V. 40 :
Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo, quia
Christi estis: amen dico vobis, non perdet mercedem suam.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 4, Caput 5
De jure regio, quia late superius diximus (lib. IV,
cap. 4, num. 4, seq.), hoc
tantum de illo memoramus, quia ad historiam non praecipitur, sed
ostenditur quid acturi sint reges reprobi, quid vitaturi sint
boni. A regibus quidem defendendi sunt subditi, non bonis
propriis spoliandi. Auxilium praestare subjectis debent,
agros, vineas et oliveta auferre non debent. Quod si non
vitanda, sed agenda scripta haec contendere quis voluerit, tyrannorum
jus pro eo rege scribitur qui, abjecto Domino, postulatur.
Crudelis ergo lex regni, ultio est Dominum abjicientis
populi. Non enim injustum erat ut agros et vineas perderet,
qui regnantem super se Dominum sponte perdebat. Cuncta ergo
quae contra aequitatem in hoc jure regio continentur aequa esse
cernimus, si in petendo rege quidquid populus deliquerat
consideramus. Nam quod magnum in divinae aequitatis examine
onus legis est, si filios et filias in regis opere inviti ponerent quos
a Dei libertate sponte tulissent? Et quid inconveniens esse
cernitur, si quod ad ultimum ponitur, ipsi fierent servi hominum qui
abjiciebant super se regnantem Deum? Dum ergo regni lex
scribitur, perpetuae memoriae poena traditur qua audaces puniantur; quae
quia per Domini justitiam lata fuerat, coram Domino reponi
perhibetur. Sed fortasse jus illud aliud fuit quam lex ista
quae scribitur. Quod si verum est, hanc Samuel coram rege ad
populum loquitur, ut rex sciat a populo quid exquirat, sciat populus
quid exhibere suis regibus debeat. Quae lex in libro
scribitur ut pro futurorum memoria reservetur. Coram Domino
ponitur, ut venerabilis habeatur. Nos autem reges Ecclesiarum
esse sanctos praedicatores diximus, quibus aperte omnia convenire
ostendimus quae jure regio continentur. Hanc ergo legem
Samuel ad populum loquitur, quando electus doctor fideles sanctae
Ecclesiae instruit, qua humilitate suis praepositis debeant
subjugari. In libro etiam scribitur quando in eorum mente
haec firmiter inserit. Nam qui sic loquitur, ut audita
auditores ejus obliviscantur, ad populum legem dicit, sed hanc in libro
non scribit. Verba ergo, quae doctor loquitur, in libro
scribere, est auditorum suorum mentibus attente commendare.
Quasi scribere volebat Dominus, quae dixerat, quando dicebat:
Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis.
Non est servus major Domino suo.
(
Jn, 15, 20) Hinc Paulus locutam regni legem in libro describens,
ait:
Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt
verbum Dei, quorum intuentes exitum conversationis, imitamini
fidem.
(
He, 13, 7) Si vero et hic aliam legem quis esse praesignatam
accipere voluerit, illam aspiciat, quam beatus Paulus ostendit, dicens:
Qui evangelium annuntiat, de evangelio vivat: et qui altario
servit, de altario vivat.
(
1Co, 9, 14) Hanc quippe legem regni Dominus loquebatur ad populum,
quando dicebat:
Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem
prophetae accipiet; et qui recipit justum in nomine justi,
mercedem justi accipiet.
(
Mt, 10, 41) Et ut arctius hanc in libro describeret, a minori
verbum roborans, ait:
Qui dederit uni ex minimis meis calicem aquae frigidae
tantum in nomine discipuli, non perdet mercedem suam
(
Mc, 9, 40) Sequitur:
Dimisit Samuel omnem populum, singulos in domum
suam. Sed Saul abiit in domum suam in Gabaa, et
abiit cum eo pars exercitus, quorum tetigit Deus
corda. Filii vero Belial dixerunt: Nunquid
salvare nos poterit iste?
Et despexerunt eum.
(
S1, 10, 25,
S1, 10, 26 et
S1, 10, 27)
Auctor incertus
Liber 3, Caput 19
Aedificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum
politorum, et uno ordine lignorum cedri
(
R3, 6, 36).
