V. 25 :
locutus est autem Samuhel ad populum legem regni et scripsit in libro et reposuit
coram Domino et dimisit Samuhel omnem populum singulos in domum suam
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 4, Caput 4
Qui enim ut munera acciperent, judicium perverterunt, ad inferendum
furtum concupitae rei, non quaesierunt obscuritatem noctis, sed tenebras
rationis. Et notandum, quia ardor avaritiae causa est
accipiendorum munerum, et acceptio munerum causa est pervertendi
judicii: ut prophetae narratione hujus vitii pravitas ostendatur, non
solum qualiter in reproborum cordibus proficit, sed a sanctorum mentibus
qualiter exstirpari funditus possit. Nam si perversitas ista
judicii ex acceptione munerum nascitur, qui munera non accipit, judicium
non pervertit, et oblata munera leviter respuit, qui avaritiae radicem a
corde suo penitus extirpavit. Sed istam culpam filiorum
Samuelis, plenius videndo, quam loquendo, colligimus. Nam si
ad destituta Ecclesiarum loca respicimus, ubi pater senescit, notam
avaritiae, suscepti muneris, et perversi judicii filii incurrunt: quia
ubi per lucra turpia rectoris persona dissolvitur, subjecti gregis corda
facile dissipantur, ut in se nequiter vivant, et aliis exempla
pravitatis praebeant. Sed libet in iis valde admirari judicia
omnipotentis Dei. Nam filii Samuelis, dum post avaritiam
declinant, dum causa pervertendi judicii munera suscipiunt, populo, cui
praesunt, exempla pravitatis impendunt. Ipse autem populus,
dum regem petit, de culmine potestatis prophetae filios
abjicit. Deus vero omnipotens et regem petentium preces
suscipit, et irascitur, quod petatur. Quibus profecto rebus
turbari possumus, si eorum rationem non subtiliter videamus.
Quid enim justius est, quam, ut populi judicio corruat, qui reprobo
mentis suae judicio sic studuit, ut se sequens populus
periret? Sed tamen cum sacerdotes male vivunt, a laicis
judicandi non sunt. Digne ergo indigniorem recipiunt, qui
indignum indigne ejicere praesumpserunt. Nam de filiis
Samuelis dicitur:
Acceperunt munera, et perverterunt judicia
(
S1, 8, 3). De eo autem rege, quem filii Israel petunt,
terribiles valde minae proferuntur, quia dicitur:
Agros vestros tollet et oliveta, et dabit servis
suis
(
S1, 8, 14)
. Et quis sapiens non attendat, quia nequius sit
publica violentia agros et vineas tollere, quam ut acciperent munera,
praetextu veritatis judicium permutare? Haec culpa quadam
verecundia tegitur, pudore obumbratur. Culpa vero illa tanto
nequior cernitur, quanto manifestius, atque atrocius
perpetratur. Sed nos nondum ad illa regni tempora discutienda
pervenimus, in quibus ista fieri mala etiam ad litteram describuntur:
dum ergo juxta propositum nostrum de electo et bono loquimur, utile
videtur, ut etiam jus regis, quod praedicitur, qualiter in bona parte
possit accipi, subtiliter videamus. Nam si aliquid boni
spiritualiter non ostenderet, nequaquam in hac sacra historia diceretur:
Locutus est Samuel ad populum legem regni, et
scripsit in libro et reposuit coram Domino
(
S1, 10, 25) [mauvais référencement: S1, 10, 15]
.
Liber 4, Caput 5
Late supra ostendimus (lib. IV, cap. 4,
num. 20), quod excellens magnitudo
corporis in sanctis praedicatoribus designet augmentum
perfectionis. In medio ergo populi sublimis aspicitur, qui in
virtutum culmine positus, a subditis non nescitur. Rectus
quidem ordo electi praedicatoris est ut ante sublimitatem ecclesiastici
culminis, culmen conscendat virtutis, pro honore Dei culmen obtineat
gloriae, sed majori sublimitate fulgeat. revelata virtutum
perfectione. Talis quidem Pastor a perfectis viris valde
praedicandus est, a minoribus cupiendus atque diligendus.
Bene ergo subjunctum est:
Et ait ad omnem populum: Certe videtis, quem elegit
Dominus, quod non sit ei similis in omni populo.
Et clamavit cunctus populus: Vivat rex.
