Liber Primus Samuelis

Caput 10

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27
PrécédentSuivant

V. 2 : cum abieris hodie a me invenies duos viros iuxta sepulchrum Rachel in finibus Beniamin in meridie dicentque tibi inventae sunt asinae ad quas ieras perquirendas et intermissis pater tuus asinis sollicitus est pro vobis et dicit quid faciam de filio meo

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 4, Caput 5
    • Quasi enim humili pastori, et de tanto ministerio trepidanti dicat: Tu idcirco trepidas, quia an sit ex Deo hoc, quod de te actum est, nescis; sed quia hoc scire potes, trepidare non debes. Hoc igitur tibi signum, quia te non homo, sed Deus in principem unxerit: duo videlicet viri illi tibi dicent: Inventae sunt asinae, ad quas ieras perquirendas. ( S1, 10, 2) Quasi dicat: Si illos duos viros inveneris, et hoc tibi dixerint, scito, quia te Deus principem, non ego constitui. Quid ergo duo viri isti nobis, nisi perfectos quosque sanctae Ecclesiae praedicatores designant? Duo quidem sunt, quia perfecti in utroque praecepto charitatis; viri, quia in sancta conversatione robusti. Qui juxta sepulcrum Rachel inveniri perhibentur, quia per contemplativae vitae studium divisi sunt ab intentione saeculi; et dum animarum lucra quaerunt, non sunt sepulti. Per Rachel quippe contemplativae vitae speciositatem signari venerabilium patrum indubitata sententia est. Juxta sepulcrum ergo Rachel stant viri, quia sic supernae contemplationi perfecti doctores vacant, ut sanctae Ecclesiae sollicitudinem gerant. Juxta sepulcrum Rachel stant, quia statum boni operis dirigunt per virtutem contemplationis: et quia nihil gerunt in opere, nisi quod contemplando disponunt. Et quia in ipsa altitudine supernae contemplationis non praesumptionem suam, sed rationem sanctae Ecclesiae tenere student, sepulcrum Rachel in finibus Benjamin esse describitur. Ut jam dixi, in Benjamin, qui filius dexterae dicitur, Redemptor humani generis designatur. Fines ergo Benjamin regulae sanctarum Scripturarum sunt: de quibus profecto finibus scriptum est: Ne transgrediaris terminos, quos posuerunt patres tui. ( Pr, 22, 28) Quia ergo sancti praedicatores, cum summa contemplando vident, a fidei regula non discordant; sepulcrum, juxta quod stant, esse in finibus Benjamin recte dicitur. Qui profecto viri in meridie magnas foveas saliunt, quia per fervorem perfectae charitatis, in qua assumpti sunt, cuncta, quae videntur, saeculi alta despiciunt. Quidquid enim in hoc saeculo altum cernitur, non est vera altitudo, sed fovea, quae omnes, quos in sua ambitione recipit, ad inferna deponit. Alta ergo saeculi viris spiritualibus vitanda, non appetenda sunt, quia ex occulto se aperiunt, et quos absorbendo recipiunt,ad inferna perducunt. Viri ergo spirituales foveas saliunt; quia dum se per coeleste desiderium erigunt, terrena contemnunt. Velut enim visis foveis saltum dant, quando ut terrena contemnant, ad aeterna bona concupiscenda se elevant. In meridie ergo foveas saliunt; quia saeculum non possunt contemnere, nisi qui plenam lucem et ardorem supernae charitatis habent. Tunc ergo Saul unctum a Domino in principem se intelligat, quando isti sibi dicent: Inventae sunt asinae, quas quaerebas. Inventas quippe asinas Saul dicunt, quando ad colligenda animarum lucra idoneum cernunt. Quasi aliter dicat: Electum te a Deo in ministerium praedicationis non ab hominibus credas, si illi hoc de te indicant, qui dum Dei spiritu pleni sunt, quae dicunt, non humana, sed divina esse sentiuntur. Quia ergo de nobis non nobis, sed nobis melioribus credendum est, apte Saul a viris in meridie magnas foveas salientibus, se a Domino unctum in principem recognoscit. Sed alius est a quo ungitur, alii qui ipsam unctionem a Domino esse attestantur; quia omne negotium sanctae Ecclesiae, sicut collatione sanctorum patrum magis probatur, ita et magis robustum est.
  • Liber 4, Caput 5
