V. 26 :
et ait Samuhel ad Saul non revertar tecum quia proiecisti sermonem Domini et proiecit
te Dominus ne sis rex super Israhel
Poètes
Petrus Riga
liber 1 , v. 293. 294. : Rex quia predictus Domino non pronus obedit,
Arripit hunc Domini spiritus ecce malus.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 4, Caput 4
Sed fortasse nonnulli moventur, quia contrarium videtur, quod hic
dicitur, et quod superius dicebatur. Ibi enim ait:
Non te abjecerunt, sed me, ne regnem super
eos, juxta omnia opera sua, quae fecerunt a die, qua
eduxi eos de terra Aegypti, usque
in diem hanc
(
S1, 8, 7 et
S1, 8, 8). Nunc vero dicit:
Unges eum ducem super populum meum Israel, et salvabit
populum meum de manu Philistiim: quia respexi populum meum:
venit enim clamor eorum ad me
(
S1, 9, 16). Superius quasi ab irato rex ordinari
permittitur, nunc quasi a pio et benigno ordinatur. Hujus
etiam benignitatis verba quis non videat, quantum a sententia illa
dissentiant, quae eidem a Samuele illata fuit?
Quia
, inquit,
projecisti sermonem Domini, projecit te Dominus, ne sis
rex
(
S1, 15, 26). Quod profecto celeriter solvimus, si ipsam
verborum vim subtiliter intueamur. Nam omnia haec divinae
benignitatis verba populi meritis ascribuntur:
Salvabit populum meum
(
S1, 9, 16); et,
respexi populum meum
(
S1, 9, 16); et,
clamor eorum venit ad me
(
S1, 9, 16). Pro illis ergo rex ordinari decernitur,
quorum clamor exauditur. Nam etsi pro futura nequitia
repellendus a regno erat Saul, tamen habebat in se, donec regnaret, unde
populo sibi subdito prodesse potuisset. Futurus certe erat
bello strenuus, mente elatus. Habiturus erat unde sibi
caderet, et unde aliis staret. Illud ergo unde prodesse
subditis poterat, Dominus providens dicit:
Salvabit populum meum de manu Philistiim
(
S1, 9, 16); et,
venit clamor eorum ad me
(
S1, 9, 16). Adhuc tamen valde contrarium videtur, ut
ejus populi clamorem exaudire credatur, qui eum abjecisse
reprehenditur. Ad quod respondendum est: quia erant in illo
populo et reprobi et electi. Ibi ergo abjecisse Dominum
reprobi arguuntur, hic electorum desideria ad omnipotentis Dei aures
perveniunt. Qua ex re quid colligendum est, nisi quia saepe
electis bonum est, quod mali rectores ordinantur? Non ergo
mirum est, si Deus quasi de abjectione sua irascitur, et regem ordinat:
quia ipsa dignitas futuri regis et mala erat, et bona. Mala
denique, quia superba: bona vero, quia in defensione subjectorum
strenua. Quod totum, et in sancta Ecclesia nunc fieri
cernimus: quia plerumque ille ejus primatum suscipit, qui verbo utilis
est aliis, mente tumidus sibi. Praedicando virtutes, velut
stando vitia destruit, sed alta de se sentiendo, cadit. Hic
itaque praedicando populum Dei salvat, sed semetipsum tumendo
praecipitat. Quasi rex potens verbo populi Dei occultos
adversarios atterit, sed elatione a regni sublimitate cadit.
Non ergo pro se, sed solum pro populo rex constituitur; quando ille in
sancta Ecclesia praeesse permittitur, qui bona quae praedicat,
superbiendo, aut nequiter vivendo, conculcat.