De interiori atrio breviter loquitur, de exteriori prorsus
tacerevidetur.
Verum in Verbis dierum utriusque fit mentio, ubi ita scriptum est:
Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem, et ostia
in basilica, quae texit aere
(
Ch2, 4, 9).
Atrium ergo interius, quod vocatur sacerdotum, eo quod sacerdotes et
levitaein eo ministrarent, ex omni parte erat templo circumdatum ab
Oriente; undetempli ingressus multo longius a templo quam a caeteris
tribus plagis posituserat: quia nimirum in ea, id est, in facie templi
fiebant ministeria sanctorum;ibi altare aeneum ad hostias Domino
offerendas, ibi decem luteres ad lavandaseasdem hostias, ibi mare aeneum
erat positum ad lavandas manus pedesquesacerdotum, cum ad ministrandum
intrarent.
Habebat autem hoc atrium tres cubitos altitudinem, ut Josephus narrat
(voir:
Antiq, Jud, 8, 3)
, quatenus ab ingressu
templicaeteros prohiberet, et solum sacerdotibus hoc licere
significaret; eratquejanua ad orientalem plagam, ad quam usque populus
hostias suas sacrificiainferebat; inde suscipienda a sacerdotibus, atque
ad altare perferenda.
De exteriori vero atrio, quod Verba dierum basilicam grandem
vocant, ita scripsit Josephus.
« Extrinsecus autem hujus templi aliam aedificavit aulam quadrangulo
schematefactam, erigens maximas porticus atque latas portas et excelsas
et amplas, perquatuor mundi partes, in ea constituens; quarum singulae
ad unumquemque ventum,quatuor angulis attendebant, ubi aereas januas
collocavit. »
Et paulo post: « Hoc sacrarium omnes populi, quibus purgatio et
observatiolegitimorum inerant, introibant. »
Has vero porticus Cassiodorus senator in pictura templi quam in
parieteposuit, ut ipse in psalmorum expositione commemorat, triplici
ordine distinxit:primum videlicet ordinem ponens extra atrium sacerdotum
ex omni parte quadrum,secundum eodem modo extra intimas porticus,
undique vero in gyrum extremum,similiter ex omni latere priorum porticum
in circuitu; sicque templum triformiaedificiorum praesidio ab omni erat
parte munitum, facto pavimento sub diointer aedificia singula de
marmore; et parietibus domorum interioribus, hocest, eis qui ad templum
respiciebant, factis in columnis: exterioribus verosolidis; sicque
fiebat ut omnis structura templi per gradum esset
varietaterationabiliter distincta.
Namque in sancta sanctorum ingrediebatur pontifex, in ipsum
templumsacerdotes purificati, in atrium sacerdotum sacerdotes purificati
et nonpurificati, una cum levitis et cantoribus; in intimum atrium
basilicae majorisviri Judaei stantes purificati, et orantes sub dio si
serenum esset, sitempestas in porticus proximas sese recipientes, in
exterius autem mulieresJudaeae purificatae, in extremum atrium gentiles
et Judaei, qui nuper venerantex gentibus usque ad sextum purificationis
diem.
Haec in pictura Cassiodori distincta reperientes, breviter
annotarecuravimus, rati eum ab antiquis Judaeis haec didicisse, neque
virum eruditumvoluisse in exemplum legendi, proponere, quae non ipse
prius veracitercognovisset.
Haec sunt loca quorum meminit supremus graduum psalmus, qui ita
incipit:
Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini, qui statis
in domo Domini, in atriis Domini Dei nostri
(
Ps, 133, 1).
In his porticibus Jeremias et prophetae alii, in his Dominus et
apostoliverbum populo praedicabant; in harum aliqua Dominus sedebat
docens, quando atentantibus Pharisaeis mulier illi adultera judicanda
oblata est; in hisinvenit vendentes et ementes oves et boves et
columbas, hosque cum suismercimoniis eliminavit e templo
(voir:
Mc, 11 et
Lc, 19)
; in his Petrus etJoannes claudum invenientes sanaverunt, ac secum
ingredientes interius adorandum duxerunt; in his orabat omnis multitudo
populi, quamdiu incensumponenti Zachariae angelus ad altare thymiamatis
apparuit, eumque depraecursoris Domini nativitate perdocuit: nam haec
atria cum porticibus suisaspectum templi de longe aspectantibus
abscondere potuerunt, quia locus in quotemplum erat situm multo
sublimior erat quam ubi fundatae porticus fuerant:nam, sicut Josephus
scribit, extremae atriorum fabricae, cum in quadringentiscubitis essent
erectae, tantum usque ad verticem montis, in quo templumaedificatum est,
pervenerunt.