    • Quasi enim signum suae unctionis beatus Paulus tunc quaesivit, quando videre Petrum Jerosolymam venit, et cum eo, et caeteris apostolis Evangelium contulit. Non enim ab homine neque per hominem, sed a coelo, vocante Domino Jesu, apostolatum susceperat (voir: Ga, 1) ; et tamen ministerium unctionis suae per coapostolorum suorum collationem probabat. Nam de seipso ait: Contuli cum illis Evangelium, ne in vacuum currerem, aut cucurrissem. ( Ga, 2, 2) Praecursor etiam Redemptoris discipulos unxerat, sed ut signa suae unctionis agnoscerent, quasi ad salientem magnas foveas mittebat, dicens: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? ( Mt, 11, 3) Sciebat enim Joannes, quem praedicaverat, quem baptizaverat; sed discipulos mittebat, ut visis signis, quo firmius crederent, electionis suae indicia securius tenuissent. Qui ergo ad praedicationis ordinem idonei providentur, in signum suae electionis inventas esse peccatorum, quas quaerunt, animas recognoscunt. Et quia omnipotens Deus non solum praedicatione, sed etiam conversatione electi doctoris gaudet, subdit, atque ait: Et intermissis, pater tuus,asinis, sollicitus est pro vobis, et dicit: Quid faciam de filio meo? ( S1, 10, 2) Patrem Saul Cis, qui durus nostro eloquio dicitur, eos designare diximus, qui verbo et exemplo docent terrena despicere, et ad coelestem patriam per duram et asperam conversationem festinare. Hanc quoque coelestis vitae duritiam tam in verbo, quam in vita nostri Redemptoris agnovimus. Si ergo ad summam nostrae eruditionis aspicimus, filii Redemptoris sumus. Pater ergo noster, dimissis asinis, sollicitus est pro nobis; quia Redemptor noster sic vult nos quaerere salutem alienam, ut non negligamus nostram. Vult, ut vocentur peccatores ad poenitentiam, sed non vult ut pereant ii qui ipsos peccatores vocant. Vult, ut conversus peccator justitiam, quam non habuit, habeat; sed non vult, ut justus eam quam habet, justitiae palmam perdat. Intermissis ergo asinis pro filio sollicitus est, quia praedicatores suos vult ad horam ab aliorum sollicita intentione quiescere, ut sibi ipsis per quietem valeant melius providere. Et quia ipsa sollicitudo sanctae Ecclesiae a bono rectore resumenda est, intermittitur quies nostra; quia praevenit hanc sollicitudo prior, comitatur posterior. Electus ergo praedicator vacet utilitati subditorum, vacet suae; sed sic suae curam habeat, ut statim ad eam, quam deserit, alienam recurrat; quia tunc Conditor noster nos, quasi filios diligit, cum et subditos nostros, tanquam fratres diligimus, et ipsum quasi patrem amamus, dum per affectum sollicitudinis istis jungimur, et ad illum per quietem nostram, quam diligit, quasi ad patrem festinamus. Haec namque dilectio quietis nostrae exprimitur in hoc, quod dicitur: Quid faciam de filio meo? ( S1, 10, 2) Hoc profecto pater dicit, qui tenere filium diligit. Hoc igitur non dicitur de praesente filio, sed absente. Sed quia perditas asinas patris quaerit, ei valde dilectus est; quia qui peccatorum animas convertere praedicando nititur, Redemptori nostro jam in magna charitate copulatur. Qui certe per aliorum sollicitudinem ab eo quasi longe est, per quietem contemplationis, et affectum orationis prope. Quia ergo nos sibi vicinos esse et per contemplationem, et orationem appetit, quasi diligens pater dicit: Quid faciam de filio meo? ( S1, 10, 2) Quasi dicat: Quomodo absentem illum, mihi praesentem exhibebo? Quia vero praedicationis nostrae sollicitudinem magni sanctae Ecclesiae viri laudant, sed sollicitudinis nimietatem vituperant, illi qui inventas patris asinas dicunt, sollicitum patrem pro filio asserunt. Signum ergo suae unctionis cognoscere electi possunt; quia nimirum tunc a Deo ad sanctae Ecclesiae culmen perducuntur, cum per verba et exempla idonei sunt ad salutem alienam, et per quietem studiosi ad suam; et cum peccatores ad coelum quaerunt, semetipsos ad saeculum non relinquunt. Sequitur: Cum inde abieris, et ultra transieris, et veneris ad quercum Thabor, invenient te tres ibi viri, ascendentes ad Dominum in Bethel, unus portans tres haedos, et alius tres tortas panis, et alius lagenam vini. Cumque te salutaverint, dabunt tibi duos panes, et accipies de manu eorum. ( S1, 10, 3 et S1, 10, 4)

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Proemium, Caput 3
    • Cum unxisset Samuel Saulem in regem, ait ad eum: Cum abieris hodie a me invenies duos viros juxta sepulcrum Rachel, in finibus Benjamin in meridie salientes magnas foveas. Et liberabis populum ejus de manu inimicorum ejus. ( S1, 10, 2) (Sed multum distat codicis hujus interpretatio a Vulgata, quam consulas volo.) Cur Saul bis ungitur ? Et David tertio ? Et reliqua.