Liber 4, Caput 5
Hoc profecto hac unctione exprimitur, quod in sancta Ecclesia nunc
etiam materialiter exhibetur: quia qui in culmine ponitur, sacramenta
suscipit unctionis. Quia vero ipsa unctio sacramentum est, is
qui promovetur, bene foris ungitur, si intus virtute sacramenti
roboretur. Ipsas ergo olei virtutes prius videamus
attentius. Oleum quippe liquoribus aliis superfertur, oleum
ignem fovet, oleum vulnera curare consuevit. Per illud ergo
misericordiae bonum significat, quia scriptum de Domino est:
Miserationes ejus super omnia opera ejus.
(
Ps, 144, 9)
Quia ignem fovet,praedicationis gratiam designat, quae electorum
mentes illuminat.
Quia vero vulnera per oleum curantur, hoc profecto insinuat, quod
detergenda sunt vulnera peccatorum.Ungatur ergo caput regis,
quia spirituali gratia mens est replenda doctoris. Habeat in
unctione sua oleum, habeat misericordiam abundantem, quae sibi
virtutibus aliis praeferatur. Habeat oleum, ut dum ardorem
sancti Spiritus in se nutrit, lucere vehementer aliis per verbum
possit. Habeat nihilominus oleum medicinae, ut sapienter
disponat, qualiter peccatorum foetores tergat, et aegras mentes saluti
restituat. Sed lenticula Saul ungitur, non pro praesignanda
doctrina, sed ad exprimenda futura. Lenticula quidem parvum
est vas: quid ergo est, quod lenticula olei Saul ungitur, nisi quia in
fine reprobatur? Nam quia obedire Deo postea noluit, a
Samuele audivit:
Quia projecisti sermonem Domini, projecit te Dominus, ne sis
rex.
(
S1, 15, 26) Velut enim lenticula olei parum habuit, qui
spiritualem gratiam projiciendus accepit. Quod in rectoribus
quoque sanctae Ecclesiae convenienter accipitur.
Plerumque enim culmen praelationis accipiunt, qui in charitate Dei et
proximi perfecti non sunt. Quemdam namque affectum charitatis
habent, sed plenitudinem ejus non habent. Illa ergo rudis et
imperfecta mentis affectio, quid est nisi lenticula olei? Nam
dum ungit caput, et non replet: tota quidem effunditur, sed parum
exhibet. E contra autem cum electus rex, ungi praecipitur,
eidem prophetae Dominus ait:
Imple cornu tuum oleo, et veni mittam te ad Isai
Bethlehemitem: providi enim in filiis ejus mihi regem.
(
S1, 16, 1) Hinc est, quod idem electus rex plenitudinem unctionis
suae Dei laudibus imputans, ait:
Impinguasti in oleo caput meum, et poculum meum inebrians
quam praeclarum est.
(
Ps, 22, 5) Qui ergo gratiam unctionis non perseveraturus accepit,
dispensante Deo, per illius vasis liquorem ungitur, quo uncti defectio
signaretur. Sequitur:
Liber 5, Caput 3
Superius cum ordinandi regis negotium tractaretur, de eo, qui divino
judicio praeferendus erat caeteris, dictum est,
Quia erat electus, et bonus.
(
S1, 9, 2) Item de eo jam electo in regnum, et in medio populi
statuto Samuel ait:
Certe videtis, quem elegit Dominus, quoniam non est
ei similis in omni populo.
(
S1, 10, 24) [mauvais référencement: S1, 9, 24]
De eodem item rege nunc dicitur:
Filius unius anni erat Saul;
(
S1, 13, 1) ut dum attente laudatur, a Domino bonus electus fuisse
sentiatur. Cur ergo unius anni esse dicitur, cum regnare
coepisset, nisi ut ejus innocentia praedicetur? Nam ad
litteram, unius anni quomodo esse filius potuit, qui universo populo ab
humero et sursum eminebat? Quod ergo secundum litteram
intelligi non potest, intelligi per internae intelligentiae rationem
debet. Unius itaque anni rex esse describitur, ut donum
pueritiae in persona regis innocentiae bonum signet.
Unde et aeterni regni filiis jubetur:
Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli
estote.
(
1Co, 14, 20) Quod certe et Ecclesiarum pastoribus ipsa Veritas
comminatur, dicens:
Nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non
intrabitis in regnum coelorum.