(
S1, 10, 24) Sequitur:
Locutus est Samuel ad populum legem regni, et scripsit in
libro, et posuit coram Domino.
(
S1, 10, 25)
Liber 4, Caput 5
De jure regio, quia late superius diximus (lib. IV,
cap. 4, num. 4, seq.), hoc
tantum de illo memoramus, quia ad historiam non praecipitur, sed
ostenditur quid acturi sint reges reprobi, quid vitaturi sint
boni. A regibus quidem defendendi sunt subditi, non bonis
propriis spoliandi. Auxilium praestare subjectis debent,
agros, vineas et oliveta auferre non debent. Quod si non
vitanda, sed agenda scripta haec contendere quis voluerit, tyrannorum
jus pro eo rege scribitur qui, abjecto Domino, postulatur.
Crudelis ergo lex regni, ultio est Dominum abjicientis
populi. Non enim injustum erat ut agros et vineas perderet,
qui regnantem super se Dominum sponte perdebat. Cuncta ergo
quae contra aequitatem in hoc jure regio continentur aequa esse
cernimus, si in petendo rege quidquid populus deliquerat
consideramus. Nam quod magnum in divinae aequitatis examine
onus legis est, si filios et filias in regis opere inviti ponerent quos
a Dei libertate sponte tulissent? Et quid inconveniens esse
cernitur, si quod ad ultimum ponitur, ipsi fierent servi hominum qui
abjiciebant super se regnantem Deum? Dum ergo regni lex
scribitur, perpetuae memoriae poena traditur qua audaces puniantur; quae
quia per Domini justitiam lata fuerat, coram Domino reponi
perhibetur. Sed fortasse jus illud aliud fuit quam lex ista
quae scribitur. Quod si verum est, hanc Samuel coram rege ad
populum loquitur, ut rex sciat a populo quid exquirat, sciat populus
quid exhibere suis regibus debeat. Quae lex in libro
scribitur ut pro futurorum memoria reservetur. Coram Domino
ponitur, ut venerabilis habeatur. Nos autem reges Ecclesiarum
esse sanctos praedicatores diximus, quibus aperte omnia convenire
ostendimus quae jure regio continentur. Hanc ergo legem
Samuel ad populum loquitur, quando electus doctor fideles sanctae
Ecclesiae instruit, qua humilitate suis praepositis debeant
subjugari. In libro etiam scribitur quando in eorum mente
haec firmiter inserit. Nam qui sic loquitur, ut audita
auditores ejus obliviscantur, ad populum legem dicit, sed hanc in libro
non scribit. Verba ergo, quae doctor loquitur, in libro
scribere, est auditorum suorum mentibus attente commendare.
Quasi scribere volebat Dominus, quae dixerat, quando dicebat:
Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis.
Non est servus major Domino suo.
(
Jn, 15, 20) Hinc Paulus locutam regni legem in libro describens,
ait:
Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt
verbum Dei, quorum intuentes exitum conversationis, imitamini
fidem.
(
He, 13, 7) Si vero et hic aliam legem quis esse praesignatam
accipere voluerit, illam aspiciat, quam beatus Paulus ostendit, dicens:
Qui evangelium annuntiat, de evangelio vivat: et qui altario
servit, de altario vivat.
(
1Co, 9, 14) Hanc quippe legem regni Dominus loquebatur ad populum,
quando dicebat:
Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem
prophetae accipiet; et qui recipit justum in nomine justi,
mercedem justi accipiet.
(
Mt, 10, 41) Et ut arctius hanc in libro describeret, a minori
verbum roborans, ait:
Qui dederit uni ex minimis meis calicem aquae frigidae
tantum in nomine discipuli, non perdet mercedem suam
(
Mc, 9, 40) Sequitur:
Dimisit Samuel omnem populum, singulos in domum
suam. Sed Saul abiit in domum suam in Gabaa, et
abiit cum eo pars exercitus, quorum tetigit Deus
corda. Filii vero Belial dixerunt: Nunquid
salvare nos poterit iste?
Et despexerunt eum.
(
S1, 10, 25,
S1, 10, 26 et
S1, 10, 27)
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 1, Caput 9
Locutus est autem Samuel ad populum legem regni
(
S1, 10, 25):
Hebraeus, Judicium regni. Et reposuit coram Domino.
Coram Domino, id est, coram arca Domini, quae erat in Masphat.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)