Liber Primus Samuelis

Caput 10

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27
PrécédentSuivant

V. 16 : et ait Saul ad patruum suum indicavit nobis quia inventae essent asinae de sermone autem regni non indicavit ei quem locutus illi fuerat Samuhel

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 4, Caput 5
    • Ad excelsum post prophetiae ministerium venit, qui ad coelestia gaudia, quae praedicat, mentem erigit: et ad ea amando se sublevat, quae loquendo monstrat. Doctores quidem cum minoribus plana praedicant, cum eis quos docent, quasi in plano sunt. Et quia post verba praedicationis ad promerenda ea quae praedicant se bonis operibus praeparant, ad excelsum venire perhibentur. Qui certe sublimes verbo et opere sunt, cogitatione elationis non sunt. Magna quidem semper agunt, sed magni videri nunquam appetunt. Bene ergo subjungitur: Dixit autem patruus Saul ad eum, et ad puerum ejus: Quo abistis? Qui respondere: Quaerere asinas, quas cum non reperissemus, venimus ad Samuelem. Et dixit ei patruus suus: Indica mihi, quid dixerit Samuel. Et ait Saul ad patruum suum: Indicavit nobis, quia inventae sunt asinae. Sermonem autem regni non indicavit ei, quem locutus ei Samuel fuerat. ( S1, 10, 13, S1, 10, 14, S1, 10, 15 et S1, 10, 16)