(
Mt, 18, 3) De rege ergo, qui prius bonus, postea malus exstitit,
dicitur: quia unius anni fuit, cum coepit regnare, et duobus annis
regnavit. Licet enim multis annis regnaverit, illis solis
regnare dicitur, in quibus innocens et humilis fuisse
perhibetur. Nam postea superbus et inobediens audivit:
Quia projecisti sermonem Domini, projecit te Dominus, ne sis
rex.
(
S1, 15, 26) Se quidem a regno projectum cognovit, et tamen
projectus regnare non timuit. Quanta postea fortiter
egit? Sed ecce omnia illa tempora ad regnum ei deputata non
sunt. Illo ergo solum tempore nos vixisse gaudeamus, quo
innocenter et humiliter viximus. Nam illa tempora, quae in
saeculi vanitate, et fluxa carnis vita consumpsimus, quasi perdita
minime memorantur. Sunt adhuc quoque, qui ad rapiendum culmen
sanctae Ecclesiae ingeruntur: de quibus per prophetam Dominus queritur,
dicens:
Regnaverunt, et non ex me: principes exstiterunt, et ego
ignoravi.
(
Os, 8, 4) Qui nimirum dum quaedam fortiter agunt, rapinam invasi
culminis a Deo oblivioni traditam arbitrantur. Secum sua
opera numerant, et quod praeter Deum agunt, a Deo remunerandum
putant. Qui certe, ut rectius ea, quae agunt, enumerent, Saul
abjecti tot fortia facta numerent, quae divinus numerus nequaquam
tenet. Dicat ergo Saul:
Duobus annis regnavit super Israel,
(
S1, 13, 1) ut de omnibus sentiatur: quia quod nobis vivimus, mercede
vacuatur; et nequiter praeesse, non est veritas praeeminendi, sed
temeritas puniendae praesumptionis. Sed jam quid unius anni
rex fecerit, audiamus.
Liber 6, Caput 2
Corrigibilia equidem peccata portantur, quia postquam a delinquentis
voluntate discedunt, purgari satisfactione salubriter
possunt. Non autem portantur peccata eorum, in quorum
mentibus per impoenitudinem inviscerata sunt. Unde et Joannes
ait:
Est peccatum ad mortem, ne pro illo oret quis.
(
1Jn, 5, 16) Peccatum quippe ad mortem est, quod ab eo committitur,
qui resipiscere nunquam potest. Quod nimirum peccatum a
praepositis non portatur, quia sacerdotum orationibus aut oblationibus
non deletur. Saul autem per omnia superbos obstinatosque
designans, et tumere non cessat, et peccatum suum portari obsecrat;
importabile onus congerit, et quasi leve portari petit. Hoc
quidem toties in Ecclesia agitur, quoties hi, qui magna scelera libenter
committunt, eorum magnitudinem non attendunt. Importabilia
congregant, et haec levia, atque nullius esse ponderis
pensant. Peccata sua suis praepositis abscondunt, et ut vix
inveniri possint et argui, quantum possunt, eadem peccata levigant, ne
qui eis praesunt, eorum granditudinem attendant. Ad peccatum
etiam fortes sunt, ad flenda peccata debiles; volunt quidem peccati
delectationibus resolvi, sed poenitentiae nolunt acerbitate
purgari. Quid est ergo, quod dicit,
Porta peccatum meum,
(
S1, 15, 25) nisi quia et peccatorum dulcedinem in se ipsis excipiunt, sed
onerare praelatos onere eorumdem peccatorum volunt? Quidam
etiam sponte ad confitendum veniunt, sed pro quibus se accusant, non
ipsi lugent, sed poenitere alios obsecrant, fide sola salvari aestimant,
per poenitentiam revertere abjecti non curant. Unde et Saul
subdit, dicens:
Et revertere mecum ut adorem Dominum.
(
S1, 15, 25) Quasi enim recedens est praedicator, cum impudentes
abjicit; dicit ergo:
Revertere mecum ut adorem Dominum.