Haec quidem de structura templi studioso lectori credidimus
intimanda.
Verum in eis quaecumque Scriptura referre sacra commodum duxit,
figurasmysteriorum quaeramus, caeteris pro historiae cognitione
simpliciterutamur.
Aedificium ergo templi intra atrium sacerdotum, perfectorum in
sanctaEcclesia et sublimium vitam exprimit virorum, eorum videlicet qui
etexcellentia virtutum Domino appropinquare, et aliis verbo atque opere
ducatumsolent impendere salutis.
Sacerdos namque ab eo Latine nomen accipit, quod sacrum praebere
ducatumminoribus debeat.
Quo nomine in Scripturis mystice non soli altaris ministri,
episcopividelicet et presbyteri, sed omnes utique censentur, qui
altitudine rectaeconversationis ac doctrinae salutaris eminent, nec
sibimetipsis tantummodo, sedpluribus prosunt, dum corpora sua hostiam
viventem, sanctam, Deo placentemexhibent; neque enim episcopis solis et
presbyteris, verum omni Ecclesiae Deiloquebatur apostolus Petrus, cum
ait,
Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta,
populus acquisitionis
(
1P, 2, 9).
Cujus honore dignitatis etiam antiquus Dei populus erat insignitus,
dicenteipso ad Moysen:
Haec dices domui Jacob. et annuntiabis filiis Israel
(
Ex, 19, 3); et paulo post:
Et vos eritis mihi regnum sacerdotale, et gens sancta
(
Ex, 19, 6).
Basilica vero grandis, quae erat extra atrium sacerdotum, in qua omnis
populimultitudo adorare sive ad verbum audiendum confluere solebat,
carnalium insancta Ecclesia vitam moresque figuraliter insinuat, quibus
dicit Apostolus:
Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi
spiritalibus, sed quasi carnalibus: tamquam parvulis in Christo
lac vobis potum dedi, non escam
(
1Co, 3, 1 et
1Co, 3, 2).
Qui bene per basilicam grandem designantur, quia absque ulla dubietate
multomajor est in sancta Ecclesia talium quam perfectorum numerus; sed
quantumnumero praestant, tantum succumbunt merito.
Unde apte basilica haec grandis, etsi plurimos capit, non eos tamen
ininteriora templi deaurati, non ad altaris officium, non ad ipsum
saltem atriumsacerdotum intromittit, quia carnales quique atque infirmi
in Ecclesia, etsi obmeritum castae fidei ac pietatis Deo devoti ad
electorum sortem pertinent,longe tamen abest ut illis aequentur, qui cum
fiducia dicere possunt:
Non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non effecit
Christus in obedientiam gentium, verbo et factis
(
Rm, 15, 18).
Et iterum,
Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem
servavi; de caetero reposita est mihi corona
(
2Ti, 4, 7 et
2Ti, 4, 8).
Accedebat quidem vulgus usque ad atrium sacerdotum, hostias suas usque
adhujus januam deferebat, susceptas a sacerdote atque in altari oblatas
oculisprosequebatur; in ipsum etiam templum, cum aperiebatur, intuitum
suum a longedirigebat, nec tamen in atrium sacerdotum intrandi
facultatem habebat, verum deinferioribus clamabat ad Dominum; quia nec
carnalium in Ecclesia simplicitas aDomino despicitur, quando fideliter
ea quae valent vota pietatis offerunt;dirigunt enim visum a longe in
templum Dei, cum vitam sublimium discere etadmirari sedulo gaudent, et
quos virtutum imitatione sequi nequeunt, piaevenerationis amplectuntur
affectu.
Vident hostias sacerdotum in altari igne sacrosancto consumi, quia
magnamagnatum opera cognoscunt a Domino per Spiritum sanctum dignanter
accipi.
