. Aut non vidit eum, quia quando junctus est Saul cuneo prophetarum, abscondit se Samuel ne videretur ab eo; aut non vidit eum indutum habitu regio quo indutus erat quando dictum est: « Non vidit eum usque in diem mortis suae; » subauditur, « indutum habitu regio. » Exspoliasse vero se non omnibus vestimentis, sed regalibus intelligendum est. (voir: Isid, sl) Item quaeritur quomodo et illi nuntii qui missi essent ad tenendum hominem et ad necem ducendum, talis spiritus participes effici meruerint? Et Saul ipse, qui miserat, veniens, et ipse sanguinem innocentem quaerens effundere, accipere meruit spiritum illum et prophetare. Quantum enim ad litteram attinet, non est mirum hominem reprobum ad momentum transitorie prophetasse, dum etiam similes multi prophetiae donum leguntur habuisse, sicut et Balaam ille reprobus, quem non tacet Scriptura judicio divino esse damnatum (voir: Nb, 22, Nb, 23 et Nb, 24) : sed tamen prophetiam habebant. Nec illa verba parum testantur huic sententiae, quae in Evangelio scripta sunt, multos dicturos in illa die: Domine, Domine, in nomine tuo, manducavimus, et bibimus [prophetavimus, et daemonia ejecimus] et in nomine tuo virtutes multas fecimus. ( Mt, 7, 22) [mauvais référencement: Mt, 7] Quibus tamen dicturus est: Non novi vos unquam: discedite a me, qui operamini iniquitatem. ( Mt, 7, 23) [mauvais référencement: Mt, 7] Mystice autem exemplum hujus Saul nuntiorumque ejus in hac sententia figurat nonnullos haereticos, qui aliquid boni de muneribus sancti Spiritus habent, sicut testamenta legis et Evangelii, baptismi sacramenta. Qui cum ad Ecclesiam catholicam veniunt, non est ullo modo in eis violandum, aut, quasi non habeant, tradendum. Sed tamen eos non ideo debere saluti confidere, quia non improbamus quod illos accepisse credimus; sed oportet eos cognoscere unitatem, et societatem in vinculo pacis, sine qua omnino quidquid habere potuerunt, quamvis sit sanctum atque venerandum, ipsi tamen nihilominus sunt tanto indigniores effecti praemio vitae aeternae, quanto illis donis non bene usi sunt, quae in hac vita, quae transitoria est, acceperunt. Item exemplum atque imago hujus Saul nuntiorumque ejus in hoc loco, Judaeorum non incongrue gestat personam, qui dum adversari cupiunt Christo, habent in ore sacramenta legis et prophetarum ad testimonium Christi, et cum Ecclesia, quasi cum prophetis, de Scripturis disputant, sicut illi cum prophetis vaticinabantur