(
S1, 15, 25) Cum eo tantum a communione electorum non dividi putat,
quod fidem communem servat; vel certe Dominum adorare est subdi
religioni fidei, et custodiae bonae operationis. Quia vero
fictos hypocritas Saul insinuat, sequitur:
Ait Samuel ad Saul: Non revertar tecum, quia projecisti
sermonem Domini, et projecit te Dominus, ne sis rex.
(
S1, 15, 26)
Liber 6, Caput 2
Quid est ergo, quod propheta portare peccatum poenitentis regis renuit,
nisi quia hunc non vere poenitentem vidit? Cui ea quae prius
abjectionis verba respondit, quia eum immutandum minime
cognovit. Qua nimirum prophetae constantia quidam nimis
clementes hujus temporis sacerdotes arguuntur, qui conversatione infirmi
sunt, temeritate fortes. Se se vix sustinent, et portanda
suscipere aliorum onera audent; levia sua non ferunt, et importabilibus
se subjiciunt. Ecce fortis propheta refugit suscipere onus
regalis peccati, ut sacerdos Ecclesiae timeat, et peccatorum
importabilium pondera subire pertimescat. Plerumque autem sic
aliena peccata suscipiat, ut tamen ea quae expianda suscipit, flere eum,
a quo sint commissa, permittat. Unde et Samuel portare
peccatum regis minime promisit, et tamen eum, quem retulit, abjectum
planxit. Nam de eo post pauca scriptum est:
Lugebat Samuel Saul, quoniam Dominum poenitebat, quod
constituisset eum regem super Israel.
(
S1, 15, 35) Non quidem promisit ei portare peccatum regis, ut rex
illud flere studeret. Sed tamen quem retulerat flebat, ut
Dominum ei propitium faceret. Ad litteram vero, dum
sententiam propheta ingeminat, irrevocabilem divinae aequitatis
sententiam monstrat qua sic peccator projicitur, ut redire ad divinae
misericordiae manum nunquam permittatur. Potest et aliter
intelligi, quod reverti secum prophetam, ut adoret Dominum,
rogat. Nam sancti viri, qui Dominum peccando non deserunt, ad
eum necesse non habent ut poenitendo revertantur. Reverti
enim abeuntis est. Quod nimirum peccatoribus per peccatum a
Domino recedentibus convenit, justis permanentibus non
convenit. Quid est ergo, quod reverti cum peccante Saul
justus Samuel petitur, nisi quia electi praedicatores pro lapsis
subditis velut poenitentes affliguntur et quasi recedentes veniunt, dum
lapsos subditos paterna afflictione comitantur? Cum eis ergo
revertuntur, cum peccata subditorum et ipsi subditi, qui peccaverunt, et
praelati qui steterunt, pariter plangunt. Tale est igitur ac
si dicat: Jam te paternis visceribus adhaerere per increpationem
praedicationis mihi agnovi, quem nec longius peccare
reliquisti. Quia ergo, te objurgante, resipui, mecum redire
te rogo, quia propriis viribus ad tantae pravitatis magnitudinem
delendam nequaquam sufficio. Sed tanti affectus preces
recipiendae essent, si ex cordis veritate procederent; apte ergo
hypocritae responsum est:
Non revertar tecum.
(
S1, 15, 26) Quasi dicat: Pro te sacrificare Deo nescio, quem
veritate humilitatis Deo subditum non attendo; et quae priora
ingeminans, ait:
Quia projecisti sermonem Domini, projecit te Dominus, ne sis
rex;
(
S1, 15, 26) et, quia versuti et abjiciendi et deserendi sunt, sequitur:
Et conversus est Samuel, ut abiret.
(
S1, 15, 27) In qua profecto majorum decessione magis hypocritae
amissionem temporalis honoris timent, quam aeternae
haereditatis. Unde et quiescere etiam derelicti non possunt,
sed ea quae agere per se non audent, impetrare aliis intervenientibus
student. Bene ergo subjungitur:
Ille autem apprehendit summitatem pallii ejus, quae scissa
est.