Afferunt et suas hostias ad atrium sacerdotum offerendas Domino per
illos,dum bona quae praevalent operantes, majorum et doctiorum
firmanturexhortatione, et intercessione commendantur.
Offerunt etiam tunc hostias suas sacerdotibus per eos Domino
commendandas,cum sanctis quibusque egentibus necessaria mundi hujus,
quibus ipsi abundant,summae mercedis intuitu tribuunt, Domino admonente
ac dicente:
Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum
defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula
(
Lc, 16, 9); et,
Quicumque
, inquit,
potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae
frigidae in nomine discipuli, amen dico vobis non perdet
mercedem suam
(
Mc, 9, 40) [mauvais référencement: Mc, 19]
.
Ac sic utrorumque hostias unus idemque in altare Dei assumit, cum
Dominuseleemosynas divitum, quibus ministraverunt sanctis, una cum
magnis eorumdemsanctorum virtutibus, suo intuitu ac retributione dignas
judicat.
Multitudo ergo credentium, quae relictis possessionibus uno corde et
animaDomino serviebat, ipsa est templum Dei, et locus intra atrium
sacerdotumspecialiter illi consecratus.
Porro basilica grandis, et orantes in ea circa atrium sacerdotum in
gyro,figuram gestant eorum qui idem templum ingrediebantur ex gentibus
in Syria etAntiochia, caeterisque provinciis et civitatibus; quibus
apostoli et senioresqui erant in Hierosolymis nihil amplius imponebant
oneris quam ut abstinerentse ab idolis, immolato et suffocato, sanguine
et fornicatione.
Quorum tamen oblationibus volebant pauperes sanctorum qui erant
inHierosolymis sustentari; quatenus eis carnalia sua ministrantes,
spiritaliumeorum possent fieri participes.
Barnabas vero et Paulus cum sociis suis, qui oblationes horum
accipientesHierosolymam deferebant, ipsi sunt sacerdotes, qui hostiam
suscipientes adaltare Domini consecrantes perducebant; quae dona
devotionis eorum sanctis quipro illis orare deberent, attulerunt.
Atrium ergo quod positum inter locum vulgi et sacerdotum medium
erat,divisionem significat illam quae carnales in sancta Ecclesia,
nuperqueincipientes viam justitiae, ab arce perfectorum, non quidem
sorte electionis,sed meritorum quantitate secernit.
Namque carnales sufficere sibi credunt, si fidem, spem et charitatem,
operumquoque munditiam habeant.
Perfecti autem et haec habent, et insuper verbo praedicando
laborant,pauperibus omnia sua tribuunt, vigitiis, jejuniis, hymnis et
canticisspiritalibus, sacris quoque lectionibus operam dant,
persecutiones, periculapropter justitiam tolerant; et caetera quae
fecisse cum sociis Paulusgloriatur, prompta devotione mentis
exsequuntur.
Unde bene atrium sacerdotum, tribus ordinibus lapidum politorum, et
unoordine lignorum cedri, aedificatum esse memoratum.
Tres quippe ordines sunt lapidum politorum, fides, spes et
charitas.
Et recte politorum, quia certe necesse est discendi solertia, ut
quisque quomodo credere, quid sperare, quid diligere debeat,
dignoscat.
Unus autem ordo lignorum cedri ipsa est bona operatio sine
corruptionesimulationis exhibita, sine cujus superadjectione fides, spes
et charitas veraesse non valet.
Dictum namque est saepius quia ligna cedri propter odoris gratiam
etimputribilem suae naturae potentiam, perseverantiam famamque piae
designantactionis.
Ad hoc usque atrium universi conscendunt electi, qui fide, spe,
dilectione etopere Deo placere appetunt; hoc alta meritorum gratia
transcendunt perfecti,cum in tanto virtutum culmine proficiunt, ut
dicere suis auditoribus possint, Imitatores nostri estote, sicut et nos
Christi
(voir:
1Co, 4, 16 et
1Co, 11, 1)
;glorianturque et dicunt:
Nescitis quoniam angelos judicabimus, quanto magis
saecularia?
(
1Co, 6, 3) [mauvais référencement: 2Co, 6]
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Auctor incertus