Evangelium secundum Lucam

PrécédentSuivant

V. 10 : Venit enim Filius hominis quaerere, et salvum facere quod perierat.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 3, Caput 4
    • Si Bethsames interpretatur domus solis, domus solis civitas est coelestis. Hic Josue Bethsamita non tam typo, quam ipso nomine et dignitate humani generis Redemptorem significat. Josue quippe, salvator nostro eloquio dicitur. Et de semetipso Dominus dicit: Venit filius hominis quaerere, et salvum facere quod perierat ( Lc, 19, 10) . Hinc est etiam, quod Joseph in somnis per angelum repromittitur: Ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum ( Mt, 1, 21). Bethsamitam quoque se esse per semetipsum manifestat, dicens: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi ( Jn, 6, 41) . Hinc Joannes Baptista ait: Qui de coelo venit, super omnes est ( Jn, 3, 31). Quis est ergo ager Josue Bethsamitae, nisi amoenitas vitae contemplativae? Ibi enim et herbarum virores, et odores aromatum, et florum diversa pulchritudo cernitur; quia nimirum quo superna illa societas clarius aspicitur, quod incorruptibile floret angelis, quod immarcescibile viret sanctis, quod inviolabile in virginibus redolet, contemplantium oculis gratius exhibetur. Bene autem idem ager Salvatoris esse perhibetur; quia contemplativae vitae amatores, quo secretius conversantur, Redemptori nostro gratiores et familiariores sunt. In agrum quoque Josue Bethsamitae plaustrum venit, cum mens electa a saeculi intentione divisa, solis coelestibus intendit, cum coelestis jam amoenitate visionis fruitur; quia terrena respicere per amorem dedignatur. Et notandum quia hoc plaustrum novum fuisse, non valde supra relatum est; quia profecto mens criminum vetustate resoluta, ad tantam gloriam recipi non meretur.
  • Liber 4, Caput 4
    • Cis, qui durus dicitur, non solum electos ejus, sed ipsum etiam Redemptorem significat. Nemo enim sibi eo durior exstitit. Hujus namque duritiae asperitatem propheta insinuans, ait: Vere languores nostres ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit ( Es, 53, 4) . Mori enim mortalibus non est pati, passibiles damnatae naturae. Ille ergo sibi durus vehementer exstitit, qui in se unde pateretur, non habuit: sed ut nos patiendo liberaret, in quo sibi durus esset, et pati posset dignanter assumpsit. Asinae Cis sunt animae peccatrices (voir: S1, 10) . Quia etiam in fide Redemptoris regeneratae sunt, durae esse dicuntur: perditae autem asinae, quia per immunditiam ab ejus sunt servitio separatae. Hinc est enim, quod ad passionem tendens, absolutae asinae, et pullo insedit (voir: Mt, 21, 7) ; ut patenter ostenderet, quia ad hoc pati venerat, ut peccatoribus subveniret. Pereuntes namque asinas se quaerere fatebatur, cum dicebat: Venit filius hominis quaerere, et salvum facere quod perierat ( Lc, 19, 10) . Has asinas et per semetipsum quaesivit, et adhuc praedicatores ad quaerendum mittit. Dicit ergo Cis filio suo, ut asinas quaerat, quando electorum cordibus spirituali inspiratione Redemptor imperat, ut in praedicationis ministerium pergant. In praedicationis autem officio pergentes, quia solum spiritalem sensum secum debent ducere, unum de pueris tollere jubentur. Unum namque puerum tollit, qui dum ad praebendum aliis formam vivendi pergit, in omne quod agit spiritualis est. Unum namque de pueris tulit, de quo praedictum est: Ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae ( Lc, 1, 17) . Unum puerum secum tulerat, qui ait: Non habemus spiritum hujus mundi, sed spiritum qui ex Deo est ( 1Co, 2, 12) . Hinc iterum dicit: Nos sensum Christi habemus ( 1Co, 2, 16) . Hinc per Ezechielem de sanctis animalibus dicitur: Ubi erat impetus spiritus, illuc gradiebantur ( Ez, 1, 12). Quaerens ergo asinas, unum de pueris tollit: quando is, qui noviter animarum lucra quaerere incipit, quae agere putat, omnia spiritaliter agere disponit. Invenire autem asinas, est peccatores in luce sanctitatis conversos aspicere. Nam velut perditae asinae non inveniuntur, quando in peccatorum tenebris, reproba corda se obruunt.