(
S1, 15, 27)
Liber 6, Caput 2
Liquet, quam poenitudinem gerat, qui adhuc honorari
desiderat. Nam si sui peccati hunc veraciter poeniteret,
inhonorari potius quam honorari concupivisset. Admirari
igitur libet projecti cordis duritiam. Ut vir Dei mandatum
Conditoris exsequens, dicit:
Projecit te Dominus, ne sis rex:
(
S1, 15, 26) econtra vero qui abjectionis sententiam suscipit, per appetitum
elationis, honores quaerit. Quid est ergo, quod dicit:
Peccavi?
(
S1, 15, 30) Confessionem quidem peccati non honor aut gloria, sed
utilitas et contemptus sequi debet. Quid enim prodest
confiteri flagitia, si confessionis vocem non sequitur afflictio
poenitentiae? Tria quippe in unoquoque consideranda sunt
veraciter poenitente, videlicet, conversio mentis, confessio oris, et
vindicta peccati. Nam, qui corde non convertitur, quid
prodest ei, si peccata confiteatur? Peccatum quod diligitur
confitendo minime deletur. Nonnulli quidem sunt qui peccata
confitendo aperiunt, sed non convertendo, nequaquam
detestantur. Hi profecto confitendo nihil agunt, quia quod
loquendo ejiciunt, amando introducunt. Unde et salubriter
confiteri volentibus Scriptura insinuat, dicens:
Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad
salutem.
(
Rm, 10, 10) Quid est corde credere ad justitiam, nisi voluntatem
dirigere ad fidem, per dilectionem operantem? Cum ergo quis
cordis intentionem ad justitiam per amorem dirigit, per initium bonae
voluntatis, fructum habet bonae conversionis. Hic certe jam
ad salutem confitetur, quia plus loquendo de vulnere ejicit quam
conversione compunxit. Tertia ergo species, id est vindicta,
quasi medicina necessaria est; ut apostema reatus, quod conversione
compungitur, confitendo purgetur, afflictionisque medicina
sanetur. Ergo qui corde ad justitiam non credit, confessionem
ad salutem nequaquam facit, quia velut malae arboris folia ostendit,
cujus altas radices figit in corde. Signum ergo verae
confessionis non est in oris confessione, sed in afflictione
poenitentiae. Tunc namque bene conversum peccatorem cernimus,
cum digna afflictionis austeritate delere nititur, quod loquendo
confitetur. Unde Joannes Baptista male conversos Judaeos ad
se confluentes increpans, ait:
Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura
ira? Facite ergo dignos fructus
poenitentiae.
(
Mt, 3, 7) In fructu ergo, non in foliis aut ramis poenitentia
cognoscenda est. Quasi arbor quippe bona voluntas
est. Confessionis ergo verba quid sunt aliud, nisi
folia? Non ergo nobis folia propter seipsa, sed propter
fructum expetenda sunt; quia idcirco omnis confessio peccatorum
recipitur, ut fructus poenitentiae subsequatur. Unde et
Dominus arborem foliis decoram, fructu sterilem maledixit
(voir:
Mc, 11)
; quia confessionis ornatum non recipit sine fructu
afflictionis. Saul ergo, qui confitetur et honorari vult, non
affligi et humiliari, quid designat, nisi eos qui confessionem sterilem
habent, et fructum non habent; qui decorem confessionis verbis humilibus
praeferunt, sed verborum virorem, non humilitate poenitentiae,
sequuntur?
