Evangelium Secundum Lucam

Caput 19

v. 1 :Et ingressus perambulabat Iericho.

v. 2 :Et ecce vir nomine Zachaeus: et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives:

v. 3 :et quaerebat videre Iesum, quis esset: et non poterat prae turba, quia statura pusillus erat.

v. 4 :Et praecurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret eum: quia inde erat transiturus.

v. 5 :Et cum venisset ad locum, suspiciens Iesus vidit illum, et dixit ad eum: Zachaee, festinans descende: quia hodie in domo tua oportet me manere.

v. 6 :Et festinans descendit, et excepit illum gaudens.

v. 7 :Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset.

v. 8 :Stans autem Zachaeus, dixit ad Dominum: Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus: et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum.

v. 9 :Ait Iesus ad eum: Quia hodie salus domui huic facta est: eo quod et ipse filius sit Abrahae.

v. 10 :Venit enim Filius hominis quaerere, et salvum facere quod perierat.

v. 11 :Haec illis audientibus adiiciens, dixit parabolam, eo quod esset prope Ierusalem: et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur.

v. 12 :Dixit ergo: Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti.

v. 13 :Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos: Negotiamini dum venio.

v. 14 :Cives autem eius oderant eum: et miserunt legationem post illum, dicentes: Nolumus hunc regnare super nos.

v. 15 :Et factum est ut rediret accepto regno: et iussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset.

v. 16 :Venit autem primus dicens: Domine, mna tua decem mnas acquisivit.

v. 17 :Et ait illi: Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates.

v. 18 :Et alter venit, dicens: Domine, mna tua fecit quinque mnas.

v. 19 :Et huic ait: Et tu esto super quinque civitates.

v. 20 :Et alter venit, dicens: Domine, ecce mna tua, quam habui repositam in sudario:

v. 21 :timui enim te, quia homo austerus es: tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti.

v. 22 :Dicit ei: De ore tuo te iudico, serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi:

v. 23 :et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam?

v. 24 :Et astantibus dixit: Auferte ab illo mnam, et date illi qui decem mnas habet.

v. 25 :Et dixerunt ei: Domine, habet decem mnas.

v. 26 :Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit: ab eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo.

v. 27 :Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc: et interficite ante me.

v. 28 :Et his dictis, praecedebat ascendens Ierosolymam.

v. 29 :Et factum est, cum appropinquasset ad Bethphage et Bethaniam, ad montem qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos suos,

v. 30 :dicens: Ite in castellum quod contra est: in quod introeuntes, invenietis pullum asinae alligatum, cui nemo umquam hominum sedit: solvite illum, et adducite.

v. 31 :Et si quis vos interrogaverit: Quare solvitis? sic dicetis ei: Quia Dominus operam eius desiderat.

v. 32 :Abierunt autem qui missi erant: et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum.

v. 33 :Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini eius ad illos: Quid solvitis pullum?

v. 34 :At illi dixerunt: Quia Dominus eum necessarium habet.

v. 35 :Et duxerunt illum ad Iesum. Et iactantes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Iesum.

v. 36 :Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via:

v. 37 :et cum appropinquaret iam ad descensum montis Oliveti, coeperunt omnes turbae discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus,

v. 38 :dicentes: Benedictus, qui venit rex in nomine Domini: pax in caelo, et gloria in excelsis.

v. 39 :Et quidam pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum: Magister, increpa discipulos tuos.

v. 40 :Quibus ipse ait: Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt.

v. 41 :Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam, dicens:

v. 42 :Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quae ad pacem tibi: nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis.

v. 43 :Quia venient dies in te: et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te: et coangustabunt te undique:

v. 44 :et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem: eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae.

v. 45 :Et ingressus in templum, coepit eiicere vendentes in illo, et ementes,

v. 46 :dicens illis: Scriptum est: Quia domus mea domus orationis est: vos autem fecistis illam speluncam latronum.

v. 47 :Et erat docens quotidie in templo. Principes autem sacerdotum, et scribae, et princeps plebis quaerebant illum perdere:

v. 48 :et non inveniebant quid facerent illi. Omnis enim populus suspensus erat, audiens illum.