V. 21 :
et adplicuit tribum Beniamin et cognationes eius et cecidit cognatio Metri et
pervenit usque ad Saul filium Cis quaesierunt ergo eum et non est inventus
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 4, Caput 5
Coram Domino quidem stare praecipimur, quando majorum praecepto corda
nostra ad scienda ejus mandata praeparamus. Vel coram Domino
stant electi, quando a summis viris in spiritualibus virtutibus
considerantur: ut qui melior in eis aspicitur, per pastoralem curam
caeteris praeferatur. Et quia plures sunt fidelium ordines,
per tribus et familias stare coram Domino jubentur. Quod
profecto latius exsequens, subdit dicens:
Et applicuit Samuel omnes tribus Israel, et cecidit
sors super tribum Benjamin, et applicuit tribum Benjamin et
cognationes ejus, et cecidit cognatio Metri, et pervenit usque
ad filium Cis.
(
S1, 10, 20 et
S1, 10, 21)
Liber 4, Caput 5
Stare omnes per tribus et familias fecit; ut omnes consideraret, et
consideratis omnibus utiliorem eligeret. Sed quia ipse jam,
Domino revelante, regem cognoverat, eumque ipso praecipiente in
principem unxerat, quid est quod adhuc eligendum [
Forte, eligendus] per tribus et familias
quaeritur? sed inventus rex a solo propheta erat.
Inventus ergo quaeritur, ut non inventus a populo inveniatur.
Sorte etiam quaeritur, ut eum quem propheta eligeret dispensatione
divina provisum populus non posset dubitare. Quid ergo in hoc
facto signatur, nisi quia sanctae Ecclesiae principes multa
consideratione eligendi sunt? Summi etenim praedicatores, ex
interna gratia sancti spiritus quam habent, magno providentiae lumine
pleni sunt. Et quia valde sunt humiles, de internae
illuminationis suae magnitudine non praesumunt. Quare et ea
quae apud se bene ordinant coram aliis probant. Solus enim
propheta regem futurum noscit, quando summus sanctae Ecclesiae rector
personam ordinandi rectoris et merita conspicit. Quem etiam
in principem ungit quando eum donis spiritualibus plenum
asserit. Tamen adhuc populum convocat, per tribus et
cognationes dividit, sortes ponit, et eum quem novit quasi per artem
invenit. Tribus quidem et familiae quasi divisae stant,
quando in statu virtutum diversi sanctae Ecclesiae ordines
attenduntur. Nam cum perfectiones electorum plures intuemur,
cum candorem virginum, cum robur continentium, cum honesta ministeria
clericorum, cum monachorum sollicitudinem videmus, velut stantes tribus
attendimus. Et quia in Dei servitio horum multa varietas est,
dum ea quae sunt in singulis ordinibus, item varietates aspicimus, quasi
stantes non solum tribus, sed etiam cognationes videmus. Et
sors super tribum cadit: quia meliores viri saepe in uno ordine quam in
alio inveniuntur. Nam velut sortem tribus accipit, quando ii
qui perfectiores sunt aliis convenire videntur ministerio
praedicationis. Sed non super personam adhuc, sed super
tribum sors cadit, quando plures sunt in quibus persona digna
reconditur. Adhuc itaque summis viris remanet quod
inquirant. Bene ergo sors super tribum Benjamin cecidisse
dicitur; Samuel autem ipsam tribum et ejus cognationes applicuisse et ad
Cis filium pervenisse, quia electi et summi viri sanctae Ecclesiae
considerare virtutes singulorum non desinunt, donec ad eum veniant qui
ministerii pastoralis sorte dignus inveniatur. Sed qui digni
sunt, onus tanti ordinis suscipere vehementer expavescunt.
Unde et sequitur:
Quaesierunt ergo eum, et non invenerunt: et consuluerunt
pro eo Dominum, utrumnum venturus esset illuc.
Responditque Dominus: Ecce absconditus est
domi.
(
S1, 10, 21 et
S1, 10, 22)
Commentaires
Gregorius I (540-604)