Liber 6, Caput 2
Sed quid antiquos attendimus, cum nunc tantam lapsorum regum
multitudinem videamus? Catervatim namque nunc in flagitia
corruunt, non solum subjecti debiles, sed etiam praelati et sacerdotes
negligentes. Lubrica peccando agunt, qui ordine ministerii
sacramentis coelestibus deputati sunt. Sed plerique illorum
dum quodammodo ad cor redeunt, se errasse confitentur. Qui
tamen sic volunt contra se peccata proferre, ut velint adhuc de officio
sacri ordinis honorari; turpes in secreto se proferunt, sed foris
praeter ordinis celsitudinem videri humiles erubescunt. Quid
ergo isti nisi abjectos se vident, et tamen velle honorari
audent? Saepe autem non a seipsis veniunt, sed inviti
capiuntur; abjectionis suae mandata percipiunt, et tamen rogant, ut
honorentur. Volunt quippe immunda agere, sed audent sacris
altaribus inhaerere. Ecce quot Saules attendimus, quot reges
lapsos a sanctae Ecclesiae culmine contemplamur. Quorum
profecto singulis dicendum est:
quia projecisti sermonem Domini, projecit te Dominus, ne sis
rex:
(
S1, 15, 26) ut ministerium coeleste non agant, quos terrena flagitia
inquinare non cessant. Sed hoc profecto dicere possumus,
lubricis tamen ministris suadere non possumus. Nam Saul et
abjectum se audivit et regnavit; quia immundi sacerdotes se sacerdotali
culmine dejectos per luxuriae inquinamenta cognoscunt; et tamen contra
Dei voluntatem sacra mysteria tractare non desinunt. Sed rex
contra Domini voluntatem regnans, non est rex, sed tyrannus fuit; quia
sacerdos indignus, qui merito suae inquinationis abjicitur, cum
ministrare praesumit, ad tantae gloriae culmen damnandus
ascendit. Unde et tyrannos terrere volens coeli ille magnus
senator:
Qui manducat panem,
(
1Co, 11, 27) inquit,
et bibit sanguinem Domini indigne, judicium sibi manducat,
et bibit.
(
1Co, 11, 27) Plerumque autem instanti confessione agitur, ut
confitentibus de cordis etiam conversione credatur. Aliquando
reproborum falsam humilitatem electi praedicatores accipiunt, ut exemplo
eorum alii ad salutem perducantur. Duo quippe in hypocritis
agnoscunt, unum intus, alterum foris. Intus quidem purum
malum, foris bonum simulatum. Utrumque detestantur, sed saepe
praetextum boni in eis simulant; ut qui bonum foris cernunt malum
interius nesciunt, boni quod aspiciunt exempla sequantur.
Bene ergo subjunctum est:
Reversus ergo Samuel secutus est Saul, et adoravit Saul
Dominum.
(
S1, 15, 31)
Liber 6, Caput 2
Per malum quippe, quod interius latebat, audire meruit:
Projecit te Dominus, ne sis rex.
(
S1, 15, 26) Sed ut praetextu boni ad ejusdem boni veritatem alios
traheret, Samuel Saul sequi voluit, et eum adorare Dominum
vidit. Quandoque etiam mala regum, et terrae magnorum
toleranda sunt, ne exasperati ad pejora dilabantur. Deos
quippe gentium filii Israel saepe coluerunt. Unde et de
conversis a Samuele superius dictum est:
Abstulerunt filii Israel de medio sui Baalim et
Astaroth.
(
S1, 7, 4) Et fortasse si abjectus rex secum ad adorandum Dominum
revertentem prophetam non cerneret, daemonum simulacra
adoraret. Et projicit ergo eum, et cum eo revertitur; quia in
potentibus hujus saeculi sic est damnanda iniquitas, ut bonum quod
habent exasperati non perdant. Saepe enim mali sunt in
occulto, et bonum quod cernitur alii devotius imitantur. Mala
certe potentum saeculi, magna eis mala sunt; sed bona quae proferunt, ad
exemplum fidelium, magis quam bona aliorum prosunt. Bene ergo
Samuel cum abjecto rege revertitur; quia electi praedicatores, saeculi
potentes et pro iniquitate percutiunt, et pro exemplo bona agere quaedam
sinunt. Unde et sequitur:
Dixitque Samuel: Adducite Agag regem
Amalech. Et oblatus est ei Agag pinguissimus
tremens.
