Liber Primus Samuelis

Caput 10

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27
PrécédentSuivant

V. 24 : et ait Samuhel ad omnem populum certe videtis quem elegit Dominus quoniam non sit similis ei in omni populo et clamavit cunctus populus et ait vivat rex

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 4, Caput 5
    • Late supra ostendimus (lib. IV, cap. 4, num. 20), quod excellens magnitudo corporis in sanctis praedicatoribus designet augmentum perfectionis. In medio ergo populi sublimis aspicitur, qui in virtutum culmine positus, a subditis non nescitur. Rectus quidem ordo electi praedicatoris est ut ante sublimitatem ecclesiastici culminis, culmen conscendat virtutis, pro honore Dei culmen obtineat gloriae, sed majori sublimitate fulgeat. revelata virtutum perfectione. Talis quidem Pastor a perfectis viris valde praedicandus est, a minoribus cupiendus atque diligendus. Bene ergo subjunctum est: Et ait ad omnem populum: Certe videtis, quem elegit Dominus, quod non sit ei similis in omni populo. Et clamavit cunctus populus: Vivat rex. ( S1, 10, 24) Sequitur: Locutus est Samuel ad populum legem regni, et scripsit in libro, et posuit coram Domino. ( S1, 10, 25)
  • Liber 5, Caput 3
    • Superius cum ordinandi regis negotium tractaretur, de eo, qui divino judicio praeferendus erat caeteris, dictum est, Quia erat electus, et bonus. ( S1, 9, 2) Item de eo jam electo in regnum, et in medio populi statuto Samuel ait: Certe videtis, quem elegit Dominus, quoniam non est ei similis in omni populo. ( S1, 10, 24) [mauvais référencement: S1, 9, 24] De eodem item rege nunc dicitur: Filius unius anni erat Saul; ( S1, 13, 1) ut dum attente laudatur, a Domino bonus electus fuisse sentiatur. Cur ergo unius anni esse dicitur, cum regnare coepisset, nisi ut ejus innocentia praedicetur? Nam ad litteram, unius anni quomodo esse filius potuit, qui universo populo ab humero et sursum eminebat? Quod ergo secundum litteram intelligi non potest, intelligi per internae intelligentiae rationem debet. Unius itaque anni rex esse describitur, ut donum pueritiae in persona regis innocentiae bonum signet. Unde et aeterni regni filiis jubetur: Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote. ( 1Co, 14, 20) Quod certe et Ecclesiarum pastoribus ipsa Veritas comminatur, dicens: Nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum. ( Mt, 18, 3) De rege ergo, qui prius bonus, postea malus exstitit, dicitur: quia unius anni fuit, cum coepit regnare, et duobus annis regnavit. Licet enim multis annis regnaverit, illis solis regnare dicitur, in quibus innocens et humilis fuisse perhibetur. Nam postea superbus et inobediens audivit: Quia projecisti sermonem Domini, projecit te Dominus, ne sis rex. ( S1, 15, 26) Se quidem a regno projectum cognovit, et tamen projectus regnare non timuit. Quanta postea fortiter egit? Sed ecce omnia illa tempora ad regnum ei deputata non sunt. Illo ergo solum tempore nos vixisse gaudeamus, quo innocenter et humiliter viximus. Nam illa tempora, quae in saeculi vanitate, et fluxa carnis vita consumpsimus, quasi perdita minime memorantur. Sunt adhuc quoque, qui ad rapiendum culmen sanctae Ecclesiae ingeruntur: de quibus per prophetam Dominus queritur, dicens: Regnaverunt, et non ex me: principes exstiterunt, et ego ignoravi. ( Os, 8, 4) Qui nimirum dum quaedam fortiter agunt, rapinam invasi culminis a Deo oblivioni traditam arbitrantur. Secum sua opera numerant, et quod praeter Deum agunt, a Deo remunerandum putant. Qui certe, ut rectius ea, quae agunt, enumerent, Saul abjecti tot fortia facta numerent, quae divinus numerus nequaquam tenet. Dicat ergo Saul: Duobus annis regnavit super Israel, ( S1, 13, 1) ut de omnibus sentiatur: quia quod nobis vivimus, mercede vacuatur; et nequiter praeesse, non est veritas praeeminendi, sed temeritas puniendae praesumptionis. Sed jam quid unius anni rex fecerit, audiamus.