(
S1, 15, 32)
Liber 6, Caput 3
Quasi enim lugentem consolans, ait: Cur projecti persona plangitur, cum
melior subrogatur? Unde et Saul non provisus, David autem
provisus ostenditur. Quantus ergo, et qualis fuerit, citata
consideratione pensetur, qui judicio et electione Dei omnipotentis
decernitur. Quid est autem quod Deus providet, et propheta ad
ungendum mittitur; nisi quia sanctae Ecclesiae spirituales mores
describuntur, quae constituere nulla cernitur, nisi quae praeeligere et
praeordinare Deum contemplatur?
Veni,
(
S1, 16, 1) inquit,
mittam te ad Isai Bethlehemitem. Providi
enim in filiis ejus regem.
(
S1, 16, 1) Quasi dicat: A te nihil praesumas, sed illum, quem
praevidi, ordinando subsequeris. Unde et paulo post subdit,
dicens:
Et unges quem monstravero tibi.
(
S1, 16, 3) Quid est hoc, nisi quia prophetae esse debent, qui in
culmine Ecclesiae alios volunt ordinare? Praevisum namque a
Deo cognoscere possunt, si ad inveniendum personam eligendi pontificis
sacras consulunt Scripturas. Quasi enim loquente Deo
ostenditur, cum talis Pastor eligitur, qualis per sacrum eloquium
commendatur. Ad litteram vero Samueli venire a Domino
dicitur, ut a reprobi et abjecti regis compassione revocetur.
Si vero luctu assiduo lapsi restitutionem poscebat, ei venire fuit, a
tali intentione quiescere. Et cornu suum oleo implevit, quia
pastoralem sublimitatem in ungendo rege laudis nitore
temperavit. Cornu quippe aspero Saul impetiit, quia peccantem
velut magno impetu prostravit, dicens:
Quia projecisti sermonem Domini, projecit te Dominus, ne sis
rex.
(
S1, 15, 26)
Quid est ergo, quod cornu impleri oleo praecipitur, nisi quia
ungendi regis justitia commendatur? Quasi dicat: Rex, qui
modo ungitur, non erit increpatione feriendus, sed mirae laudis favore
praedicandus, non eget impeti, sed faveri. Ad Isai
Bethlehemitem mittitur, ut rex, qui eligitur, permansurus esse
doceretur. Per patriarcham quippe Jacob longe ante regni
mansuri status ostensus est, quia dixit:
Non deficiet sceptrum de Juda, et dux de femoribus ejus,
donec veniat, qui mittendus est.
(
Gn, 49, 10) In filiis ergo Isai rex praevisus asseritur, ut rex,
qui ungi praecipitur, non ut Saul recessurus, sed durabilis doceatur.
Quasi prophetam in abjecti angustia tabescentem excitet,
dicens: Cur abjectus pro culpa plangitur, cum laudandus
subrogetur?
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 14
Dixitque Saul ad Samuel: Peccavi, quia praevaricatus sum sermonem
Domini,
(
S1, 15, 24) et reliqua usquequo ait,
et projecit te Dominus ne sis rex super Israel.
(
S1, 15, 26) Corripit propheta regem pro inobedientia, quia mandatum explere non
curavit,praedixitque ei regnum dimissurum, quia rectitudinem mandatorum Dei
sequinoluit. Et merito ille de potestatis culmine abjicitur, qui rite
regimen tenerenescit. Ipse enim regimen rite tenet, qui se superiori per
humilitatem ad obediendumsubjicit, et inferiori per auctoritatem ad docendum
anteponit.Si enim Saul Dei mandatis obediret, rite populo
praeesset.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 15
Dixitque Saul ad Samuel: Peccavi, quia
praevaricatus sum sermonem Domini, et verba tua, timens
populum, et obediens voci eorum. Sed nunc porta,
quaeso, peccatum meum, et revertere mecum, ut adorem
DomiNum. Et ait Samuel ad Saul: Non revertar tecum, quia
projecisti sermonem Domini; et projecit te Dominus ne sis
rex super Israel
(
S1, 15, 24,
S1, 15, 25 et
S1, 15, 26). Corripit propheta regem pro inobedientia qua Domini mandatum
explere non curavit, praedicitque eum regnum amissurum, quia
certitudinem mandatorum Dei sequi noluit. Et merito ille de
potestatis culmine abjicitur, qui rite regnum tenere nescit.
Ipse enim regimen rite tenet, qui se superiori per
humilitatem ad obediendum subjicit, et inferiori per auctoritatem ad
docendum anteponit. Si enim Saul Dei mandatis obediret, rite
populo praeesset.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 1, Caput 1
Conversus est autem Samuel ut abiret: Saul autem apprehendit summitatem pallii
ejus, quae et scissa est. Et ait ad eum Samuel: scidit Dominus regnum Israel a te
hodie, et
tradidit illud proximo tuo meliori te.
(
S1, 15, 27 et
S1, 15, 28) Compellimur juxta Septuaginta interpretum translationem, hanc ponere sententiam,
quia
multo amplius habet illic: ita enim illic scriptum est:
Non revertar tecum, quia sprevisti verbum Domini: et spernet te Dominus, ne sis
rex super Israel. Et convertit Samuel faciem suam ut abiret: et tenuit Saul pinnam
diploidis
ejus, et dirupit eam. Et dixit ad eum Samuel. Dirumpet Dominus regnum ab Israel de
manu tua
hodie, et dabit proximo tuo bono super te. Et dividetur Israel in duo: et non convertetur,
neque poenitebit eum, quoniam non est sicut homo, ut poeniteat eum. Ipse minatur,
et non
permanet.
(
S1, 15, 27,
S1, 15, 28 et
S1, 15, 28) Iste, cui dicitur:
spernet te Dominus ne sis rex super Israel
(
S1, 15, 26); et dirumpet Dominus regnum ab Israel de manu tua hodie, quadraginta regnavit annos
super Israel, tanto scilicet spatio temporis, quanto et ipse David. Et audivit hoc
primo
tempore regni sui, ut intelligamus ideo dictum, quia nullus de stirpe ejus fuerat
regnaturus.
Et respiciamus ad stirpem David, unde exortus est secundum carnem mediator Dei et
hominum homo
Christus Jesus. Non autem habet Scriptura quod in plerisque latinis codicibus legitur:
dirumpet Dominus regnum Israel de manu tua
(
S1, 28, 17), sed sicut a nobis positum est inventum in Graecis:
Disrumpet Dominus regnum Israel de manu tua
(
S1, 28, 17). Ut hoc intelligatur de manu tua, quod est ab Israel. Populi ergo Israel personam
figurate gerebat homo iste, qui populus regnum fuerat amissurus, Christo Jesu Domino
nostro
per Novum Testamentum, non carnaliter, sed spiritualiter regnaturo. De quo cum dicitur
dabit illud proximo tuo
(
S1, 28, 17), ad carnis cognationem refertur. Ex Israel enim Christus secundum carnem, unde et
Saul.
Quod vero additum est bono super te, potest quidem intelligi
meliori te
(
S1, 15, 28), nam et quidam sic interpretati sunt, sed melius sic accipitur bono super te,
ut quia ille bonus est; ideo sit super te, juxta illud propheticum:
Donec ponam inimicos tuos omnes sub pedibus tuis
(
Ps, 109, 1). In quibus est Israel, cui suo persecutori regnum abstulit Christus, quamvis fuerit
illic et Israel, in quo
dolus non erat
(
Jn, 1, 47), quoddam quasi frumentum illarum palearum. Nam utique inde erant apostoli, inde tot
martyres, quorum prior Stephanus, inde tot Ecclesiae, quas Apostolus
(voir:
Ga, 1, 24)
commemorat, in conversione ejus magnificantes Deum.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Theutmirus; Claudius Taurinensis